Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Giovanni Battista Goineo (Ioannes Baptista Goynaeus Pyrrhanensis) (c. 1515 – ante 1578) [1540], De situ Istriae (ante 1543), versio electronica (), Ed. P. Kandler [word count] [1001goineo].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

CAPUT I. DE ISTRIAE NOMINE.

Istriae igitur nomen unde fuerit ei impositum, variae sunt Auctorum sententiae. Cato quidem in Originibus ab Istro duce in hanc regionem a Jano misso, dictam affirmat; nonnulli vero ex Graecis scriptoribus, ut idem ait, ab Istro flumine, cui cognomen Danubio nominatam arbitrantur, unde ramum ejusdem in Istriam affluere, et in mare Adriaticum mergi, fabulantur: ex quibus certe verbis facile colligi potest, primam quidem opinionem Catonis satis probari, alteram vero haud omnino placuisse, eam tantum ob rationem, quod nullum sua aetate ex Istro ramum in Adriaticum descendere maxime nosset, quod et Strabo Libro primo contra Eratosthenem, et Plinius Lib. III. Cap. XVIII adversus Cornelium Nepotem, sentire videntur: quo in loco etsi Ovidii, Aristotelis et Pontani sententia in Meteoris, eorundem opinioni occurrere possem, qui et fontes et flumina, et maria denique ipsa temporis spatio mutari ajunt, ita ut vel occultentur et lateant, ubi prius exstabant, vel nova etiam appareant, ubi nulla jam fuerant, supersedebo tamen in praesenti hoc labore, et veram tantum esse Graecorum opinionem ostendam, 55 qui ab Istro fluvio appellatam Istriam asseruere, et praesertim cum Latini prope omnes scriptores in hoc consentiant, inter quos Justinus, in primis gravis historicus, Libro XXXIII. Cap. III. ita scribit: Romanus quoque Cimbrici belli tumultus, velut ultor sacrae pecuniae, insecutus est. Ex gente tectosagorum non mediocris populus praedae dulcedine Illyricum repetivit, spoliatisque Istris, in Pannonia consedit. Istrorum gentem fama est originem a Colchis ducere, missos ab Aeeta Rege ad Argonautas, raptoremque filiae persequendos; qui ut a Ponto intraverunt Istrum, alveo Savi fluminis penitus invecti, vestigia Argonautarum insequentes, naves suas humeris per juga montium usque ad littus Adriatici maris transtulerunt; cognito quod Argonautae idem propter magnitudinem navis priores fecissent: quos ut avectos Colchi non reperiunt, sive metu Regis, sive taedio longae navigationis, juxta Aquilejam consedere, Istrique ex vocabulo amnis, quo a mari concesserant, appellati. Hactenus quidem Justinus, ex cujus verbis Cato refellitur, et Istriam ab Istro Flumine nominatam comprobatur. Sed ad Justini parumper verba attendamus: juxta Aquilejam, inquit, consedere: quibus verbis adductus Blondus Forum-Julii in Istria contineri falso existimavit. Per juga autem montium transtulisse humeris Colchos navim, Justinus asserit, quod et Plinius, a diligentioribus scriptum esse testatur, quorum gravissimorum Auctorum sententiam quia Blondus, Zacharias Lilius, Pius, et infiniti prope alii Geographi collaudarunt, nos etiam ab eorum opinione non recedemus, Istrorumque nomen atque originem a Colchis ductam esse dicemus, qui per Istrum navigantes in Savum delati fuerint, et inde, ut ait Plinius, in Nauportum, cui nomen ab ea caussa sit impositum quod navis fuerit portus: quam tandem ad Adriae littora humeris transvexerint: quo in loco duplici ratione mihi reprehendendus est Petrus Copus, qui ad ipsius Plinii et Justini verba connivens, per Quietum fluviolum, quem Nauportum ipse appellat, navim delatam in Adriaticum ait; cum tamen 56 humeris eam translatam usque in littus Adriaticum, apertissime Auctores isti testentur: et rursus quod Nauportum pro Quieto intelligat, cum pro illo potius, qui medium interfluit Labacum, sive Lubianam, esse accipiendum quod et Georgius Pirckeimerus, et Franciscus Irenicus, et veritas etiam ipsa, ostendunt; quippe inde humeris traductam navim in Adriaticum nemo negavit, qui fluvium eum, ut ego ex opidanis percepi, cum per Carnos in Germaniam iter haberem, cum Savo et Istro commisceri intelliget. Qua quidem in re et Zacharias Lilius et Blondus primi errarunt. Sed animadvertendum esse arbitramur, rectius omnino apud Strabonem Nauportum, quam Naupontum legi debere. Et haec quidem de Istriae nomine satis multa, si unum illud tamen addidero, Franciscum Irenicum in Exegesi Rerum Germanicarum insanire, qui Istriam ideo Germaniae Coloniam esse nugatur, quod ab Istro Germaniae flumine sit appellata; nam nusquam ille apud graves et doctos scriptores isto modo factas et deductas esse colonias inveniet; nec, si nomen ipsius Istri respiciat, Germaniae fluvium, dici debere cognoscet, sed Pannoniae potius; a confluente namque inferius ad Euxinum usque Ister, superius vero ad Abnobam montem, unde oritur, Danubius appellatur, teste Appiano in Illyrico, Strabone Libro VII. et Sabellico Enneadis Sextae Lib. IX. Navigarunt autem Colchi per Istrum tantum, non per Danubium. Savum enim ingressi, ubi confluit, in Nauportum devenere. Sed ad Istriae terminos veniamus; quos tamen antequam enumeremus, Petri Copi erratum animadvertere libet, qui Istriam aliquando Japidiam fuisse dicit contra omnium scriptorum tum vetustiorum, tum recentiorum sententiam.

