Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Mirifice delectatus sum literis tuis, quas ad me nuperrime misisti: intellexi enim;
te praeteritis diebus magnam operam theologiae dedisse, deque ea publice disputavisse.
Illud non subdis quem adversarium habueris, quam partem, cujusque sectae defensionem
susceperis; quae omnia, si vacas, fac, ut non me diutius lateant. Non enim hujusmodi
res adeo parvi pendendae sunt, quemadmodum nonnullis persuasum est, quos ego nihil
sapere semper putavi. An parum erit, ingenium attente meditando in subtilissimis rebus
defixum habere? Quod si subtilitas non placet admodum, vide, quid ea una dempta,
ceteris disciplinis relinquatur, praeter crassam quamdam Minervam, quae ipsa an
Minerva sit, vehementer dubitandum est. At vero si utilitate omnia metiris, non longe
utilius meditando assequi quanta a Dei O. M. Voluntate, et natura officia in vitam
manenet, quam aeris proprietatem, ignis naturam, malleique, et securis efficaciam
investigare? Sed haec physica ad vitae commoda applicentur. Fateor: sed enim jamdudum
applicata sunt, quantum ad vitae usum est satis; ut tamdem a corpore ad animos
assurgere, et rationem in ipsa ratione exercere non sit poenitendus homini labor, qui
ratione praeditus sit. Video, me in theologiae laudem paulo fusius delabi, quam homine
imperito dignum est. Quamobrem argumento mutato ad Satyras descendo. Ecce enim aliam
tibi mitto, quae notis mihi indigere non videbatur, argumento fortasse, nisi tu aliter
censes. Hanc etiam si legeris, sed censoria illa non intermissa acerbitate, pergratum
mihi feceris. Supersunt adhuc quatuor argumenta, quatuor Satyris singillatim a me
pertractanda. Has in proximam aestatem rejeci, si vita suppetet, et cum Zephyris, et
hirundine prima stylum -- XXVIII -- resumemus: in ea exercitatione totus autumnus
abibit. Tum nihil reliqui erit, nisi omnes Satyras ad trutinam revocare, lima polire,
et pleraque spongia delere. Postquam quatour, quas dixi, Satyras absolvero, intelligis
profecto, nihil amplius mihi praemeditati argumenti superesse, quod peculiari Satyra
tractari possit, nisi quid fortuito objiciatur ex insperato, quod hercule nunc nullo
modo divinare possum. Visne ergo mihi in limando totam in posterum aetatem traduci,
aut in nihil agendo? Vide, quaeso, quid in mentem venerit. Consilium est scribere
Satyram perpetuam, quae una mihi, quoad vixero, perscribetur, ita ut eadem mors vitae,
et Satyrae meae finem imponat: argumento erit vario, omnis generis, ac paene infinito:
quidquid quotidie occurret, aut cogi dabitur, illic conjicietur: utemur quoque stylo
vario, nunc ad Horatii, nunc ad Persii, nunc ad Juvenalis, aliorumque morem, non ex
unius scriptoris mente, sed ex omnium penu conflato, dummodo sat acutum ad configendum
vitium, ligneo ne, an ferreo gladio, risu, vel acrimonia, nihil interest, sed prout
quaeque se res dabit. Erit operi sapor ille, ut ego puto, quo tantopere praedicatur
Hispanicum illud ferculi genus, quod ex omnis generis eduliis simul commixtis
conflatum est, et aromatibus, oleribus, leguminibus, carne omnigena, piscibus, et
multis aliis constat, quodque olla putrida ipsis est. Mea qualis futura
sit, heredis judicio erit relinquenda. Quid tibi de hoc videtur, velim me certiorem
facias, nisi Grammatica Illyrica distineris, quam suspicor te prelo velle tradere; id
enim mihi suadebat illud ambiguum mercimonii in epistola tua verbum, quod etiam Urbano
fratri satisfaciebat. Non inficior, homini praesertim in matheseos demonstrationibus
adeo exercitato, pecunia certitudinem perbelle repraesentari, et ideo grammaticam tuam
valde bonam futuram, si valde fuerit quaestuosa. Quod ego omnibus studiis tuis opto,
et brevi coram videro; nulla enim res me a te, et urbe, praeter tempestatem,
intercludit.
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
|