Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1817], Elegia de tonsore, versio electronica (, Dubrovnik), 56 versus, 437 verborum, Ed. Joseph Nicolas Barbier-Vemars [genre: poesis - elegia] [word count] [fericdelt].
Previous section

283. Le barbier de village. Cette piece est de M. l'abbé Georges Ferrich, actuellement grand-vicaire du diocese de Raguse. Il la composa dans sa jeunesse, à la maison de campagne d'un de ses amis. La maladresse d'un paysan par qui il était contraint de s'y faire raser, lui inspira ces vers qui n'ont pas encore vu le jour, quoique l'auteur ait déjà publié quelques poésies latines fort estimées.

Quicumque ille fuit barbam qui primus acuto
Crescentem ferro demetere instituit,

-- 614 --


Quanquam illi faciles credo arrisisse puellas
Blando admirantes lumine prodigium,
(Quo, rigidam exutus faciem prolixaque menti
Vellera, detexit quae latuere genas:
Multa tamen quum barbae insit reverentia; major
Quum se hinc majestas prodat in ore virûm,)
Is tali parvam peperit sibi nomine laudem,
Ambiguoque homines munere demeruit.


Hoc tamen arripuit vitae arbiter usus; et inter
Cultus urbanos hic fere praecipuus.
Nobilium quis opima virûm convivia longis
Nunc adeat mento squalidiore pilis?
Matronasve ausit per publica strata viarum
Molliter apprenso ducere brachiolo,
Ni prius hesternae lanuginis incrementum,
Naturae spreto munere, messuerit?
O quam commodius prisco, quam laetius aevo
In propriis homines enituêre bonis!
Incomptam sat erat componere pectine barbam,
Et refugam alterna saepe fovere manu.
At simul hanc coepêre Arabum perfundere myrrhâ
Molles Arsacidae, semivirique Phryges,
Primaevum ex illo decrescere tempore robur,
Visque animi coepit mascula deminui.
Haec nimio demum perierunt saecula luxu,
Et signum laeves deposuêre viri.
Proh pudor! et sani nondum hanc dediscimus artem
Quam Sybaris melius desidiosa colat.


Nostra aetas utinam mores servâsset avitos,
Et barba, ut quondam, nunc in honore foret!
Non ego semoti diuturnior incola ruris,
Tonsorem duro quaererem in agricola;
Callosam haud paterer dextram, ferrumque retusum
Quo vitulum aut haedos aptius excoriet.

-- 615 --


At lente gradiens, mentoque comante superbus,
Ore sophum et rigidis moribus exprimerem:
Intonsum fugiant vitiorum examina mentum,
Nam barba et virtus foedus inire solent.


Barbae Hirci pretium melius novêre; daturo
Hanc Jove quum Capris sic doluêre mares:
"Ergone quod proprium nobis, Deus alme, dedisti,
Id nostris etiam vis dare conjugibus?
Quid jactare queunt tanta cum laude peractum,
Aruncum mento nobilem ut adjicias?
Digna hoc Olenia est, quae te nutrivit in antro
Dictaeo puerum lacte capella suo;
Huic te largiri fas est; hanc insere coelo,
Unde Dionaeo clarior igne micet:
Ne permitte tamen merito unius omne superbum
Ornamenta palam mascula ferre genus."


Frustra orant : robur dum servat Jupiter Hircis,
Vult habitu Capras corporis ire pares.
Contra homines nostri radunt sibi menta, voluntque
Se generi similes reddere foemineo.

Previous section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1817], Elegia de tonsore, versio electronica (, Dubrovnik), 56 versus, 437 verborum, Ed. Joseph Nicolas Barbier-Vemars [genre: poesis - elegia] [word count] [fericdelt].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.