Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1452], Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi, versio electronica (, Trogir), Verborum 251, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14520802].
1452-08-02, Tragurio, ad M. Vallaressum
48
Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi.
Omnes qui excellens ingenium tuum novere, clara voce et predicant et fatentur,
te iustitiae esse accerimum patronum, nec unquam ullius auctoritas tantum
efficere potuit; ut a dignitate, splendoreve tuo discederes; qua ex re virtute
tua et animi magnitudine fretus, Luciano sacerdoti modestissimo illa de te
pollicitus sum, quae de summo viro polliceri possunt. Postquam iudicem suum te
esse cognovi, ipsum bene sperari iussi. Est mea ex sententia sacerdos singulari
modestia; mihi iustis de causis carissimus. Habet preterea causam (ut opinio mea
fert) luce meridiana clariorem, cum diligentius consideres; pro singulari tua
iuris prudentia, multarumque rerum usu facile percipies, non iure, set vi aperta
et auctoritate nonnullorum causam suam oppugnari; et quod magis mirum ac
stupendum est, illi aperte ipsum oppugnant, qui praecipuam sanctimoniam prae se
ferunt, vivosque in cathalogo sanctorum, si quis non numeret, commoventur ac
indignantur. Huiuscemodi hominum genus perversissimum est, qui omnia non ex
iure, sed ex sua libidine moderantur. Scio virtute pravam libidinem vinces.
Usque ad haec tempora nunquam vidimus patronos, qui suo labore, suaque impensa
ecclesias edificavere dedicavereque violato divino et humano iure, maximis
contumeliis affectos, proprio et avito iure privari. Lucianum suasi sine aliqua
hesitatione, tuae fidei omnia sua iura committat. Aegre fert bona illa abs te
sequestrari, quae ille et patronatus iure et apostolica auctoritate possidet.
Maiorem in modum rogo, ita rem suam suscipias, ut ipse intelligat me ad te hac
de re non frustra scripsisse.
Vale.
Ex
Tragur.
IIII. nonas Sextilis MCCCCLII.
|