Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Smerdel, Ton (1904-1970) [1969], De cicadis et undis Parentinis, versio electronica (), 552 verborum, 133 versus, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - poema] [word count] [smerdeltcicad].
DE CICADIS ET UNDIS PARENTINIS
... Si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget...(Verg., Buc. VI, 9).
Cum navis
Cum navis sine funibus fractis carbasis portum somniferum cum vento incredibili in mari tetigerit invisibili dictum vetus animae in luce consummabitur In unda
Molliter in unda cor nostrum oscillat Leniter o formosa visio crepusculi manibus rosis purpureis plenis ad cor nostrum ut mater pia nostra mater venis Carmina mea
Carmina mea visibiles movere fontes Multa illa invisibilia in corde meo videre ac in cordibus florum hominum arborum hilariumque avium Exegi parvum tumulum
Fortunam parvam in libris relicturus cum ero in aeternum abiturus quia opus tantum praesensio cordis fuit animae quae nunc ut cicada in luce fluit Felix eram cum aliis potens gaudere Sospes ero vere humilis poetis multis haud similis. . . Parcae Parentinae
In die plena lucis undique undae redundantes In oculis nostris magica expectatio Undique Nereides ridentes Omnia in luce florentia Quis scit cur nunc in animam pia veniat recordatio Sic nos in litore cum cicadis et vento amoeno una cum pinis cantantes induti pallio solari canticum caeruleum poesi ebrium Multa latent
In gremio densi rubeti avis parva refugium quaerit At illico serpens clam expectat Multa nobis ut avi parvae multa latent. Incipiunt cicadae
Incipiunt cicadae garrulae in ramis olivarum cantum suum matutinum flatu ardentis solis ictae Et dissipat ventus amoenus cantus in aerem caeruleum viciniae splendidae asportans raptim syllabas ignotas omnibus At illae cicadae argutae stridentes garrule et assidue cantum cantant ebriae Et tremit aer solari stridore Nunc animae motae gracili sunt amore... Cicada piscatoribus
Incentor coepit cicada cantum canere incensus flammeo sole piscatoribus in litore post piscatum nocturnum pisces coctos cum pane edentibus ac vinum bibentibus cum cantu tristi avorum nostrorum more Sed audiens amicorum cicada carmen aliquantum stridere sistit et denuo incipit carmen suum canere ut mater cantilenam piscatoribus fessis nunc in umbra olivarum quiete dormientibus. . . Tremens in undis
Tremens in undis navicula tam tristis spectat crepusculum donantem ei carmen ultimum undarum meridie lucentium nunc in umbris evanescentium Tam tristis tam tremens parva est navicula Et cor tremens hominis Omnes in umbris sumus tantum nuda Moestitia Obrussa
Omnibus ignotis cantilenis asportant visiones animum Et serpit murmur amicum in arcanis cordis Num videtis: Splendent maris undae caeruleae et imago eius visibilis immensae immensitatis Voces puerorum
Ecce hirundines volant super rivulum - clamant voces puerorum: Ecce hirundines! Et laetos risus audio videns nubes plenas sole Liberatum tristitiae mole cor meum balbutire incipit: Ecce hirundines! Amici, florent primae amoenae violae! Ad pedes fatigatos
Veniunt undae ad pedes fatigatos et dicunt aliquid musicae incomparabile Audit cor viatoris humile sonum immensitatis Post carmen in animo statim volans alis aeterni temporis fit amore lucis raptim in abyssis ignotis cum gaudio invisibile. . . Recordor Parentium
Parentii in peristylio basilicae Euphrasii sol splendens cum taciturnitate relaxat passus aeternos suos relaxat palmas almas suas At viator stat quiete solari attonitus et ante eius oculos stat eadem saxea aedes visio prima Euphrasii dum cicada in cupressi altae cacumine de ignotorum tessellatis cantat simulacris humili incitata pulchritudine Pallio caeruleo
Pallio amictus caeruleo in vertice montis saxosi sedeo Cor meum video ad olivam quietis plenam ut ad matrem avolavisse Et illa sapiens foliis mollibus in vento argenteis illa vetus oliva risu viridi susurrans cor ut pilam mihi porrigit cantilenam saepe cantans nitidam consolans semper animam lacrimis madidam. |
Previous section
|
Smerdel, Ton (1904-1970) [1969], De cicadis et undis Parentinis, versio electronica (), 552 verborum, 133 versus, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - poema] [word count] [smerdeltcicad].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.