Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mažuranić, Ivan [1957], Mors Smail-Agae Čengić (, Split), Verborum 6318, versus 916, Ed. Baković, Ivan [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [mazuranicbakovicmors].
Previous section

DOMINATIO TURCICA
In proprio castro Stolac, quod in Hercegovina
Stat, Smail-aga vocat servos: “Accedite, servi,
Montanosque foras educate, quos ego cepi
Et vinxi vinclis ad Morača, flumen amoenum,
Durakumque senem: mendicus me iste monebat, 5
Ut dimitterem eos. Quoniam sunt, dixit, acerbi
Christiadae: certe cervices Christiadarum
A cervice mea sunt ulturi: esurientem
Montanum murem veluti lupus horreat acer.”
Ad sua veloces properarunt munera servi. 10
Captivos manicis et dura compede vinctos
Eduxere: potens illos cum viderat Aga,
Ille boves cumulat saturatos carnificesque,
Atroces lynces; post his dat Turcica dona:
Cuique adolescenti vel palum donat acutum, 15
Vel funem durum praebet, gladiumve coruscum
Decernit cuidam. “Nunc ite ad distribuenda
Munera, Christiadae, quae vobis, Montibus atque
Saxosis vestris ego iustus Turca paravi,
Nam sicut nunc vos, ita Montes protinus omnes.” 20
Haec dixit Turca, ast occumbere pro cruce Christi
Difficile non est, qui pro illa dimicat ultro.
Multoties et tunc palus crepitavit acutus,
Multoties et tunc vibravit sibila mucro,
Multoties et tunc titubavit lignea furca, 25
Sed non mutivit Nigro de Monte iuventus,
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;

-- 6 --


Per campum fluvius decurrit sanguinis atri:
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;
Plurima per campum passim sunt corpora strata: 30
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;
Verum quisque Deum supremum in vota vocavit,
Vel Iesu nomen venerandum ac absque dolore
Liquerunt solem fortes occumbere sueti.
Per campum fluvius fluit atro sanguine tinctus; 35
Turca decussatis manibus sua lumina pascit.
Iunior in tilia cernit tormenta libenter,
At senior iam nunc eadem tormenta paranda
His a Christiadis in se ex formidine sentit.
Aga furore ardens haec cernit torviter, ille 40
Dum leo mirari fortis deberet inertem
Montanum murem. Fortis te non potes ipsum
A forte ulcisci, donec non horreat iste.
Turca tot heroes occidit totque peremit,
Ast ardescentes iras non fudit in illos, 45
Cum cuncti coram cecidissent absque timore.
Semper eum timeas, qui suevit obire serenus!
Aga videns talem virtutem sensit in imo
Corde gelu vehemens, animam velut eius amaram
Scalpelli gelidi gelidum tetigisset acumen. 50
Forsitan heroes, violens quibus abstulit auras
Incassum, dolet? Haud miseretur Christiadarum
Turca ferus. Forsan nunc de cervice pavescit?
Haec potis Aga sibi negat ipsi. Forsitan illum
Non cernis: quaenam peragit fortissimus heros 55
Ad frenandam hiemem, de puncto quae rotat illo
Exiguo gelidas undas per corporis artus!

-- 7 --


Cerne caput, quod ad astra elate tollitur, audax;
Cerne serenatam frontem, necnon sub eadem
Resplendens lumen; stantem quoque cerne staturam 60
Robustam gnaramque vigoris: dic mihi posthac,
Estne illic signum quodquod minimumque timoris?
Ac audi posthaec, heros nunc quomodo fatur,
Quomodo voce gravi trepidantes increpat ille:
“Heu! Durak, annose senex, heu! muribus istis 65
Montanis stratis quonam tu tendere mavis?
Forsitan ad Montes? Montani in Montibus adsunt;
Ad campos fors? in campos de Montibus illi
Desilient; forsan vives, caput ut tibi collo
Tollatur? Tantum ad nubes tibi tendere restat. 70
Revera mures rodunt, sed corpore terram
Detorquent: aquila ad caelum sese unica tollit.
Ad furcam! laqueoque senem suspendite duro,
Ut sapiat, quam illi timor afferat utilitatem.
Et si Turca quis hic existat, qui quoque viles 75
Christiadas timeat, tollam sub nubila caeli
Illum, ut ibi nigris corvis stet praeda cruenta.”
Omnis in ore deest servis sonus, unguibus istam
Arripiunt praedam. “Veniam” rogat et gemit aevo
Languidus, illius quoque natus Novica clamat 80
Et lacrimat “Veniam! veniam!” conamine vano.
Aga stat, immanis fera, firma columna silexque
Durus: et ipso auram reddente manumque movente
Occubuit ferme Durak crudelibus umbris.
“Medet”...+ Vox Turcica: auxiliare. Carnifices collum iam fune ligarunt. 85
Fata senex subiit, tenuere silentia cuncti.

-- 8 --

VIATOR NOCTUABUNDUS
Sol absconditus est et pernox luna resurgit.
Ille quis est, qui per montis iuga dura vagatur
Ad Montemque Nigrum gressum facit usque latenter?
Se fert nocte, diu permittit membra quieti; 90
Hic heros olim, sed nunc non amplius heros,
Sed calamus tenuis, qui flamine quoque movetur.
Si iuxta callem serpentem serpere, sive
Cespite sub viridi leporem audit scalpere terram,
Tum miser ille, fero serpente ferocior ante, 95
Hic trepidare fere plus quam lepus ipse videtur.
Et motum putat esse lupum, vel deteriorem
Isthoc ultorem Montanum, ideoque pavescit,
Ne caecae morti succumbat, cuncta priusquam
Obtineat, quae nunc eius praecordia vexant. 100
Atque suum rutilum magni caput aestimat ille,
Ex auro non est et non circumdatur auro:
Conspicuum est illum non velle occumbere mortem,
Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant.
Estne vagans ultor, vel Turcicus explorator 105
Explorans mandrasque boum pecudesque pilosas?
Ille nec est ultor, nec Turcicus explorator,
Stipator verum Smail-agae est, Novica fidus:
Turca ferus, Montis Nigri metus ac timor instans,
Et notus senibus puerisque; nequitur ab ipsis 110
Transferri nymphis et eo minus a pede firmo
Ipsius Nigrum per Montem luce diurna.
Ignivomam ballistam armo suspenderat ille,
In cinctu magnus culter binaeque pusillae
Ignivomae frendent ballistae saeva minantes, 115

