-- 35 --
VII. VERSIONE INEDITA DEL VIVENTE BIAGIO BARONE DE' GHETALDI NOBILE DI RAGUSA SOCIO DELLE ACCADEMIE ARCADICA E TIBERINA.
Immani os pastu crudelis sustulit ille,
Infracti capitis detergens crinibus istud.
Infandum hinc, quem corde premo, renovare dolorem [3]
Vis, caepit, meditans, effundam verba priusquam.
At dictis, quem rodo, meis dum proditor iste
Infamis maneat, fabor, lacrymabor et una. [6]
Nescio sis quisnam, quanam et ratione deorsum
Veneris huc ; Florae civis porro esse videris,
Audio quum vocem ; scito comitem me Ugolinum, [9]
Praesulem et hunc terris Rogerum nosce fuisse.
Isti, nunc dicam, quare sic proximus adstem.
Haud memorare iuvat miser ut confisus eidem [12]
Insidiis fuerim captus, dein funere mersus.
At, quod scire nequis, fuit ut mea scilicet horrens
Et fera mors, narrem, quantum et me laeserit ipse. [15]
Carceris angustum, famis fuit iste, foramen,
Et quo venturo claudentur tempore multi,
Mi plures rima lunae monstraverat orbes, [18]
-- 36 --
Somnia quum velum mihi discidere futuri.
Hic grandes parvosque lupos mihi trudere visus
Tamquam herus ad montem, Pisis quo est condita Luca. [21]
Macra sagaxque canum vis dum festina praeibat,
Pone hanc Lanfrancus, Sismundus, pone Galandus.
Haud longo in cursu genitor natique videntur [24]
Fessi, quorum uncis urget latus unguibus iste.
Excitus ante diem quae nondum fulserat ortu,
Audivi in somnis fletus effundere natos, [27]
Qui mecum fuerant, querulosque exposcere panem.
Crudelem adpellem, doleat ni pectore tactus
Mente animi volvens, mihi quae tum corde subibant. [30]
At ni nunc luges, caussà quanam ipse dolebis?
Hora propinquabat, qua adduci sueverat esca
Iam somno excussis, cuique et sua somnia mentem [33]
Reddebant dubiam ; turris tunc claudere subter
Aure hausi horrificos postes; mea pignora, natos
Specto hinc defixus, nullis et vocibus hisco. [36]
Haud flebam ; at rigui, saxi instar, pectore ; nati
Flebant: Anselmus mihi tum sic parvulus infit :
Ecquid habes, genitor, fixo quid lumino spectas? [39]
At non effudi lacrymas, responsaque nato
Ulla dedi tum luce illà, quam nocte sequenti,
Usque novus roseo sol dum fulsisset Eoo. [42]
At brevis illuxit radius vix carceris antro,
Natorum et quatuor me sum speculatus in ore,
Ambas ipse manus nimio moerore momordi. [45]
Me velle hi èsse rati, consurrexere repente
-- 37 --
Sic fantes : genitor, nostra tu vescere carne ;
Nani minus id doleat, tolle haec quae membra dedisti. [48]
Ne mage moereret soboles mihi cara, quievi.
Lucem illam, atque aliam taciti transegimus omnes.
Cur, dura, haud barathrum reserasti, terra, dehiscens? [51]
Ast ubi quarta dies caelo dimoverat umbram,
Ante pedes Gaddus mihi se proiecit, et inquit:
Cur, pater, auxilium non fers, dilecte, precanti? [54]
Hic obiit, velut et me nunc tu lumine cernis,
Unum post alium tres vidi occumbere natos
Quintum intra sextumque diem; hinc incedere caecus [57]
Tentavi, adpellans trina iam luce peremptos.
Angore at potuere magis ieiunia longa.
Haec ubi dicta dedit, torvo mox lumine rursus [60]
Heu ! caput arripuit miserandum dentibus uncis,
Et validis, canis ossa velut si roderet, ipsis.
-- 38 --