Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

EPISTOLA V. AD AMICOS CARMEN POSCENTES
Nempe quod a vana paulo secessimus urbe,
Et quia supplendi nulla est mihi cura senatus,
Idcirco vacuum me vos cessare putatis,
Et mala discinctum pravis terere otia nugis?
Optatisque adeo me vobis mittere carmen,
Quo sum digressos nuper complexus amicos,
Quos non ulla dies nostro, dum vita manebit,
Eximere ex animo, memorique e pectore possit.
Maxima pars hominum morbum ridetur ob istum
Qui non illepide vobis incidit, ut res
Longe aliter se habeant, ac illis forte videtur.
Accipite ergo ambo, atque animis bene figite vestris,
Quantum hic indigeat cessator tempore, meque
Distineant quantis cumulata negotia curis.
Principio legisse oleas, lectasque juvabat
Convectare domum, plenis et condere cellis,
Atque ideo longinquum invisere saepius agrum.
Inde revertentis, teterrima pestis, ineptus
Haerebat lateri surdusque cliens, locupletis
Collegae nimium quaerens abradere censum,
Et spoliis ditari alienis. Auster amicus

-- 242 --


Huic me surripuit quandoque malo: abditus ille
Aedibus et ventos, et vitat sedulus imbres.
At mihi nunc volucri baccas trivisse licebit
Orbe molae, succumque educere pinguis olivae:
Quae non tam flavis distendet dolia guttis,
Quam bene deliciis animum perfundet herilem.
Sentio ridentes quid me moneatis amici.
Turpis avarities non est haec. omnia vecors
Namque bona argenti modulo metitur avarus,
Et mala: non ipsi est alius delectus honesti
Nec pravi: tantum sit salva pecunia, et orbe
Dispereant hominum quotquot sunt milia toto
Spondeo, non haec est nobis insania. Verum
Divitias nemo sprevit sanus, patrioque
E fundo fructus contracta fronte legendos
Censuit. Unde aliter victus, munda unde supellex
Arceat a domino frigusque famemque? paranda
Vel sine nummis unde beatae commoda vitae?
Quare sic reputo: non digna videtur avari
Explodi in totum ratio: in quo is denique peccat?
Nempe errat finemque modumque imponere vero,
Nescius: hoc quovis evincam judice, stulte
Perdere opes nimium nebulones, atque nepotes.
Namque homines inter sortita pecunia regnum
Est aliquod, sese quo sanus nemo libenter
Abdicet, aut temere. Pulcre. Ergo quot assibus ipsos
Venales homines habeamus? Quandoquidem tu
Callidus in laevam detorques omnia partem
Quae dixi, porro, sic accipe. Tu meliores,

-- 243 --


Atque pares tibi smper praeposuisse memento,
Atque tuis rebus: magna est sapientia amicis
Utendum sese ingenuis praebere, bonisque.
Hinc si forte potes benefacta rependere, dignumque
Obstrinxisse virum, res sit tibi vilior alga.
Attamen indigno nummos postponere furi,
Aut sceleratorum vitiis proprio aere alimenta
Praebere insignis fuerit vecordia, qualis
Sumptibus in caedem propriis aluisse leonem.
Omne etenim cum jus fasque improbus ille nocendo
Posthabeat, me illi rursum praeponere nummos,
Et rem nolle meam nocituris perdere, quaenam
Invidia est? en rursus homo mihi vilior alga.
Nunc, quo discessi, melius fortasse revertar.
Usque adeo vobis nullius rem esse putatis
Momenti instantis meditari arguta decembris,
Et certanda foro mox praelia? Jam puto, nil est,
Undique fraudandis praevertere legibus acrem
Perque dolos mille, et divortia mille fugacem
Turbam agere in praeceps tamdem, laqueoque tenere?
Quas inter curas, rerumque negotia nemo
Sic est importunus, tanta et nemo molestus
Hactenus ingessit misero fastidia, quantum
Nescio quis, legum qui se jurisque peritum
Esse ait, ignarusque jocos, risusque movere,
Insulso stomachum movit, bilemque libello.
Illi Unum latio, atque Omnes, Aliquosque sonare
Inquit idem, et nulla his discrimina vocibus esse
Praefracte contendit, et hoc firmasse laborat;

-- 244 --


Immo etiam lepidus lectori aliquando videri,
Naris et emunctae conatur, nam sale multo
Perfricat interdum me. Juppiter o! sileat quis
Illius indictas charites, atque joci sal,
Quo me grammatici ablegat in ludum, ferulaeque
Ecce manus iterum submittere suadet acerbae?
O bone, quid tantum peccavi? Corrigo, ait, quod
Verbo Aliquis plures comprendis, non, ut ego, unum; et
Nescio quos mihi quod sensus effingis ineptos.
Nonne id me puerum docuissent aere parati
Doctores genera et numeros, casusque adamussim
Callentes? Quare bis ter modo concoque plagas,
Inque rudimentis melius de nomine scriptum
Disce caput: Tum te nobis conferre valebis.
Huic ego tam stulte insipienti, tamque superbe
Quid faciam? medio ridendum sufficiat ne
Traduxisse foro, et vultu elicuisse pudorem
Inter cursorum plausus, interque protervos
Clamosae plebis risus? Quam velim, ut ille
Perlegat haec idem, movisse et jurgia primum
Poeniteat, qui numquam a me expugnatus acerbo
Dicto est, in quem irasci jam nolo acrius. Atqui
Quod petitis carmen me mox reduce ambo feretis:
Donec enim istis distringor, non mittere possum.

-- 245 --

Previous section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.