-- 9 --


Vipereum nidum velat velamine tuto,
Taurea nudatis circumdat tegmina plantis
Et forti capiti nudum solitumque galerum;
Nec minimum cidaris signum observatur in illo.
Ecce tenax cidari sine cara Turca vagatur: 120
Conspicuum est illum non velle occumbere mortem,
Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant.
Montes Cuce ferus caute pertransiit heros,
Posthac pugnaces quoque Bjelice, denique montes
Čekliće praeruptos attingit et hos attingit 125
Auxilioque Deum vocat, ut transcendere possit
Hos quoque non visus, non exauditus ab ullo:
Conspicuum est illum non velle occumbere mortem,
Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant.
Novica ruc venit, cum in Cetinje rure secundo 130
Cantavit gallus, tertio cantavit in urbe
Cetinje gallus, ad hanc urbem cum Novica venit.
Illic fert vigili portantia verba salutem:
“Te Deus adiuvet, o vigil urbis!” Tum vigil illi
Suavius: “Et felix te sors, incognite fortis! 135
Unde domo tu es? Quae bona fors te duxerat istuc?
Cur huc venisti fortis fugientibus astris?”
Turca sagax, sibi sic putat hic nunc esse necesse,
Turca sagax reddit responsa sagaciter illi:
“A me cum quaeras, tibi verum dicere cogor: 140
Notus ego sum heros ex Morača, flumine claro,
Et sane rure ex parvo, cui Tušina nomen,
In radice sedet resonantis Durmitor alpis.
Haec tria tristia corde fero tormenta dolorum:
Corde fero primum tormentum, quod Smail-aga 145
Nostrates caros violenta caede peremit;
Tormentum fero corde secundum, quod Smail-aga
Morte meum patrem damnaverat intemeratum;

-- 10 --


Corde fero demum tormentum, ac hoc superare
Non valeo, quod adhuc trahit auras tortor acerbus. 150
Sed per supremum supplex te posco Tonantem,
Permittas dominum mihi adire tuumque meumque,
Ut de corde meo possit tormenta movere.”
Et vigil haec illi prudentius ore reportat:
“Arma repone, heros ignote, caputque deinde 155
Ferre potes, quocumque trahit tua te ipsa voluptas.”
Tempore, magnificas quo Turca accesserat aedes,
Stella refugit, erat Smail-agae haec ultima stella.

-- 11 --

AGMEN
In Cetinje, in Monte Nigro surrexerat agmen.
Exiguum numero, sed pugnis vivida virtus. 160
Vix numerat fortes centum, non, hercule, lectos
Ob formam faciemque decoram, sed cor ob acre;
Quisque petiturus non plures, ut dare possit
Terga fugae, verum binos, ut scindat eosdem,
Et moriturus quisque libens est pro cruce sacra, 165
Qua signat se, pro cruce libertateque cara.
Agmen inauditum! collectum non velut agmen
Colligitur solitum; veluti prius haud volitabat
Tunc super auras vox: “Ad fauces se ferat heros!”
Ac Echo resonans: “Ad fauces se ferat heros!” 170
Ex latebris tunc non referebat ad aethera voces.
Ut vox mystica, qua Superi tantummodo fantur,
Huc illuc Nigrum per Montem murmur opacum
De saxo ruit ad saxum; mirabile dictu!
Per tenebras censes algentia saxa vigere: 175
Haec trepidant, cupiunt, tollunt caput, ex scopulisque
Immotis sensim monstrant pugnumque virilem
Robustumque pedem; per nervos sanguine caldum
Algentes horum flumen transire videtur.
Ignivomam longamque superbe deinde petentem 180
Sidera ballistam cernis; tua lumina fida
Haec non aspiciunt, quae in cinctu paenula celat...
Sed tenebrae densae nocturnum ens eripuerunt
Omne tibi; se illuc miles tulit unde volat vox.
Nox multa est, tenebris data, nubes astra recondit 185
Lucida, resplendens quoque ferrum paenula noxque.

-- 12 --


Agmen it obscurum, nocturnum et id anteit heros
Insignis. Si illum summissa voce vocaret
Ex sociis quisquam, tunc illum “Mirko” vocaret.
Agmen it obscurum, sed frustra quaeris ab illo: 190
Quo? Sicut quaeres frustra a fulgore caduco
Ac a terrifico tonitru, quo praecipitare
Approperent, tibi cum semper responsa remittant:
“Haec nihil ad nos! Haec a summo quaere Tonante,
Cuius in obsequium mortales se dare debent.” 195
Agmen it, ast: Quonam, qua pergit? Cognita tantum
Haec supra caelum stanti sunt. Sed sceleratus
Est certe gravis, in quem desuper iniectura
Est vim iustitiae eius sententia talem.
Agmen it et tacitum et surdum sub nocte per umbras. 200
Nemo sonos, carmen, vel risum fundit ab ore:
Vox non percipitur centum de vocibus una.
Vero gelata velut nuber horrenda flagella
In gremio celat, stillat mussansque minatur
Perniciem diram regioni, quam petit: agmen 205
Sic tenebris cinctum, dextrae velut assimilatum
Aeternae, tacitum procedit, ut impius ex his
Addiscat, fulmen si protinus ad scelerata
Responsum non det, se culpa haud esse solutum:
Hoc gravius feriet, quo tardius incutit ictus. 210
Arma micantia non crepitant, nec murmure montes
Ignivomae replent ballistae, nec radiantes
Ad facilem gressum bullae tinnire suerunt:
Sed veluti gnari, quem gestent, sub pede prolis
Decrescunt Montes ac aspera fiunt plana. 215
Cum socio fido socius procedit eodem,
Constanti fidoque gradu velut astra gemella,
Subducto cum sole polus convolvitur umbra.

