Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Drašković, Janko (1770-1856) [1839], Oratio apud comitatum Zagrabiensem, versio electronica. (, Zagreb), Verborum 252, Ed. Milivoj Šrepel [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [draskovicjor].
Previous paragraph

Next paragraph

Communicati nobiscum recursus II. Comitatuum Crisiensis et Varasdinensis summi sane sunt momenti, — nemo enim ignorat periculum, quod toti nostrae generationi cultae, virisque modo officia et subselia tenentibus minatur; — quales autem advenas metuendos habeamus, inde patet, dum jam hi pauci academici nobis missi, et qui e nostris fundationibus solvuntur, tamen per suum proselytismum intolerabiles evadunt. Ast omnibus his praegnantibus malis majus esset ignominia, hanc enim fama aeternis historiarum tabulis insereret, haeredibusque nostris patrimonii instar transmitteret. Sacra namque est obligatio nostra, ut vestigiis antenatorum insistamus, nationalitatemque nostram, et tot tantaque sanguine parentum parta diplomata, velut testimonia valoris illorum vindicemus.

Previous paragraph

Next paragraph


Drašković, Janko (1770-1856) [1839], Oratio apud comitatum Zagrabiensem, versio electronica. (, Zagreb), Verborum 252, Ed. Milivoj Šrepel [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [draskovicjor].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.