Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Drašković, Janko (1770-1856) [1839], Oratio apud comitatum Zagrabiensem, versio electronica. (, Zagreb), Verborum 252, Ed. Milivoj Šrepel [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [draskovicjor].
II. SS. et OO. ! —
Communicati nobiscum recursus Horum, inquam, heroicorum argumentorum memores nos esse oportet, et scire nos adhucdum justa protectione perfrui Principis nostri: non nos lateat, quod unam compactam semi alterius millionis heroicam populationem possideamus, quae inde a Sirmio usque montes Velebit nationalitatis et linguae excidium nunquam toleratura est; indignum itaque fore, ut nos sociorum despotismum toleremus.
Ne ergo coram Principe et popularibus nostris ac tota Europa arguamur, oportet, ut modo, dum forte de nationalitate nostra delenda leges sub incude sunt, a Rege nostro augustissimo petamus, ut postulatis dietalibus respectu ad nos transplantandae linguae magjaricae assensum suum denegare, nosque penes diploma Anni 1808. ultro permittere. In quantum autem dicasterium dirigens se cognitione linguae latinae exuisset, nobis ab exemplo divae Theresiae proprium Consilium tanto a fortiori concedere dignetur, cum nos sufficientes nostros fundos publicos per Consilium Locumtenentiale citra utile, et notitiam nostram manipulatos habeamus. Denique demisse opinarer, ut Repraesentatio nostra caeteris nostris quinque Comitatibus communicetur et secundari petatur. |
Previous section
|
Drašković, Janko (1770-1856) [1839], Oratio apud comitatum Zagrabiensem, versio electronica. (, Zagreb), Verborum 252, Ed. Milivoj Šrepel [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [draskovicjor].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.