-- 13 --


Komljani, Zagarač, Bjelopavlić arduus illis
Iam dudum post terga manent, modo Rovce refertos 220
Conculcant saxis; post hos, ubi flava fugatis
Nocturnis umbris aurora rubescere visa est,
Agmen ad illustrem fluvium, cui Morača nomen,
Venit, ab hoc nomen regioni educitur illi.
Hic transire diem validum consederat agmen. 225
Hic madido iacuit revolutus gramine, somno
Ut recrearet iam fessas in corpore vires:
Hic autem ignerium ballistae cernit acerbum
Ac accurate plumbum letale recenset,
Cote sui fidum vel laevigat ensis acumen: 230
Hic chalibe ex saxo scintillam excudit et illam
In foliis siccis capit et dein accumulatis
Termitibus forti flatu flammam excitat acrem:
Arietis hic quartam partem oblatam a grege miti
In nuceo parvoque veru conversat ad ignem, 235
Vel de ventre trahit perae sibi caseolum album.
Ardescitne siti? Non distat Morača flumen.
Estne calix opus huic? Palmas adhibebit utrasque.
Interea caelum sine nube rubescere coepit,
Pastor oves vigil in vicina convocat alpe, 240
Et ducis arietis aes huic dat responsa sonoro.
Ecce gregem proprium visurum cernis euntem
Nunc alium mitem pastorem. Non decor eius
Aurum ac argentum, sed virtus et toga nigra.
Cum funalibus et facibus non hunc comitantur 245
Illustres comites, et nec de turribus altis
Aera, sed occiduus sol est comes illius ac aes
Arietis adveniens clemens de monte propinquo.
Illius templum est spatium omne sub aetheris axe,
Ara verenda et mons et vallis, thus odor ille, 250

-- 14 --


Qui sese defert ad caelum ex floribus, albo
Ex mundo necnon ex sanguine pro cruce fuso.
Cum melioris heri famulus bonus agmen adiisset,
Auxilium Domini optavit, et inde vocatis
Fortibus ut iuvenis saxum conscendit in algens, 255
(Algebat saxum, sed cor fervebat) honestus
Et bonus ista senex tunc verba ferebat ad agmen:
“Tutores patriae, soboles mea, vos generavit
Haec regio, vere praerupta, sed aurea vobis.
Haec et avis vestris vitales tradidit auras, 260
Haec patribus vestris vitales tradidit auras,
Haec vobis ipsis vitales tradidit auras:
Pulchrior hac vobis ulla haud existit in orbe.
“Semper avi vestri fundebant pro hacce cruorem,
Usque patres vestri fundebant pro hacce cruorem, 265
Vos quoque prompti estis nunc fundere pro hacce cruorem:
Carior hac vobis ulla haud existit in orbe.
Veloces aquilae super alto vertice nidos
Aedificant, quoniam libertas vallibus absit.
“Cum sueti sitis moderatam ducere vitam, 270
Cui vestrum cordi est, an vinum saxa refundant?
Cui vestrum cordi est, an fruges saxa refundant?
Cui vestrum cordi est, an serica saxa refundant?
Donec prosiliunt gelidae de fontibus undae,
Donec terrificis reboant mugitibus agri, 275
Donec balatus dulces per saxa resultant.
“Pulveris est tibi sat, satis et super est tibi plumbi:
Herois manus est fortis; sub fronte coruscat
Falconis lumen; cor in eius pectore fervet;
Firma fides, hanc non vertes; te frater amore 280
Prosequitur fratrem; te fidum amplectitur uxor
Fida; sit his pro actis munus tibi nobile carmen;

-- 15 --


Estne tibi ferris opus? Affert haec tibi Turca:
En tibi, quae votis optas, sunt omnia praesto!
“Ast super omnia, quae decorant haec culmina montis, 285
Crux est, quae super haec effert se; roborat haec vos
In cruciatibus et caelo vos protegit alto.
“Ah! si ex planitie, prospectus unde vetantur,
Et reliquae gentes hanc nullo tempore victam
Illustremque crucem de vertice Lovćen ad astra 290
Elatam aspicerent, et si innotesceret illis,
Quomodo Turca ferox constanter faucibus atris
Haud parvo glutire illam molimine tentet,
Et frustra dentes ad Montes quomodo frangat:
Non pigrarentur, dum sacra pro cruce vobis 295
Crudelissima sunt crebro tormenta ferenda,
Nec vos barbaricos idcirco voce vocarent,
Quod, dum istae somno, morti vos membra dabatis.
“Pro cruce vos sacra prompti estis cedere vita.
Nunc etiam pro illa consurrexistis in arma, 300
Divae irae fortes ultores. Est opus illi,
Qui servire Deo mavult, ut corde polito
Serviat et sceleris purus sua debet obire
Munera qui promptus peragit mandata superna.
“Si fratrem verbo quis vestrum offenderit unquam; 305
Vel scelerans animam vitam resecaverit hostis
Cuiusdam miseri; vel clauserit ostia fesso
Forte viatori; vel promissa atque fidem non
Addiderit dictis; vel quaesitum esurienti
Non dederit panem, nec laesi cinxerit ulcus; 310
Omnia sunt isthaec peccata, nefaria facta:
Crimina dimittuntur eis quos paenitet horum.
“Paeniteat vos, clara dies dum luce coruscat;
Dum tempus, pueri, decurrit, paeniteat vos;

-- 16 --


Paeniteat vos iam nunc antequam ad Omnipotentem 315
Se sistant animae vivaces; paeniteat vos,
Nam brevis est vitae cursus, brevis et celer una;
Paeniteat vos, nam multos aurora resurgens
Inveniet ducetque ubi standum est omne per aevum;
Paeniteat vos....” Tuncque seni vox faucibus haesit 320
Et supra niveam barbam eius gutta refulsit
Sole sub ardenti velut unio. Forsan amaro
Commemoratu illum nunc fortior increpat aetas,
Atque sui plagas medicans gregis ipse suarum
Forte recordatur iuvenilum tristitiarum: 325
Hic bonus est pastor, nam aliis quae praedicat, ipse
Usque suis factis haec confirmare videtur.
Ad pia verba pii senis omnis turba stat illa
Aegra gravi tamquam morbo; mitesque videntur
Agni, qui fuerant silvestres ante leones: 330
Divinum tantum facit haec miracula verbum.
Quis stetis ante oculos mitis tunc agminis huius,
Cum subito palmae centum enses diripuerunt
Vagina centum? Vere mirabilis adstans!
De cursu ad caelum cum corda repellere centum 335
Atque voluntates valet unus perdere centum!
Novica, crudelis tortor prius, et modo liber,
Adstat et agmen adit properanter relligiosum
Accedensque seni dat constans ore loquelas:
“Per Dominum fratres, fortes ex Montibus istis, 340
Ferra micantia ne vagina diripiatis.
Novica notus ego sum, sed mutatus ab illo,
Non contra, vero cum vobis en eo flagrans
Sanguine Turcarum hasce meas modo tingere palmas.
Turca ferus dudum rapuit mihi quaeque tenebam, 345
Dextra mihi tantum sospes fortisque remansit,

