Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jurić, Šime (1915-2004) [1979], Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica (, Zagreb), 778 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatioviris].
Previous paragraph

Next paragraph

Usus igitur docet nos confidere posse fore, ut etiam alia opera clarissimi Spalatensis, quae nostra aetas numquam vidit, fortuna favente tempus aliquando in medium proferat. Quam rem ut comprobem, liceat mihi afferre quae sequuntur: anno superiore, dum Romae in Bibliotheca Vallicelliana quibusdam negotiis bibliographicis vacabam, incidi in codicem manu propria Maruli exaratum, qui praeter duo iam evulgata eius opera librum quoque De viris illustribus Veteris Testamenti

-- VIII --

comprehendebat, qui dudum inter deperditos numerabatur. Hoc repertum, quod casus invenit, magna laetitia me affecit statimque opus prelo evulgare decrevi. Talem editionem nec inopportunam nec sane supervacaneam existimabam persuasissimum mihi habens disiecta membra tanti viri, qui inter antiquiores scriptores Croaticos primum locum sibi vindicat, immo parens litterarum Croaticarum dictus est, instanter undique conquirenda typisque exaranda esse. Hoc enim modo et officium nostrum erga eximium scriptorem servamus et bonarum artium studiis maxime grata facimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Jurić, Šime (1915-2004) [1979], Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica (, Zagreb), 778 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatioviris].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.