57
CAPUT II. DE ISTRIAE TERMINIS.

Rursus hic mihi occurrit Petrus Copus, quem, ita me Deus bene amet, ut summo etiam amore prosequor vel ob id, quod studiorum similitudine mihi conjungitur, vel quod ex eadem regione et patria prope sit ortus, ex qua ego originem duco. Verum non possum ei non contradicere pro veritate elicienda, pro qua etiam, ex Aristotelis sententia Primo Ethicorum, mea refellere sum paratus, si minus vera me prodidisse aliquis aliquando declaravit. Is igitur in suo quodam Libello de Situ Istriae inscripto, nescio quo consilio, vel cujus scriptoris auctoritate ductus Istriae initium a Timavo facere voluit. Cum tamen a Formione amne omnes eam incipere passim testentur, et usque ad Arsiam fluvium pertinere. Antiquus enim Italiae terminus, nunc vero Istriae auctore Plinio Lib. III. Cap. XVIII. Formio amnis: quae Imperatorum tempore, teste Strabone Lib. VII. longius propagata usque ad Arsiam, Istros etiam est complexa. Istriae autem termini, ut Zacharias Lilius et Blondus ipse testantur, hi duo fluvii. Timavum vero non in Istria sed in Japidia defluere, certo scimus, ita enim gravissimus poeta ait Georgicorum Lib. III. vers. 475.
Castella in tumulis, et Japidis arva Timavi.
Quod et ex Pomponio Mela Lib. II. Cap. IV. ex Plinio et Strabone colligi facile potest. Sed animadvertendum nunc ad illud, quod Pomponius et Appianus, in Illyrico Istriam comprehenderunt; quae tamen posterioribus temporibus, ut ostendimus, ipsi Italiae donata fuit, cujus forma, ut inquit Plinius Lib. III. Cap. XIX., tanquam peninsula in Adriaticum mare excurrit. Latitudo autem quadraginta millibus passuum, et ambitus centum et viginti duobus millibus constat; a quo 58 gravissimo Auctore non multum dissentit Blondus, cum iter per montes ex Formione amne ad sinum Fanaticum, vel Phlanaticum (vulgo Quarnarum appellant) quadraginta millium passum esse testetur, et maritimum is qui conficiat, centum et viginti quinque constare affirmet. Haec eadem a septentrione habet Japides, quos Japodas Strabo vocat: ab occasu et meridie finitur Adriatico, ab oriente Dalmatiae jungitur. Verum cum in unaquaque provincia plura considerentur, nos tria in primis in Istria diligentissime examinabimus, et primum quidem Civitates omnes tum veteres, tum recentiores, deinde Hominum Ingenia, tertio Soli Naturam perpendemus: quibus perfectis et absolutis, extrema manus Libello nostro imponenda erit.

CAPUT III. DE ISTRIAE CIVITATIBUS ANTIQUIORIBUS.