-- 17 --


Quae posthac Montis Nigri tantummodo fiat.
Namque crucem, nisi rite lavatus, non decet heros,
Haec votis opto summe: me in fonte lavate;
Nos ad agendum nam tempus nunc ocius urget.” 350
Haec ad verba manus centum letalia ferra
Deposuere statim, centum quoque lumina, sicut
Per pluviam, formosam Irin pro sole videbant.
Cumque senex oculis dederat signum, ilicet illi
Porrexere galerum undae de Morača, deinde 355
“Nate, fide viva Patrem sectare Supernum,
Eius ab aeterno Natum quoque , tertium Eum, qui
Spiritus est Sanctus: viva sectare fide, tum
Haecce fides et te salvum servabit in aevum.”
Dixit et hinc unda Turcam perfudit acerbum 360
Testibus excelsis, praeruptis Montibus atque
Illorum natis, hoc agmine in alpe morante.
Tumque senex oculos tollit venerandus in altum,
Mansuetos oculos, et brachia nix velut alba,
Ac agmen solvit peccatis. Deinde videtur 365
Hoc donare Deo: iuveni dat cuique superni
Particulam panis, sacram escam; cuique superni
Dat vini iuveni guttam quoque, pocula sacra.
Prodigium magnum rutilans sol lustrat ab alto:
Debilis annosus restaurat debilitatos 370
Mortales, ut par Divo vis fiat eorum.
Sicque refecti inter se basia fida dederunt.
Immotum summo stetit agmen Numine plenum,
Nequamquam velut ensis inunctus sanguine, vulnus
Quo letale datur: sed ut aurea sanctaque penna, 375
Qua Deus acta notat patrum pro posteritate.
Occiduus sol iam se vertice condidit alto;
Discessitque senex ac agmen se tulit ultra.

-- 18 --

TRIBUTUM
Tu, Gacko, campus pulcherrimus esse videris,
Cum te dira fames non servat sub ditione: 380
Dira fames, miserae necnon incommoda sortis!
Ast hodie miserum iuvenes te sanguinolenti
Contexere, micans quoque ferrum, quadrupedesque
Belliferi, plures albentes papiliones,
Ferra gravis molis ferrugineaeque catenae. 385
Quid iuvenes? quid equi? quid et arma et papiliones,
Ferra gravis molis ferrugineaeque catenae?
Ipsipsus (!) Smail-aga in Gacko finitimisque
Ruribus extorquet durum saevumque tributum.
In medio campo crudelis castra locavit, 390
Ac exactores saevos huc misit et illuc,
O exactores, utinam sint praeda luporum:
Ex auro nummum stricte hic a quoque requirit,
Ac a quoque foco vult et iubet arietem opimum
Necnon alternam, iuvenem pro nocte puellam. 395
En exactores equitant nunc ex oriente,
In caudis nudum ducunt miserabile vulgus,
En exactores equitant ex hespereo axe,
In caudis nudum ducunt miserabile vulgus,
Undique crudeles spectas equitare dracones, 400
In caudis nudum ducunt miserabile vulgus,
Infelix vulgus manibus post terga ligatum
Funeque connexum sequitur vestigia equorum.
Care Deus, vulgus sceleris qua labe notatur?
Estne reum, quoniam Turcas lascivia mordet? 405
Estne reum, quoniam Turcas ignavia rodit?
Ergo reum cur est? ... Quia vitae tempora ducit,

-- 19 --


Et praestare nequit quae Turca requirit ab illo:
Aurea quippe talenta albescentemque placentam.
Interea Smail-aga acrem prope papiliones 410
Vertit equum huc illuc et in hasta coniicienda
Exercet claros oculos dextramque virilem.
Nunc socios superat saltu, nunc praestat in hasta
Eiaculanda illis: gravis heros, sit homo talis!
Ut vidit, qualem ducunt o ruribus illi 415
Praedam exactores, praeceps quasi fulmen in ipsam
Quadrupedis celeris quatiens terga irruit atrox,
Atque volans rapuit iaculum, quod, ad experiendum,
Versus Christiadam primum direxit euntem.
Sed quandoque manus fortis dormitat et armis 420
Nobilis herois: sic et decreta superna
Tunc statuere: pedem quadrupes offendit alacrem
Et iaculum stridit: leve inaequalique volatu
Non agnum mitem, sed vero lupum icit atrocem
Et Saferi unum lumen de sede revellit, 425
Qui tunc Christiadam vinctum ducebat ad Agam.
Prosiliit virides in glebas lumen ademptum
Et rorabatur tepefacto Turca cruore.
Ut serpens stridit privatus lumine Turca,
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma: 430
Dedecori tali forti est urgere tributum,
Non cumulare illud, vibrantem coniicere hastam
Et non icere metam, et eo magis obcaecare
Pro vulgo Turcas, ut vulgus rideat illum.
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma. 435
Eheu, care Deus, quae sunt ventura deinde,
Christiadae sceleris cum iam nunc labe notentur!
“Jašar, Omere, Chaso, Mujo, propago canina
Detractis frenis in aperto flectite campo
--20--
Quadrupedes, ut iners vulgus videamus ibidem 440
Currere!”Bos sicut furibundus mugiit Aga.
Veloces servi properanter iussa capessunt,
Quadrupedes flectunt sine frenis campo in aperto.
Alte servorum resonat clamoribus aether,
Gramineo fervere videntur equiria campo, 445
Quadrupedum exululans sequitur vestigia vulgus.
Momento primo tibi vulgus-hirundo videtur
Quadrupedes-nymphas praecursurum esse; secundo
Momento nescis scernere, num citiores
Quadrupedes sint, an vulgus; propiore deinde 450
Momento cernuntur equi secedere, vulgus
Infelix autem retro remanere videtur;
Illuc si quarto momento lumina vertis,
Cernis humi resupinatum miserabile vulgus,
Et celerem cursum paulo post cernis equorum, 455
Qui per molle lutum necnon per pulverem opacum
Hoc raptant sicut circa Troiam Hectora pridem,
Postquam erat a Superis ipsis iam Troia relicta.
Aga stat, immoti quoque Turcae stant oculosque
Iratos haec in spectacula tristia figunt 460
Flagrantemque cruore sitim cruciatibus atque
Sanguine Christiadarum illi depellere curant;
Et cum laetitia mens exultaverat horum,
Certatim plausu celebrarunt gaudia magna
Ad pictam effigiem, cum vulgus, turba canina, 465
In terram cecidit. Plausu aequo exultat Avernus,
Dum pugnat peccans aeterno cum cruciatu.
Turca ferox non est defectus, viribus acres
Quadrupedes iam sunt occantes hurpice vivae
Carnis agrum planum defecti, viribus isti 470
Defecti sunt et madidi sudore steterunt.

