Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1453], Joannes Sobote Clarissimo P. M. S. P. D., versio electronica (, Trogir), Verborum 224, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14530724].
1453-07-24, Tragurio
Joannes Sobote Clarissimo P. M. S. P. D.
Postquam nobis nunciatum est, Bizancium urbem cristianissimam a Machometo
Teucrorum principe ingenti cum iactura cristiane rei captam, tanquam ex percepto
vulnere vehementer consternati fuimus; tandem varie tumultatum est. Princeps
Bizantinus simul ac animadvertit eo ventum esse, ut nec fuge quidem locus esset,
contractis undique copiis totis viribus tanti belli discrimen aditurus, facto
iuramento cum suis optimis militibus memorabile proelium inisse dicitur; ut
opinor ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio causa salutis. Urbs
illa cruciata fatis hostibus virtute militari in libertatem revindicata est,
quod mihi numquam persuadere potui. Parvo interjecto tempore legatos regis
Bosne, qui apud imperatorem Teucrorum legationis munere functi sunt, venisse
nunciatum est. Qui illa tempestate, qua Bizancium expugnatum est, se illi bello
interfuisse tradunt, affirmant, urbem illam sine cujusque controversia
defecisse, 30.000 Grecorum ex Byzancio in Asiam, ut servirent, missa esse,
dicunt: urbem suo praesidio munitam, vestes et nonulla vasa christianis
sacrificiis dedicata Georgio despoti missa dono, seu insignia rei page bene
geste. Quare nobis abunde persuasum est, urbem illam defecisse; praeterea, quod
gravius longe, imperator Teucorum a Georgio despote petit, ut duo oppida sibi
tradat: Golumbac et Smedrovo, oppida munitissima, ex quibus facillimus aditus in
Panoniam est Georgius despotus vehementer trepidat. Hac tempestate dei
omnipotentis virtus invocanda est.
Vale et me ama.
Ex Trag.
die 24 Julii (1453).
|