Si qua igitur est in tota Istria, quae et nobilitate et antiquitate maxime excellat, est Pola in primis, meo judicio, quae, ut Pomponius ait Lib. II. Cap. III. quondam a Colchis fuit habitata, deinceps Romana facta Colonia. Cum cujus verbis concordare videtur Plinius, qui ab eisdem eam conditam fuisse dicit, et posterioribus annis eodem deductam a Romanis Coloniam, cui nomen esset impositum Juliae Pietatis: quo in loco minime praetereundum arbitror Stephani, Graeci auctoris, errorem, qui Polam Illyrii opidum esse putavit: ex qua quidem nobilissimam et maximam Gradonicorum Patriciorum gentem Venetiis originem ducere tradit Sabellicus, et Hadrianus Barlandus in Libello de Venetorum ducibus: cujus dominatum aliquando clarissimi et nobilissimi Sergii Polani, qui nunc Tarvisii habitant, obtinuere, nam cum Bononiae ob capiendum ingenii cultum superioribus annis commorarer, id 59 saepenumero Priamus Polanus, adolescens optimarum artium studiosissimus, mihi narravit, audivique ex Polae nobilioribus civibus. Apparent autem in eadem multa preclara atque illustria antiquitatis vestigia, et praesertim omnium, quae in Italia sunt, pulcherrimum amphitheatrum: occurrunt hic Epigrammata antiquissima et frequentissima, quae si quis legere optaverit, librum eum sumat in manibus, qui Fuggerorum Augustanorum jussu ex pluribus Europae et Asiae partibus, fuit collectus; ut silentio id interea transeam, quod Pola amplissimo et tutissimo portu sit a natura ornata, in quem Romanorum et Gothorum temporibus infinitus prope navium numerus reciperetur.

Post eam, Plinio teste Lib. III. Cap. XIX. Arsiam versus opidum fuit Nesactium; cujus, quod sciam, nulla nunc memoria exstat, nisi forte ut Copus conjectat, eo in loco fuerit situm, quod Cisana appellatur, ubi etiam nonnulla exstant antiquitatis indicia. Verum quominus ei assentiar, Lib. XLI. Cap. XV. de Bello Istrico tractans, Livius facit, qui fluvium interfluere opidum dicit, cum hic nullus plane sit fluvius.

Ab alia parte, quae ad Formionem spectat, Parentium visitur, de quo Plinius: quod et admirabili quodam portu maxime excellit, et in quo summopere labitur Stephanus, Graecorum omnium Geographorum negligentissimus; nam non in Istria, sed prope Istriam Parentium esse ait. Exiguus est nostra aetate locus; et quia ventis meridionalibus est objectus, et potabilis aquae laborat copia, non valde frequens; ubi etiam Pullarias insulas appellatas, esse puto, vel prope Polam, de quibus Plinius Lib. III. Cap. XXVI. meminit, contra Blondi Flavii opinionem, qui Justinopolitanorum insulam Pullariam dictam fuisse olim existimat: quam ego potius a Plinio Cissam vocari puto: neque enim una tantum erat Pullaria, sed plures, quod ex ipsius Plinii verbis maxime patet; at Parentii multae sunt tales ut egomet vidisse recordor, quae Adriaticis fluctibus objectae portum tutissimum reddunt, Justinopoli vero unicam tantum, a Parentio, Aegidam statuunt, 60 cujus ruinae mari obrutae, prope Humagum, aestu maris recedente, videri aliquando solent: quem locum incolae, vim verbi Graeci retinentes, italico idiomate Capras appellant, licet Copus aliter sentiat, de Pyhrrano nescio quid dictitans, ut Palladius etiam Fuscus, in libro de Situ orae Illyrici, alibi Aegida fuisse innuens: et hae quidem omnes ad Adriae Littus sitae sunt urbes.

In interioribus autem partibus tres collocat Ptolomaeus Lib. III. Cap. I. quarum alteram Piquentum, altera Pucinum, tertiam Alvum nomine appellat. Priores duas, nostro saeculo non valde magnas, literis paullum immutatis Pisinum et Pinguentum vocitamus. Pucinum autem istud aliud esse a Castello illo Pucino, unde vinum pretiosissimum, cui Livia Augusti, apud Plinium Lib. XIV. Cap. VI., annos LXXXII. acceptos retulit, nomen desumpsit, ex verbis Plinii, Lib. III. Cap. XVIII., percipi potest, qui Japidia inter Tergestum et Timavum, illud constituit, et nostra lingua Prosecum hodie nominatur; nam ab hac arce potius, quam a Duino (ut Copus innuit) dictum vinum arbitramur, quod sub hac maxime nascatur optimum, et longius a Duino, quam a Tergesto locus absit, unde si ab aliquo loco praeterquam ab ipsa arce, quae imminet, nominari debuisset, certe a Tergesto potius, praeclara et illustri Civitate, et viciniori, quam a Duino, ignobili et obscuro opidulo, nominari debuisset.