-- 21 --


Tunc ait Aga suis: “Iuvenes, obeuntibus istis
Omne tributum obiit; vitam vos reddite vulgo,
Ut mihi pro vestra servetis parte tributum.”
Tum peioris heri servi nequam arripuerunt 475
Saeva flagella; dehinc ab equis cito desilierunt
Vulgus adorturi tristi fere morte peremptum,
Ut miserum in lucem revocarent vulgus ab Orco.
Lora flagellorum a dextra vibrata perita
Per sensus auras expertes sibila tollunt, 480
Et triplex mordax illorum dens cruciatam
Et surdam carnem corrodit: sanguineosque
Progenerat fontes; si offendit dextera sueta,
Serpentes atros tum dirus in artubus istis
Caeruleis pingit, sub eo dum victima languet. 485
“Eia age, surge cito, vulgus, propago canina!”
Turcarum resonat magnis clamoribus aether.
Fortior effetas compulsus verbere vires
Colligit et pedibus fractis innititur aegre;.
Debilior sicut per somnum fine carentem 490
Et detestandos clamores percipit aure
Et sensu capiens violentum calcar acuto
Semianimem vitam revocat, vix vixque movetur,
Per campum reptat: lacrimosum est hoc documentum
Postremum cornu solum resonare sepultos 495
Ac in iudicium compellere non modo posse,
Cum faciant eadem nunc ac hic terna flagella.
Et miseris, quorum manat de corpore sanguis,
Qui tristes serpunt ad magnum papilionem,
Aga furore ardens velut horrida bellua rugit: 500
“Eia age, vulgus, opus tibi sit conferre tributum,
Aut graviora tuum tergum mox flagra secabunt.”

-- 22 --


Alitibus Dominus bonus auras et cava quercus,
Optatos nidos quoque,piscibus aequor aquamque,
Hospitium vitreum, quo possent usque vagari, 505
Montanisque feris campos gelidasque cavernas,
Montes et virides silvas dedit. At miserando
Vulgo? Nec crustam panis porrexerat atri,
Ut lacrimis illam perfunderet. Ast ego fallor!
Ipse Deus dederat, sed iam abstulit omnia Turca. 510
„Eia.. tributum!“ Sed vulgo nunc unde tributum?
Unde talenta dabit propriam qui non habet aedem,
Aedem tranquillam, caput in quam abstrudere possit?
Unde talenda dabit proprium qui non habet agrum,
Sed Turcarum agros illi sudore rigandum est? 515
Unde talenda dabit pecudes qui non habet, at cui
Sunt alienorum pecudes per saxa sequendae?
Unde talenta dabit qui non habet indumentum?
Unde talenda dabit qui non habet atrum panem?
„Esurientes et nudi sumus, ah here noster: 520
Expecta nos quinque dies, sex, usque tributum
Dum ostiatim optatum tibi mendicemus egeni!“
„Quin age, vulgus, opus tibi sit conferre tributum!“
„Panem, here, panem, namque diu non vidimus illum!“
„Expecta, vulgus, caelo dum vespere stellans 525
Nox cadat, et carnem dabo tunc pro pane perustam!...
Cum sint Christiadae sine soccis, figite, servi,
His soleam bene, maecha canis sit mater eorum!“
Adiunxit Smail-aga, ac intrat papilionem.
Experti servi miserabile vulgus inuncant 530
Et praecellit in his Saferus luminis orbus,
Quem subit ad plausum maiorem laetitiamque
Cunctorum rabies ulcisci lumen ademptum.

-- 23 --


Vincla fremunt, ut bos Saferus mugit agrestis:
„Eia age, vulgus, opus tibi sit conferre tributum!“ 535
Et miserum vulgus gemitus de pectore ducit:
„Panem, here, panem, namque diu non vidimus illum!“
„Expecta, vulgus, caelo dum vespere stellans
Nox cadat, et carnem dabo tunc pro pane perustam!“
Execrabilis hic dicta execranda resumit. 540
Sed quisnam latos angores explicet? Aequo
Quisnam animo possit tristes audire dolores?
Lapsa dies est, huic vesper successit et alto
Post illum tristis caelo nox praecipitavit,
Sicut acu pictum caelum est rutilantibus astris, 545
Occasum tantum nubes convolverat atra,
In medio caeli decrescens luna refulget
Et tristi scaenae sua tristia lumina praebet.
In medio campo longe lateque patenti
Provecti crescit tilia aevi. Papiliones 550
Se tollunt plures circum illam; pulchrior istis,
Pulchrior et maior, Smail-agae papilio exstat
Praecellitque aliis veluti candore columbis,
His albis avibus, praecellit candidus ales.
Papiliones hic illic in lumine lunae 555
Albescunt sicut subter nive magna sepulcra,
Circum quae nequam multa de nocte vagatur
Spiritus, et larvis gradientem terret ineptis,
Vel fictis terit aurem huic rugituque leonis
Latratuque canis moriturorumque querelis. 560
Slavorum patrum censes haec esse sepulcra,
Inclita quos olim laudabat fama per orbem,
Circum quae Turcae foedati luce diurna
Nocteque concubia gradiuntur fulmineumque

