Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jurić, Šime (1915-2004) [1979], Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica (, Zagreb), 778 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatioviris].
PRAEFATIO EDITORIS
Marcus Marulus Spalatensis (1450-1524), eximius ille litterarum renascentium poeta et magnus recte vivendi praeceptor, non tantum ingenii dotibus sed copia quoque operum inter aetatis suae suppares eminuit. Scripsit revera multa et varia, tum Latino tum Croatico sermone. Harum autem elucubrationum pars ab ipso auctore, dum vita suppetebat, publici iuris facta est, pars decursu temporis curantibus diversis doctis viris typis mandata, tertia pars (chartae doctae, Iuppiter, et laboriosae) adhuc usque inedita remansit. Nescio certe qua iniquitate fati acciderit, ut complura ex illis, quae in lucem emissa non sunt, eo usque delitescant, ut incompertum sit, an amplius extent an non. Nisi uspiam in publicis privatisve bibliothecis tabulariisque sine auctoris nomine reiecta putrescunt, prorsus periisse credenda sunt. Tamen spes haudquamquam deponenda videtur. Notum enim omnibus est, quam lente et difficulter Maruli opera detecta atque edita fuerint. Omissis aliis casibus mentionem facio mirabilis illius carminis Maruliani, quod Davidias inscribitur, quodque in Bibliotheca nationali Taurinensi diu asservatum atque anno 1924 descriptum est, ipsum quoque vix ante aliquot annos doctorum oculos in se conversum luci publicae restitutum esse. De recentioribus Maruli operum inventis, si rem volumus usque ad nostra tempora prosequi, lectorem nota pag. XV-XVI adiecta breviter monemus. Usus igitur docet nos confidere posse fore, ut etiam alia opera clarissimi Spalatensis, quae nostra aetas numquam vidit, fortuna favente tempus aliquando in medium proferat. Quam rem ut comprobem, liceat mihi afferre quae sequuntur: anno superiore, dum Romae in Bibliotheca Vallicelliana quibusdam negotiis bibliographicis vacabam, incidi in codicem manu propria Maruli exaratum, qui praeter duo iam evulgata eius opera librum quoque De viris illustribus Veteris Testamenti comprehendebat, qui dudum inter deperditos numerabatur. Hoc repertum, quod casus invenit, magna laetitia me affecit statimque opus prelo evulgare decrevi. Talem editionem nec inopportunam nec sane supervacaneam existimabam persuasissimum mihi habens disiecta membra tanti viri, qui inter antiquiores scriptores Croaticos primum locum sibi vindicat, immo parens litterarum Croaticarum dictus est, instanter undique conquirenda typisque exaranda esse. Hoc enim modo et officium nostrum erga eximium scriptorem servamus et bonarum artium studiis maxime grata facimus. Sed de ratione et iudicio edendi operis pauca dicatur.
Ut editio nostra recentioribus litterarum investigatoribus plene satisfaceret,
putavimus utilissimum fore, ut primigenium exemplar Marci nostri, si ullo modo
fieri poterit, ex toto chalcotypice, photographice vel alia simili arte exprimi
curaremus. Tabulis sic confectis germanam et sinceram transcriptionem adiungere
constituimus, ita ut ipsa ad genuinum contextum auctoris quam proxime accedat
verba formasque eius fideliter servans atque a codice non recedens nec si de aperto
mendo ageretur. Quae tamen legentium commoditatis gratia immutationes factae
sunt, paucis accipe:
Cum pro ratione huiusmodi editionis nullum commentarium scribere in animo
habuissemus, nullas notas criticas textui subiungendas putavimus. Ad quod compensandum Marulianas nominum Hebraeorum scripturas, quot et quales sint, prout
et alia quaedam communia verba, quorum forma ab usitata discrepat vel a
nostro auctore minus recte allata sunt, in calce operis litterarum ordine adscripsimus
adiectis necessariis emendationibus.
* Hic praestantissimus codex Marulianus propria manu auctoris scriptus asservatur in Bibliotheca Vallicelliana Romae numero F 98 obsignatus. Est formae octavae (21,8 x 16,7
/21 x 15,8/ cm), chartaceus, fol.
Reliquum est, ut grato animo proferam singulare meritum Bibliothecae nationalis
et universitariae Zagrabiensis nec non Societatis librariae "Liber", quae hunc librum
edendum curaverunt nullis impensis parcentes, ut Marci nostri opus nitidis typis et in
optima charta describeretur ac plus quam |
Previous section
|
Jurić, Šime (1915-2004) [1979], Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica (, Zagreb), 778 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatioviris].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.