Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1453], Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi, versio electronica (, Trogir), Verborum 118, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14530630].
Previous paragraph

Next paragraph

Multis de causis, vir clarissime, Stephanus Cige a me et diligitur et amatur; qua ex re maiorem in modum te rogo atque etiam rogo, ita illum suscipias, ut intelligat meam commendationem apud te tantum et ponderis et auctoritatis habuisse, quantum scribens confidebam. Habet causam (ut opinio mea fert) iustam et virtute tua dignissimam, umbra tantum tui presidii facile defendi poterit. Et quia virtus tua preclara, in multis magnisque rebus mihi cognita ac spectata est, sibi suasi ut omnem spem in singulari ac prope divina virtute tua ponat, nec aliunde auxilium presidiumve speret.

Previous paragraph

Next paragraph


Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1453], Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi, versio electronica (, Trogir), Verborum 118, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14530630].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.