-- 24 --


Detorquent cerebrum, quis necnon quomodo flentem 565
Disperdant sobolem, ne supra sortis amicae
Relliquias fundat lacrimas curetque dolores.
Nunc velut in somnis audis rugire leones,
Nunc velut in somnis audis latrare lyciscas,
Nunc gemitus, fletus, ploratus ac ululatus 570
Discruciatorum miserorum percipis aure,
Nuncque catenarum strepitum vocemque vocantem
Auxilio auscultas: dicas mihi, suavis amice,
Somnia suntne isti fletus? et somnia suntne
Hi strepitus? Quaeso, dicas.. Haec somnia non sunt, 575
Nam video magni tibi causam haec esse doloris ...
Quid? Tu fles..? Tu fles..? Haec vere somnia non sunt,
Haud dubie, minime tu propter somnia fleres.
Aestuat interea prae papilionibus ignis,
Qui curae Turcis est. Hic nova porrigit igni 580
Nutrimenta, ambas buccas hic inflat et illum,
Ut melius flagret, spiramine concitat oris;
Hic pedibusque decussatis ad humumque retortus
In longoque veru conversans arietem opimum
Iuxta illum sidit. Sevosus stillat et ingens 585
Ad prunas aries stridet, dum lucida flamma
Hunc leviter tangens vivaci lumine replet
Sub cidari frontem Turcae sudore fluentem.
Sat cum aries erat a Turca versatus, ab axe
Est ingens tereti devulsus depositusque 590
In mensa magno quoque cultro dilaniatus.
Non secus atque lupi silvestres esurientes
Ad mensam subito Turcae sedere paratam,
Unguibus et praedam coeperunt arripere illam.
Tum frustum Smail-aga velut prior arripit unum, 595
Post illum Bauk, et reliqui dein more luporum.
Iamque placentam albam, plenum quoque cuique triental
Ardescentis aquae curarunt; atque placenta
Carneque se recreant Stygioque furore rigantur.

-- 25 --


Cum Smail-aga famem saturaverat atque furorem 600
Viventem geminaverat hocce sequente furore,
Exarsit rursus furians ut vivida flamma:
Dedecori tali forti est urgere tributum,
Non cumulare illud, vibrantem coniicere hastam
Et non icere metam, et eo magis obcaecare 605
Pro vulgo Turcas, ut vulgus rideat illum:
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma,
Et posthinc servis: „En exuberantia carnis,
Nuda fame presso vulgo vos proiicite ossa,
Proiicite ossa, alio carnem transferte perustam, 610
Omnia, dum voco vos, debent haec esse peracta.“
Mugiit Aga, tulit se dein ad papilionem.
Ad coenam necnon delectamenta paranda
Sunt servi gressi; funem paleamque perustam
Sole paraverunt, qua vulgus mente superbum 615
Inversis capite et pedibus de termite pendens
Sunt suffituri, ac ex vulgo, veste carenti
Atque fame presso, qua proment fulva talenta.
Et vulgus? Quaenam faciat miserabile vulgus!
Terra silex est, sunt alte caelestia tecta; 620
Instrumenta videt saevissima corde dolenti,
Cor dolet, ast oculus lacrimarum non madet unda.
Cum servi fuerant ad iussa obeunda parati,
Illorum rapuit fervens insania mentem,
Imprimis mentem Saferi lumine laesi, 625
Ut Smail-aga furens illos clamore moveret:
„O iuvenes, ehodum, confestim desidiosos
Christiadas fragilis tiliae suspendite ramo!“
Interea Smail-aga sedet sub papilione
Et Bauk, astutus dux, cum illo, Mustapa, scriba 630
Fidus, et innumeri praestantes nomine Turcae.

-- 26 --


Hic illic sub papilione venusta tapeta,
Et super illa leves culcitrae, extensa videntur,
Quae corpus blande invitant viribus audax
In luxum, mollem luxum somnumque quietum; 635
Angulo in occulto rami super igne minuto
Vix scissi crepitant aut strident: carmina flentes
Cara canunt, tristes flent carmina cara canentes.
Intus de trunco, de quo protenditur albus
Papilio circum, multa arma micantia pendent: 640
Ferra timenda, tubi letales, de urbe Damasci
Innumeri gladii falcati, qui maculati
Multoties fuerant iam sanguine Christiadarum,
Maiores octo cultri multique minores,
Ignivomae plures ballistae, quas tegit aurum, 645
Et minimae facile non possunt dinumerari.
Sed quidnam clava ferrata innititur illic,
Prodigium pulchrum nec lapso tempore visum,
Nonne lupo torvo clemens innititur agnus?
Nonne dracone truci innititur inclita musa? 650
Hercle, fides cernis, sed, amice, timere caveto,
Ne ferrata terat clava illas, neve catenas
In rigidas nervos, in ballistam atque sagittas
Arcum, in equum pugnacem equulum convertat inermem.
Non trepidant Slavae musae decedere vita 655
Ad clavam; vero bene tu haec in mente repone:
Clava ubi non exstat, neque carmina Slava coluntur.
Atque foris caelum pictum convolvitur umbris,
Et, si trans densas nubes tu cernere posses,
Pleiades, parvas stellas, trepidare videres 660
Supra papilionem et te stans ante corusca
Sidera cerneret ex occasu luna bicornis,
Ut te dux aries cernit stans prae grege miti.
Caeca foris nox est et surda nec ulla sonat vox,
Sed tantum sensim mussat tenuissimus imber, 665

-- 27 --


Caelum ut si doleat. Devicta luce tenebrae
Involvunt densae campos et culmina montis,
Ut digitos haud ante oculos discernere possis,
Nedum ea, quae offendis gradiens per opaca viarum.
Vae misero, quem, dum graditur, nox arripit ista, 670
Nec locus est illi, caput in quem abstrudere possit!
Oppositi venti caelo certamina ducunt,
Ac exinde micat repetitis ignibus aether:
Nunc perstringuntur nimia tua lumina luce,
Nunc tenebris, lapsis nigrioribus, illa teguntur. 675
Et posthaec audis resonare tonitrua caelo,
Ex longe crepitant prius atque deinde gradatim
Approperant terramque horrendo murmure replent.
Et caelum campusque tremiscunt; culmina montis
Et valles resonant: impendet grandinis imber. 680
Vae misero, quem, dum graditur, nox arripit ista.
Nec locus est illi, caput in quem abstrudere possit!
Si vento vertis tu terga micanteque nube
Igne repentino si figis lumina clara
Per campum deorsum, magnam turbam ire videbis; 685
Nox illos tristis seiungit, sunt tamen una.
Nunc illis callem collustrat fulguris ignis,
Nunc illam nox atra rapit; sed nocte per umbras
Ulterius facile gradiuntur et ocius illi
Inter se spatium capiunt et papiliones: 690
Nox atra est, summe cupiunt succedere tectis;
Idcirco miseri curant transire per umbras.
Praecipiti rursus micuerunt nubila flamma.
Turba propinquat iamque potes discernere clare,
Quis sit dux huius necnon quis sit comes eius. 695
Agminis est alter prudens dux, alter amicus
Ductor et hic, cum sit campis clivisque peritus,
Per loca procedens agmen comitatur opaca;

