Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Babulak, Oton (1808 - 1838) [1833], Elegos honoribus Iosephi Matzek, versio electronica (, Osijek), Verborum 721, Ed. Nikola Matasović [genre: poesis - elegia] [word count] [babulakoelegosmatzek].
Previous section

ELEGOS HONORIBUS A. R. P. IOSEPHI MATZEK VERE DIVI SACRA IOSEPHI VENIENTE TURBAE CAPISTRANAE PROVINCIALIS DIGNISSIMI, VERE NOVO LAETUS, LAETANTE EA, INFRA NUNCUPATUS NOMINE REGIAE PALAESTRAE ESSEKINENSIS 14° KAL. APRILIS PIE DEVOVET
Di Tibi se tribuant .... Amicos
Non poterit Votum plenius esse meum
Ovid Trist. l. 4[ERROR: no link :]c. 9, V.21-22

Nominis ante mei veniant oblivia nobis,
Pectore quam Pietas sit Tua pulsa meo.
Idem de Ponto.[ERROR: no link :]1. III, XI, ver.5-6

Quid, miror, turbat mea membra quiete sopita,
Nuper ut expertus nocte silente fui?
Lassus enim suavis spatians Heliconis ad Oras,
Arbore sub viridi Thespiadis cubui;
Tota fuit circum tellus data floribus almis
Quorum odor invitat dulce cubare loci,
Umbra fuit, moerens etenim natura virere
Incipiens, frondes Arboris accelerat,
Et glacie pariter nostris oris abeunte,
Somnifero strepitu lumina grata fluunt,
Herba fuit mollis, membris quae dulce levamen
Fessis ferre queat, finibus Aoniae
Hic inquam dulci repletus amore Camoenae
Fessa locans somno membra labore die:
Ecce autem somni quadam dulcedine sensus
Perculsos sensi, totus et obstupui;
Undique dulcisoni rithmi mea somnia rumpunt,
Castalides blandae dulce canunt etenim.
Sic vigilans tandem Musarum percitus Oestro,
Ecce novem circa me sua Festa canunt
Obstupui laetus, placido vocisque, lyraeque
Audito sonitu, nilque loqui poteram.
Languida sicque dein dulcis mea sensa levabat
Concentus, mulcens anxia corda sibi;
Dumque metu tandem penitus posito, mihi visa
Plectra gerens Erato blanda fuit tremula,
Altera doctiloquas praeceps inflabat avenas,
Gesta canunt Clio, Terpsichoreque Viri;
Auribus arrectis adsto, pia cantica signans,
Plena etenim fuerant nectare millifluo:
Dumque noto cantus discrimina, sic ferit Echo
Aures: „ah, JOSEPH! vive Dies vegetos.“
Quid? raptus fueram, nec erat mihi mens mea praesens,
Laetitia circum pectora vox dederat.
Illico deîn Musas iussi sua sistere plectra,
Tantaque Festorum Sacra mihi referant.
Hasque mihi tandem suavi modulamine pleno
Musa refert Voces, pectore votifero:
Cur quaeso, tantus tua membra fatigat adusque
Hicce sopor, miror, dulce sonante choro?
An nescis, praesens poscat sibi qui pia Pompa?
Ignoras, Veris quae sacra principio?
VIR celebris colitur nostris in montibus ecce
Vere novo, postquam pigra recessit hyems
Terraque rosarum svavi splendore nitere
Incipit, et Myrtus fronde virere nova,
Ver aperit nobis almae dum Viscera terrae
Cuncta fluunt lacte, prosiliuntque foras.
Ipsa canora canit nostris in partibus ales,
Nuncia tam laeti temporis esse volens.
Ergo quid dubitas? aut quidve stupes resonare
Hicce lyras nostris vocibus accomodas.
Nonne iuvat celebrare Viros, quos Nominis alma
Fama sacrat late, qui pietate nitent;
Atque Hic talis adest, cuius virtus peramoena
Digna parat meritis proemia siderei,
Talis adest, meritis qui nat velut anser in undis,
Mature Dîvum quem sacrat alma cohors.
Hoc similive modo blande mea recreat usque
Maeonides narrans corpora lassa loci,
Echo praeterea resonat Nomen celebrandum
JOSEPHI, veris nuncia laeta ferens
Tunc subito praesens circumvolat umbra sacrorum,
Et mea sic penitus somnia vana cadunt;
Pierides etenim lyricis quem cantibus ornant
JOSEPHUM, vernans Iste Minister erit,
Aeque etenim JOSEPH sacrat sua Nomina Divo
Et verno pariter sub Jove Festa colit.
Ergo metu posito, tandem mea Carmina iungo
Musarum lyricis cantibus eximiis.
Sed quaeso, Tantis Virtutibus amplificati
Quis pleni meritis Acta referre queat?
Aut quis Pieridum sacro celebrare Ministrum
Concentu valeat? Quae lyra facta canet?
Ingenium certe non sufficit incipientis
Vatis, condigne Te celebrare PATER!
Emicat ex oculis constans Clementia cunctis,
Deque Tuis Labiis prodit amata salus;
Voce etenim, factoque mones cunctos, pietatem
Ut recolant semper, provenit unde salus
Defendis miseros tendens Tua brachia larga,
Sicque viam Coeli pandis ab ante Tibi.
Ecce Caput Fratrum fueras, Coetusque Minorum
Dignus adinventus, pro pietate Tua.
Quanta etenim fuerat semper solertia? quantus
In Studiis fervor? Facta loquantur idem. –
Sed quid ego minimus TANTI volo facta referre?
Quem sua iam virtus tollit ad astra pium.
Nil igitur superest aliud, quam pectore pleno
vota referre Patri, quem pia RADNA[ERROR: no link :] Natus Radnae 1793. dedit
Hunc Laudes feriant nostris in partibus amplae,
Hunc Rithmi deceant, quos canit alma Cohors,
Huîc iunctim charo JOSEPHO vive canamus,
Ut vegetet laetus, sanus, et Incolumis;
Dumque pius tandem tristem conspexerit Urnam,
Ut referat meritis proemia digna Poli;
Hoc canat, hoc resonet Phallanx sincera Minorum;
Effundatque suis Vota repens animis.

ParVa fero Magno, parVo TIBI qVaeqVe DeCenter
PeCtore saCrantVr Vota benIgne Pater!
P. Otho Babulák II. HUM. Profess.
ESZEKINI, TYPIS MARTINI ALOYSII DIVALD, CAES. REG. TYPOGRAPHI
Previous section


Babulak, Oton (1808 - 1838) [1833], Elegos honoribus Iosephi Matzek, versio electronica (, Osijek), Verborum 721, Ed. Nikola Matasović [genre: poesis - elegia] [word count] [babulakoelegosmatzek].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.