Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dante Alighieri; Getaldić, Vlaho (1265-1321; 1788 - 1872) [1864], Mortis Hugolini versio Latina, versio electronica (), Verborum 617, 62 versus, Ed. Alessandro Piegadi Neven Jovanović [genre: poesis fragmentum; poesis epica; poesis versio; carmen heroicum] [word count] [getaldicvugolino].
Previous section

-- 35 --

VII. VERSIONE INEDITA DEL VIVENTE BIAGIO BARONE DE' GHETALDI NOBILE DI RAGUSA SOCIO DELLE ACCADEMIE ARCADICA E TIBERINA.
Immani os pastu crudelis sustulit ille,
Infracti capitis detergens crinibus istud.
Infandum hinc, quem corde premo, renovare dolorem 3
Vis, caepit, meditans, effundam verba priusquam.
At dictis, quem rodo, meis dum proditor iste
Infamis maneat, fabor, lacrymabor et una. 6
Nescio sis quisnam, quanam et ratione deorsum
Veneris huc ; Florae civis porro esse videris,
Audio quum vocem ; scito comitem me Ugolinum, 9
Praesulem et hunc terris Rogerum nosce fuisse.
Isti, nunc dicam, quare sic proximus adstem.
Haud memorare iuvat miser ut confisus eidem 12
Insidiis fuerim captus, dein funere mersus.
At, quod scire nequis, fuit ut mea scilicet horrens
Et fera mors, narrem, quantum et me laeserit ipse. 15
Carceris angustum, famis fuit iste, foramen,
Et quo venturo claudentur tempore multi,
Mi plures rima lunae monstraverat orbes, 18

-- 36 --


Somnia quum velum mihi discidere futuri.
Hic grandes parvosque lupos mihi trudere visus
Tamquam herus ad montem, Pisis quo est condita Luca. 21
Macra sagaxque canum vis dum festina praeibat,
Pone hanc Lanfrancus, Sismundus, pone Galandus.
Haud longo in cursu genitor natique videntur 24
Fessi, quorum uncis urget latus unguibus iste.
Excitus ante diem quae nondum fulserat ortu,
Audivi in somnis fletus effundere natos, 27
Qui mecum fuerant, querulosque exposcere panem.
Crudelem adpellem, doleat ni pectore tactus
Mente animi volvens, mihi quae tum corde subibant. 30
At ni nunc luges, caussà quanam ipse dolebis?
Hora propinquabat, qua adduci sueverat esca
Iam somno excussis, cuique et sua somnia mentem 33
Reddebant dubiam ; turris tunc claudere subter
Aure hausi horrificos postes; mea pignora, natos
Specto hinc defixus, nullis et vocibus hisco. 36
Haud flebam ; at rigui, saxi instar, pectore ; nati
Flebant: Anselmus mihi tum sic parvulus infit :
Ecquid habes, genitor, fixo quid lumino spectas? 39
At non effudi lacrymas, responsaque nato
Ulla dedi tum luce illà, quam nocte sequenti,
Usque novus roseo sol dum fulsisset Eoo. 42
At brevis illuxit radius vix carceris antro,
Natorum et quatuor me sum speculatus in ore,
Ambas ipse manus nimio moerore momordi. 45
Me velle hi èsse rati, consurrexere repente

-- 37 --


Sic fantes : genitor, nostra tu vescere carne ;
Nani minus id doleat, tolle haec quae membra dedisti. 48
Ne mage moereret soboles mihi cara, quievi.
Lucem illam, atque aliam taciti transegimus omnes.
Cur, dura, haud barathrum reserasti, terra, dehiscens? 51
Ast ubi quarta dies caelo dimoverat umbram,
Ante pedes Gaddus mihi se proiecit, et inquit:
Cur, pater, auxilium non fers, dilecte, precanti? 54
Hic obiit, velut et me nunc tu lumine cernis,
Unum post alium tres vidi occumbere natos
Quintum intra sextumque diem; hinc incedere caecus 57
Tentavi, adpellans trina iam luce peremptos.
Angore at potuere magis ieiunia longa.
Haec ubi dicta dedit, torvo mox lumine rursus 60
Heu ! caput arripuit miserandum dentibus uncis,
Et validis, canis ossa velut si roderet, ipsis.

-- 38 --

Previous section


Dante Alighieri; Getaldić, Vlaho (1265-1321; 1788 - 1872) [1864], Mortis Hugolini versio Latina, versio electronica (), Verborum 617, 62 versus, Ed. Alessandro Piegadi Neven Jovanović [genre: poesis fragmentum; poesis epica; poesis versio; carmen heroicum] [word count] [getaldicvugolino].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.