Post has, alias duas recenset Livius Lib. XLI Cap. XV. quarum alteram Faveriam, alteram Mutilam appellat quarum et Nesactii dirutione, in quod Principes Istriae et Aepulo, eorum Regulus, confugerant, bellum Istricum finitum fuit. Et haec quidem quoad vetustiores regionis istius civitates pertinent; nunc ad recensiores transeamus.

61
CAPUT IV. DE ISTRIAE CIVITATIBUS RECENTIORIBUS.

Ita est autem natura comparatum, ut rerum omnium perpetua sit quaedam vicissitudo ac immutatio: omnia siquidem, ut Aristoteles ait in Libris de Caelo, quae oriuntur, necessario intereunt. Quapropter haud mirum certe videri cuiquam debet, si quemadmodum in reliquo Italiae ambitu, ita in Istria quoque acciderit, ut, quae olim clarae atque illustres Civitates exstiterint, harum vel plane nullum appareat vestigium, vel obscuriores, multo minores, et infrequentiores effectae fuerint; et rursus aliae in eorum locum novae successerint, quae nunc temporis maxime floreant: ex quarum numero in Istria inter reliquas mihi praecipua videtur Justinopolis a Formione quinque millibus passuum distans, quam Istri populi, Sclavonico tumulto territi, teste Sabellico Enneadis VIII. Lib. II. et Blondo de Italia instaurata, ex continentis in insulam confugientes, cui nomen Caprariae fuit, condidere, et in gratiam Justini, qui tunc orientis imperium obtinebat, Justinopolim dixere. Incolae autem adhuc Capratiani nominari consueverunt; quamvis Enneade VIII. Lib. IV. ex nonnullorum sententia dicat auctor idem, temporibus Bucellini, qui agrum Istrorum devastavit, eorundem principes homines ad declinandam Barbarorum injuriam, a Justino seniore, qui Justinianum adoptavit, in hac insula collocatos, urbe ibidem aedificata, quae ejus nomen retinuerit. Quod si verum esse statuimus, Petrus Paulus ille Vergerius, junior, Justinopolitanus episcopus, omnibus ingenii et eloquentiae laudibus ornatissimus, quod ejus bona cum venia et summa hominis reverentia, cui debeo supermaximam, dictum velim, in praelectione Juris Civilis lapsus fuit, qui a Justino instauratam ait, cum de instauratione nusquam sit mentio.

Ab hac parum 62 abest Insula, opidulum certem pulcherrimum, quod etsi aetate nostra junctum sit continenti, tamen procul dubio credendum arbitror olim in insula constitutum, unde illi nomen quoque contigerit: in quo quidem, ut Petro Copo assentiar, ita de ejusdem antiquitate mihi plane venit in dubium, nam nullum de hac re auctorem habeo.

