Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brlić, Ignjat Alojzije (1795-1855) [1837], Epistula ad Andriam Torquatum filium, versio electronica. (, Brod), Verborum 442, Ed. Ivan Brlić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brliciaepist].
PISMO 2.
Mihi quidem debeo gratulari quod latinas literas ad me
mittas, sed dolendum, quod eas tam Inter caetera dicis, in prima mihi sine loco et dato missa
epistola, quemlibet vestrum in scholam scriptoriam ire debere,
loco Scholam graphidis cum meo annutu non frequentabis, sed tamen si vis, liceat tibi, at cum modo pro ista arte necessaria instrumenta non habeam, tardius tibi illa mittam. Satage ut quo saepissime ad scholam caligraphicam venias, nam pessimam scripturam habes. Ut musicae studeas semper opto, et quidem ut vocalem
omnibus caeteris musicis Mihi plurimum salutabis admodum rever-dos dominos Cathechetam et tuum Professorem, etiam tuum Patrem familias apud quem vesceris, et ejus dominam, mea et matris ex parte. Scholam musices tibi mitto. Invenies etiam pro Müller ibidem duo folia Charto pro Cottis, trade eidem illa. Responsum Dno. Popovich adjacens dabis. Quid pro instructione in Musica solvendum fuerit, A. R. Dnus. Cathecheta, meus singularis amicus pro me solvet, cui omnia restituam. Percipe tuas res bene, ut mihi studium gaudio sit, vale. Tuus paterP. S. Unum kalendarium dabis a. r. Dno.
Plurimam salutem tibi dicit Mater, fratres cum sororibus. Horologium tibi destinatum necdum Posega venit, dum autem venerit, si promeritus fueris, tibi mittam, sed NB si promeritus fueris, nam, si male te gesseris, non illud accipies, ergo praestolabimur primam classificationem. |
Previous section
|
Brlić, Ignjat Alojzije (1795-1855) [1837], Epistula ad Andriam Torquatum filium, versio electronica. (, Brod), Verborum 442, Ed. Ivan Brlić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brliciaepist].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.