Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jurić, Šime (1915-2004) [1971], Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica (, Zagreb), 1646 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatio].
Previous section

PRAEFATIO AUCTORIS IN TOMUM II

Posteaquam Indicem scriptorum Croaticorum, qui Opera sua usque ad annum 1848. lingua Latina vulgaverunt, ordine alphabetico edidi, prodit nunc nova editio Indicis seu Tomus II eorundem operum ordine secundum classes digestus.

Editio prior variis de causis polygraphi ope edita est, inde nullo modo fieri potuit, quin multa in ea errata remanerent. Haec itaque spalmata typothetica aliaque quaedam menda, quae culpa nostra libro irrepserant, in nova editione imprimis sub limam revocanda putavi. In decursu autem laboris id quoque semper prae oculis habebam, ut et alia opera Latina nostratium, quae priori Tomo abesse dolebam, pro viribus in hunc novum Tomum referrem. Ad supplendum opus etsi et tempus et subsidia in adeundis bibliothecis prorsum deerant, nihilominus CCL plus minusve titulos novos

-- VIIb --

adiectos, lector, invenies. Parum est, concedo, sed et exigua hoc in genere additamenta aliquid prodesse videntur.

Quod ad novam operis dispositionem attinet, memorandum est opera pro ratione obiecti, quod pertractant, in praesenti Tomo in XXI classes divisa esse, quarum seriem Conspectus operis, qui libro praemissus est, exhibet. In una quaque classe opera ordine chronologico enumerantur, ita enim statum et progressum cuiuslibet disciplinae per seriem temporis quivis facile distinguere valebit.

Pro maiore lectorum commoditate subnectitur copiosus auctorum index alphabeticus.

In fine grato animo memoro me in adornanda hac editione opera doctoris Dana Čučković assidue adiutum esse.

Scribebam in Metropoli Croatiae Kalendis Aprilibus anno MCMLXXI.
Previous section


Jurić, Šime (1915-2004) [1971], Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica (, Zagreb), 1646 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.