Sed ab ista non procul abest Pyrrhanum, patria mea, ut Zacharias Lilius ait, opidum nobile, ut Blondus Flavius, civitas, et inter utramque Aquaviva, nitidus fluvius. Sed de Pyrrhani constructione apud nullum fere scriptorem legisse meminimus; magnam tamen saepenumero, et fortasse veram facimus conjecturam, ab Aquilejensibus fuisse conditum: et hac quidem via et ratione, quam in praesenti exponemus. Legimus apud Paulum Diaconum, Blondum Flavium, et tandem apud omnes, qui de Attila aliquid prodidere, in Aquilejae dirutione, et Altini, Concordiae, Heracleaeque, captivitate, plerosque multos e Nobilibus, ut suae suorumque vitae atque saluti simul consulerent, ad loca maritima confugisse ubi Gradum opidum, Caprulas Majorbum, Buranum et Venetiarum denique Civitatem condidere, sperantes scilicet, se ita tutos futuros a Barbarorum injuria et detrimento. Quod si ita est, ut certe nemo negare debet, quid prohibebit, quaeso, quando dicamus, ex eis aliquos, naves ingressos, ad adversa maris Adriatici littora navigasse, ut ibi in tutum locum sese reciperent? Et praesertim cum ad hoc faciendum naves minime deessent: nam, teste Herodiano, Capitolino, Paulo Diacono, et Blondo, Aquilejae nobilissimum erat emporium, quo undique convehebantur per Adriam peregrinae merces, ita ut in iis partibus Pyrrhanenses mei consistentes paullatim ligneas domos ex vicina sylva aedificare inciperent, deinde ampliores et splendidiores cursu temporis fabricarent, idque in extremo ipsius maris littore, quo Barbari pervenire ex interioribus Istriae hoc minime possent? Quae quidem nostra opinio si nonnullis morosis et invidis ingeniis minime satisfecerit, rursus afferam aliam 63 conjecturam, quae certe haud poterit improbari, nam, ut paullo superius etiam diximus, tum Sclavorum, tum etiam Bucellini temporibus si ob hoc fuit condita Justinopolis, ut ibidem tuto agerent a Barbarorum incursionibus Nobiles Istri; cur de Pyrrhano idem asserere nequeamus? Et praesertim cum eo plane in loco sit situm, ut difficile cum equitibus, tum peditibus ad illud aditus pateat: quod ita verum esse crediderim, ut falsissimum plane illud constantissime audeam affirmare, quod ajunt nonnulli, a Pyratis denominari; nam a forma potius Pyramidis, quam retinet promontorium, in quo est conditum, appellatum judicaremus, ut praeteream, quod tertio loco orthographiae ratio, inde non esse dictum, maxime ostendit. Duos habet nobilissimos portus, quorum alter urbi inest, longe in mare projecta, et summis expensis exstructa mole, qua a ventorum et tempestatum injuria servantur naves, alter vero ab eodem non procul abest: et hic quidem majoribus navigiis sustinendis aptissimus, ubi saepius ingentem eorum numerum ego conspexi quae, ut Venetias proficiscerentur, commodam tempestatem expectabant. Eximia vero et excellens super omnes alias uni tantum patriae meae ex omnibus Istriae Civitatibus debetur laus, quod Genuensibus, eam oppugnantibus, sola eis acriter restitit, reliquis omnibus ad eorum imperia facienda sponte vel timore adductis, et a Venetorum obedientia alienatis, ut Sabellicus ipse testatur.

Sed haec de patria hactenus; a qua per quinque millia passum distat Salborii promontorium, ad quod Alexandri III. Pontificis tempore, qui Venetiis sub olitoris persona latuit ob timorem Friderici Barbarossae, captus fuit Otho Imperatoris filius, praelio navali commisso cum Sebastiano Ciano Venetiarum duce, pro Pontifice dimicante; qua in re (Deum immortalem!) quantum lapsus est Sabellicus, qui Enneade IX Lib. V. in Japidia Salborium esse crediderit, cum tamen in Istris sit constitutum. Inter Pyrrhanum et Salborium fluit Draconius (nunc Dragognam appellant) fluvius.

A Salborio est 64 Humagum, deide Civitas nova, civitates ambae ob aeris intemperiem haud omnino tutae, Humagum tamen et portu, et clementiori caelo alteri praestat.

Post has supra Parentium est Arupinum, quod Ruignum appellant, opidum quidem haud spernendum, in rupibus, unde dictum, olim conditum, ut Copus asserit. Verum nos secus arbitramur, qui Arupinum, vel Aurupinum, in Japidia fuisse dicimus, et Appiano in Libello, qui Illyricus est inscriptus.

In mediterraneis vero sunt Buleae et Montona, amoena et frequentia satis loca, et cum aeris clementia, tum etiam rerum omnium copia valde praestantia. Est Dignanum et Grisignana, Primontium, Portula, Raspum, Castrum novum, et infinita prope alia opidula, de quibus si quis diligentius proditum videre cupit, is adeat Petrum Copum et Blondum, in hac re diligentissimos, et ob hoc etiam ab Istris omnibus valde amandos.

