Jelačić, Ljudevit (1792-1851) [1824], Valedictoria, versio electronica. (), 1148 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - epistula] [word count] [jelaciclvaledictoria].
Haec est ilia (ut novistis) doctrina, quae altissimo loco, ut perniciosa
novatio descripta, cathedram scientiarum politicarum (me inaudito) in hoc litterario instituto doctore suo viduam reddidit. Haec illa sunt Inobedientiae
et renitentiae principia, quibus vos non in spes publicas
sed futuras Patriae calamitates infascinari, succrescere
perhibemini. Qualibus manibus boni superi! nos, futurarum generationum Patres transmitteremus veneranda
Majorum nostrorum instituta! nuper suspiravit vir quidam, [*] cujus nec sobolem, nec sollicitudinem de Majorum institutis conservandis novimus.
* Donatus Lukavzky, sup. comes comitatus zagrabiensis (pripisano kasnije
drugom rukom).
-- 179 --
Jelačić, Ljudevit (1792-1851) [1824], Valedictoria, versio electronica. (), 1148 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - epistula] [word count] [jelaciclvaledictoria].
|