-- 28 --


Quo gressu facili procedit, respice, frater,
Per perturbatas velut auras nare videtur - 700
Ulterius censes illum procedere cogi -
Dum pedibus nocturna ducentis cetera turba
Alipedis gressus eius vestigia calcat.
Forsitan ille timet terrorem noctis opacae
Et cupit hospitii comis contingere portam. 705
Sed iam tunc fulgor vibratus ab aethere primus
Aspexit latitans agmen post papiliones
In stationes tres positum, quo fortius esset.
Ac illic stetit agmen opacum fulmen ut instans,
Aut exardescens veluti Vulcania spuma, 710
Quae ruit in vallem de ignitis montibus hora,
Qua nil curantes homines dant membra quieti.
Immotum manet et voces aure aucupat agmen,
Ut cognoscat ubi dominus det lumina somno,
Sed nullam vocem captat, nisi quod petulanter 715
Et propere notus Safer sociique cachinnant
Praelibantque graves cruciatus Christiadarum.
Aga sedet magno sub papilione: tabacum,
Coffeam ac auras alternis haurit Averni.
Sub cidari fronti rugas induxerat atras, 720
Et sub ea quasi nube heroica lumina texit
Atque silet mutus. Permulta recogitat Aga:
Ornatos gladios, pulchras iuvenesque puellas,
Venatus, aurum, falcones bellaque saeva,
Heroes Montis Nigri palosque tremendos, 725
Subtiles hastas quoque letiferasque sagittas;
Exarsitque deinde furens ut vivida flamma:
Dedecori tali forti est urgere tributum,
Non cumulare illud, vibrantem coniicere hastam
Et non icere metam, et eo magis obcaecare 730
Pro vulgo Turcas, ut vulgus rideat illum.
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma;

-- 29 --


Ast ubi pendentes de trunco viderat heros
Inter ferra fides blandas, violentia flagrans
Sanguine repressa est aliquantum et sanguis amarus 735
Dulcuit instanter fidium modulamine divo;
Quae sitis ante cruoris erat, tum est facta poësis:
En qualis dulcedo ex divo carmine prodit!
Deinde duci Bauk haec Smail-aga est verba locutus:
„Dux Bauk, a nobis heros tu clarus haberis, 740
Sed si Montani mures nos aggrediantur,
Dic mihi, quot mures Montanos solus et unus
Tu Bauk, insignis noster dux, vulnere perdas?“
„Sex saltem, ductor noster!“ „Foedata canis, tu
„Dux Bauk, insignem te ferris ante tenebam. 745
Et si viginti Montani nos peterent nunc,
Nostra fides Mahometica me sic adiuvet, unus
Ex humeris illis caput omnibus eriperem ense…
Sed quasi curarum mea mens fluitaverat aestu
Me meditante e festucaque bibente tabacum, 750
Quod nos deterret nox, ne nos exhilaremus
Thus vulgo dantes. Tu cantor es, hercule, notus,
Ast ego sum valde cupidus cantusque fidisque:
Eia cane, ut fervens de corde cupido recedat.“
Tum stetit evellitque Bauk de cardine chordas, 755
Deinde decussatis pedibus mitisque resedit
Sede priore fideque canora ad molle cubile
Admota plectrum per caudam duxit equinam
Huc illuc; posthac cum clavus terque quaterque
Versatus crepuit, fallax sic cantor ab ore 760
Carmen ad aptatas chordas effundere coepit:
„Care Deus, dictu mirabile! quam potis heros
Rizvan-aga erat et gladio teloque vibranti,

-- 30 --


Ignivoma saeva ballista ac ense cruento
Et palmis et equo veloci! Kosovo campum 765
Aga adit, ut quaerat saevum imperiale tributum:
Ex auro nummum stricte hic a quoque requirit,
Ac a quoque foco vult et iubet arietem opimum
Necnon alternam, iuvenem pro nocte puellam.
„Aga requirit ubique tributum, at vulgus avarum 770
Et dat et haud illud dat, et unde talenta requirit
Aurea, non recipit saepe illa ex aere reducta;
Unde a quoque foco cupit arietem habere refertum,
Hunc illi tradunt, macies huic contrahit artus;
Unde puellam vult iuvenem pro nocte, nec atram 775
Pestiferamque potest sperare exinde Megaeram.
„Aga capit vulgus durae cervicis et inde
Per latum campum seorsum hic disponit et illic.
Deinceps coepit equi saltu transmittere vulgus,
Aga decem primos transimiserat atque secundos 780
Aga decem transmiserat et, cum tertia posthac
Transmittenda decas fuit illi, tunc equus acer
Est usus cervice sua saltumque peregit:
Cingula dirupta est et humi ruit Aga virilis.
„Temporis effluxit spatium breve; per spatiosum 785
Kosovo percurrit murmur, qui prodit ab ore,
Transit ad os, longe procedens crescit eundo:
Sic vulgi nugae necnon derisio crescunt,
Ex fidibus donec deductum est carmen amoenis
Ac hodie caecus cantor per Kosovo cantat: 790
„Rizvan-aga potens certe semissis erat vir.“
Dum fatale melos vafri resonabat ab ore
Cantoris Bauk ut tonitrus, qui fixit in Aga
Et non in cantore oculos, hic eius in ore
Angores, luctus, iras rabiemque furentem 795
Et centum Furias alias agnoscere quibat,

