Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Babulak, Oton (1808 - 1838) [1834], Proseucticon honoribus Joannis Petri Caroli comitis a Sermage, versio electronica (, Osijek), Verborum 1128, Ed. Nikola Matasović [genre: poesis - elegia; poesis - ode; poesis - mixtum] [word count] [babulakoproseucticon].
Hic consternatos animos solus recreare, Pressa dolore animi sensa levare potest. Vos igitur sacrae Dryades nunc provoco, doctae Castalides! Nobis dicite sensa velim ; Dicite, quae vestris hoc tempore candet in oris Forma venustatis? Quis iuga candor habet? Dicite, quêis celebrem colitis tantopere lucem Plausibus? Interni pandite Vota animi. Dicite, per celebrem vobis, magnisque litandam Encomiis summo monte redite diem, Monte redire diem PETRO SERMAGE sacrandam, Qui sua pro meritis munera laetus adit. Temporis utque dies verni terrae decus omne Contribuit, spargens floribus arva novis, Sic deus omne suis auxit SERMAGE, renascens Pieriis ludis, dignus amore Sui. Ergo fave sacris, celebraque piis genialis Laudibus Aonides, condecorans CAROLUM. Dic thymus ut redolens apibus gratissima cunctis Esca fuit; semper TU quoque noster eris: Incipe ter faustus munus Tibi PETRE dicatum, Continua felix, terque beatus abhinc.
Babulak, Oton (1808 - 1838) [1834], Proseucticon honoribus Joannis Petri Caroli comitis a Sermage, versio electronica (, Osijek), Verborum 1128, Ed. Nikola Matasović [genre: poesis - elegia; poesis - ode; poesis - mixtum] [word count] [babulakoproseucticon]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.