Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jelačić, Ljudevit (1792-1851) [1824], Valedictoria, versio electronica. (), 1148 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - epistula] [word count] [jelaciclvaledictoria].
Valedictoria
Ludovici Jellachich de Buzin,
Quandoquidem vobis, auditores charissimi, ex cathedra valedicere non possum, praesentibus id litteris praestare, ad explendas quasvis muneris, quod tredecim, et quod excedit, annis fideliter me gessisse coram vobis saltem, promptissimis ad id testibus, gloriari licet, partes pertinere censeo: quo sic et moderatoris, studiis vestris devinctissimi, memoriam gratam et scientiae, qua absque nec hominem, nec civem esse liquet, contentissimum studium vel hoc ipso, quo vos relinquo, momento vobis amplius etiam ingenerarem. Principia, quae tenui, a me elucubrata dissertatione hausistis, talia sunt, ut, si iisdem fideliter inhaeseritis, nihil amplius sive Patria sive Princeps desiderent. Colite illa, ut thesaurum, quem non ego, sed tota retroacti temporis tristis perinde, ac jucunda collegit experientia, nec sinite, vos ulla ab iisdem dimoveri authoritate.
Docui ego ibidem vos, non complacendi, aut bonas cujusque (ut mos est) grates merendi animo, sed, e clarissimorum virorum, prosperis rerum eventibus probatis, theoriis, petitis argumentis convictus: Monarchiam, ut palladium existentiae civilis etiam tum venerari, si (ut in Flavio Voss legimus) aulici vel stulti, vel detestabiles cautissimos etiam principes a recto salutis publicae abducant tramite. - Certum enim est, Deos immortales ita Respublicas sua complecti Providentia, ut mox post nubila Phoebus placatum collustret, diffuso lumine coelum. Docui porro, illam, ubique gentium (ut pessimam regiminis formam) diffamatam Aristocratiam penitus nosceret (non dubito) convinci: quaelibet, quae in eam conjiciuntur, vituperia, turbatum inter varias Aristarum species aequilibrium potius, quam hanc, simpliciter inevitabilem, cujuslibet regiminis formae modificationem ferire; praepotentia namque solum sive Aristarum stemmatis, ut aevo medio, sive Aristarum populi, ut recentissime evoluto tempore: sive denique Aristarum ingenii, ut hodie, gentes divexatae perspicere coeperunt, tantum influxus a sapiente Monarcha Aristis stemmatis, id est magnatibus, relinquendum, tantum item Aristis populi, id est Provinciarum deputatis, juris concedendum, ut Aristae ingenii, id est summi, et infimi Magistratus, vigili utrorumque custoditi oculo, optimorum regum animis veritatem celare nunquam valeant. Docui denique, quid sit Democratia? quae Populum inter et Plebem distinctio? ostendique confusionis harum duarum, toto coelo distinctarum, idearum vesanam consequentiam. Nihil proinde expedire magis communi Reipublicae, Regum videlicet et Nationum, quae ab invicem separari nequeunt, saluti, quam felicem horum trium elementorum in unum coalitionem, quam etiam ut principium disciplinae quae civitatem regere docet, statui. Principium in ea primum omnino proprium et domesticum, quod ex principio Philosophiae Ethicae, cujus ipsa haec scientia continuatio est, suam demonstrationem adaequate trahit, quodve in virtute fundatur, quam non in externa actionum cum legibus conformitate, sed in intimo Divinas perfectiones manifestandi habitu collocavi, callidos non bonos, reputant, qui omnia utilitate sua metiuntur. Atque sic cum Cicerone, qui sapientissimorum sese (l. 2. C. 4 de Legibus) sequi confitetur, sententiam: Principem, et ultimam legem mentem esse, dixi, omnia ratione cogentis, aut vetantis Dei. Haec est ilia (ut novistis) doctrina, quae altissimo loco, ut perniciosa
novatio descripta, cathedram scientiarum politicarum (me inaudito) in hoc litterario instituto doctore suo viduam
Vestri ergo est perhibere de manibus his testimonium, idque vestra in
Reges Apostolicos fidelitate, vestroque conservandorum Institutorum Patriae zelo
facile utrumque praestituri; quoniam idem, quod Quintus Mar. (L. 3 C. 5 de Legibus)
dixerat, vos quoque mihi obvertere possitis: Parum a me in praelectionibus meis novi allatum esse, quod in majorum Institutis non reperiretur, et
recte quidem! (cum Marco respondeo) Cum haec omnia sapientissime, moderatissimeque Ignoscamus igitur iis, qui nos novos Lycurgos et Solones, insultando, compellant, eoque magis ignoscamus, quod pravis offensae (illiusque immodicae) ambitionis consiliis seducti, prius de nobis judicare sustinuerint, quam qui simus? cognovissent. Sed nec quidquam contigit, quod Sonnenfelsis enegare, una mecum non
praevidissetis. Multis ille antea annis id praedixerat: Emigrantes Galli, pertinaces
Coriolani, fastidiosi Apii - et strepitu utrorumque attonitae sibique non bene
quaqua versum fidentes, administrationes publicae Democratas (hodie Demagogos) appellant quosvis viros qui de juribus hominis et civis liberalius dicere,
aut scribere sustinent. Similiter Aristocratia et Democratia non modo Excessus formarum regiminis evasere, sed plane Inculpationes: de quibus
jure timeas, ne, prout Tyberiorum et Domitianorum tempore, crimina
laesae Majestatis, prout non pridem in Hispania Crimina Haereseos eo perducantur, ut omnis virilis fortitudo, honestas animi, et eruditio Ideo sustineamus inimicos generis humani, adeoque et nostros! - insistemus eo fidelius virtuti, quod illa absque adversitatibus plene nec eluceat, quodve sibi soli sufficiat. Beati enim qui patiuntur persecutionem propter justitiam, et profecto beati, non modo ibi, ubi vera et perpetua sine fine est beatitudo, sed hic quoque beati conscientia recti. - Beati existimatione et amore concivium. - Beati sensu gratitudinis defensae calamitatis - Et fors etiam suo tempore beandi ipsius, rectius informandi, terrae domini clementia - saepe enim, Jovis telo quercus adusta, viret. Sed esto etiam usque finem vitae hujus inimica
discatis, ne Modo autem valete! totis viribus officiis status vestri incumbentes, ut,
habitu hocce a teneris contractu, olim firmius iisdem insistatis. - Meo in
officio successori eos vos exhibeatis, quales |
Previous section
|
Jelačić, Ljudevit (1792-1851) [1824], Valedictoria, versio electronica. (), 1148 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - epistula] [word count] [jelaciclvaledictoria].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.