-- 31 --


Quae motae zephyro risus in corde superbo
Iucundos fodiunt sibi nidos ungue cruento.
Flamma cruenta prius tumidas exarsit in iras
Illo in corde calens adversum ignobile vulgus, 800
Contra Christiadas viles haud quippe merentes,
Ut iuxta Turcas calefiant solis ab aestu.
Ferra, venena, capistra, truces palos gladiosque
Fervescens oleum, flammam tormentaque centum
Momento minimo tunc heros mente reponit, 805
Ut compungentis risus vestigia tollat
Atque sono fidium famae praeconia servet.
Atra tegit nubes austera supercilia eius;
Ardescunt oculi sicut Vulcanius ignis;
Illius malas allambit flamma rubescens; 810
Atque furore tument nares illius acerbo;
Sub nivea spuma inferna videtur in ore
Significatio, quae clare quasi dicat: iniqui
Christiadae pereant, et carmina sola cavenda!
Cum Bauk effudit postremum pectore verbum, 815
Ut fulgur celebrum subiere haec eius inane:
Dedecori testis non est tantummodo vulgus,
Non est os, non sunt oculi tantummodo vulgo;
Percute vulgus, eho! cum vulgo percute Turcas
Et cures servare tuum spectabile nomen. 820
Interea mergit trux Aga in pectoris ima
Consilium; vultus ductus et mulcet et arcet
Et frenat, saevi sed semper flamma furoris
Acrius in vultu flagrat; se ferre quietum
Vult mundo, verum tremor eius concutit artus. 825
Cum demum minime magnum celare furorem
Amplius adstantes potuisset, surgit et edit
Clamorem furians: „Iuvenes, estote parati!

-- 32 --


Ut pereat vulgus, fulgentes sumite cultros,
Ardescens oleum, gladios palosque tremendos, 830
Urite flammis et Stygias dissolvite vires!
Carmina me dicent heroem: ut victima cuncti
Ad finem debent istum decedere vita!“…
Vix Smail-aga furens finem dedit ore loquendi,
Cum ballista foris explosa superstes in umbras 835
Saferi lumen sparsit, qui promptus ad Agam
Venerat; ac hodie, iaculum quae coepit acerbum,
Mortiferum plumbum tristem dedit his modo finem.
„Christiadae, vulgus!“ colles clamore resultant.
Prima ex ballistis statio tum papiliones 840
Glandibus aggressa est. „Vulgus!“ clamoribus aurae
Turcarum replentur: „equum!“ conclamat et Aga.
Deinde faces statio saevas iaculata secunda est.
„Undique Christiadae! Mucrones ignivomasque
Ballistas!“ „Equum! equum confestim duc mihi, Chaso!“ 845
Ballistas statio quoque tertia tunc vacuavit
Et Chasan, cane qui velocior est leporino,
Illi duxit equum. Momento, quo Smail-aga
Ascensurus equum fuerat, de nubibus ignis
Fulserat, et calidum plumbum prostravit eundem. 850
Nox atra est, nescis, quisnam prostraverit illum,
Ast illic ballistam explodit Mirko propinque…
Ac anima obscuram per noctem corporis orba,
Moesta, dolens, fortis, spoliata repente cucurrit!...
Occubuit Smail-aga, tamen contendere Turcae 855
Continuant, tantum tenebris modo tu prohiberis,
Congredientum ne mireris strenua gesta.
Prospectum tenebrae prohibent: cum a nubibus autem

-- 33 --


Aut a ballista socii perfunditur ignis,
Ad captum cultri vulgus Turcaeque frequenter 860
Inveniuntur, ubi se tam distare putabant;
Et collo circum supponunt brachia dura
Ac inter se dant ferratis oscula rostris
Christiadae necnon Turcae, dum concidat unus:
Tale odium saevum praecordia torret eorum! 865
Veste nigrae noctis cita mors induta cucurrit
Per campum necnon se mergit sanguine fuso;
Fulminis igne micant illius lumina saeva
Et glaciale furit flamen nudata per ossa;
Terribilis tonitrus strepitu nunc aethera replet: 870
„Heu mihi!“ nunc: „Medet, medet!“ nunc: „Auxiliare,
O mitis Iesu!“ Suspirat, sibilat atque
Singultat; dein nunc Turcas et Christiadas nunc
Praeripit atque sua veste horum lumina velat.
Hic auras fidus Smail-agae scriba reliquit, 875
Hic cecidit Mujo, Chasan quoque, Jašar et Omer
Et triginta alii Turcae. A morte reduxit
Tunc Bauk et reliquos fugientes nox latebrosa.
Ille quis est, qui iuxta Agam iacet exanimisque
Bile tumens frendet crudelis in exanimatum? 880
Novica adest notus: Chaso prostraverat illum,
Cum heros incurrit per Turcas morte leonem
Iam stratum, a collo caput ut divelleret illi.
Exitiosa tubis ex saevis grando quievit,
Dein se grando furens ex aethere rupit: et agmen 885
Immisit pernox se papilionibus albis.
Nox horrenda, nigra est, obscura et sanguine sparsa;
O felix agmen, quod se tulit in loca tuta!

-- 34 --

FATUM
Mons Lovćen caput ad rutilantia sidera tollit,
Campus ad illius radicem extenditur amplus, 890
In campo domus est et in ista parvula cella,
In medio cellae valde miranda videntur:
Turca crucem furiis actus cervice salutat.
Turca stat ornatus cidari cultroque cruento,
Ignivoma necnon ballista ac ense minaci: 895
Tu trepidas, tibi ne caput a cervice revellat.
Ne timeas, frater carissime, Turca benignos
Et placidos mores tenet, haud te vulnere perdet;
Turcam humilem facile terrere est. Si pede terram
Percutis, ille manus clemens utrasque decussat 900
Et caput inclinat, dextram sensim evehit ante os
Et suspendit eam postremo fronte remissa.
Nunc accede; dehinc, frater, mihi vaticinare,
Haec cuius cidaris veneranda est? "Haec Smail-agae
Est cidaris, sed nunc caput eius triste coronat." 905
Et cuius caput hoc est? “Hoc caput est Smail-agae,
Sed nunc luce carent illius lumina torva.”
Ornatus cuius mucro hic est? "Est Smail-agae
Mucro, sed illius costis modo tristis adhaeret."
"Aurea cuiusnam sunt arma haec? "Sunt Smail-agae 910
Arma, sed in cinctu rubigo conterit illa."
Haec vestis cuius pretiosa est? "Est Smail-agae
Vestis, at haec nunc non radiatur lumine solis.”
Previous section


Mažuranić, Ivan [1957], Mors Smail-Agae Čengić (, Split), Verborum 6318, versus 916, Ed. Baković, Ivan [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [mazuranicbakovicmors].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.