De Stridonis autem opido, quod Sdregna nonnulli vocant, ex quo ortum ajunt Hieronymum gravissimum et sapientissimum Ecclesiae Christianae propugnatorem, multa quidem dicenda essent, et praesertim contra Wimphelingum Germanum, qui supra vires etiam contendit, eum fuisse Germanicum, digna mehercle flagris dementia. Verum cum Zacharias Lilius et Blondus eum ex isto opido genitum testantur, haudquaquam temere ad horum gravissimorum hominum sententiam adjiciendum putavi, neque miror etiam Erasmum Roterodamum in praefatione in Hieronymi Libros, non libenter omnino Istrorum judicio acquiescere, cum, exemplo Aesopicae vulpis, quae caudam omnibus aliis abscindendam vulpibus exhortabatur, quia casu suam abscinderat, ita ipse, qui inter Barbaros natus fuit, Dalmatam potius quam Italum optabat esse Hieronymum: neque id obstat, quod adducunt ex ejus Libro de Viris illustribus, eum ortum esse ex opido Stridonis, quod in Pannoniae et Dalmatiae confinio, positum fuit; quandoquidem maxima pars Istriae a Dalmatis habitabatur; et Pannones, ut Sabellicus ait, quamquam si ad antiquos Geographorum terminos 65 respexerimus, a Dalmatis sunt discreti; tamen prorogarunt aliquando longius limites, et partem Illyrici occuparunt, ut Blondus etiam ipse testatur, ita ut facile in hanc veniam sententiam, Hieronymum hac ratione esse Istrum, et praesertim, si vera sunt ea, quae tradit Blondus de monumento Eusebii ejusdem patris. Sentiant quicquid velint caeteri vel invidi, vel iniqui hujus rei aestimatores. Sed de Istriae Civitatibus satis, ut opinor, multa. Nunc ad reliqua, quae promissimus, transeamus.

CAPUT V. DE INGENIIS ISTRIAE.

Istrorum ingenia (quod ingenue fatendum arbitror, et negari minime potest omnino) mirum in modum mitia, atque ad humanitatem sunt maxime prona, licet Livius Lib. X. Cap. II. aliter sentiat, qui ferum Istrorum genus appellarit: durata laboribus corpora, et eorundem tolerantissima, si quae alia usquam in tota Italia multa olim in armis cum adversus Romanas Legiones prope Aquilejam, et alibi saepius, teste Livio Lib. XLI. Cap. VI. et IX. tum contra Venetos forti et excelso animo, Sabellico auctore, gesserunt. Ad Literas vero a natura quasi facti videntur Istri, et ipsi paupertas ipsa obstaret, maxima et excellentissima ex eisdem quotidie prodirent ingenia, nam ad quodcumque Literarum genus hi se converterint, summum in eo laudis et gloriae fastigium occupant.

Et ut a Justinopoli initium faciamus, Petrus Paulus Vergerius senior, ex nobilissima Vergeriorum gente ortus, libellum edidit de ingenuis Pueris instituendis: quo uno ingenii sui monumento vel propter summam in eo Ciceronianam eloquentiam, vel propter morum praecepta sapientissima, tantam apud bonos omnes laudem meruit, ut post mortem immortalitatem sit consecutus. Hic 66 carissimus Carrarensibus Principibus vivens fuit, quorum omnium vitas, ut Patavii visuntur, et breviter et eleganter conscripsit. Adde quod et postremo ab eorum interitu, Sigismundo Pannoniae Regi, inter primos habitus fuit; ex cujus posteris nobilissimis tres eodem tempore fratres exstitere, quorum alter, qui Aurelius est appellatus, summo semper honore et pretio a Clemente VII Pontifice Maximo affectus fuit; alter deinde, Joannes Baptista nomine, ob vitae et morem integritatem Polae Episcopus declaratus; tertius denique Petrus Paulus junior Justinopolis item Episcopus, humaniorum studiorum, et Evangelicae lectionis studiosissimus, addo, omnibus magni et excellentis ingenii et eloquentiae viribus praeditus: ad quos accedit Othonellus Vida jurisconsultorum eloquentissimus, et eloquentium jurisconsultissimus, ut silentio praeteream Georgium Bellum, Marcum Nutium, et Franciscum Grisonium, juvenem eruditissimum, Joannem Natalem a Navilio; jurisperitos omnes, omnes politiorum literarum cognitione, et vitae probitate clarissimos. Nicolaus autem Vercius tanta humanitate, morum et vitae innocentia, tanto denique omnium virtutum et laudem genere praeditus, ut ab omnibus perpetuo praedicetur, ametur, et observetur.

Philosophi vero illustres, e senioribus, Franciscus Zarotus, cum interiorum studiorum scientia, tum morum elegantia admirandus. Ab hoc Christophorus Vercius mihi occurit, qui tantos in Philosophiae, et optimarum artium cognitione progressus fecit, ut magnum aliquando ab eo juvene sit perventurum ad patriam ornamentum: neque ex tanto ingenii acumine, et tam profunda rerum omnium scientia exiguum quidquam et leve expectari vel debet vel potest. Deinde Zarotus adolescens, meo judicio, bonorum omnium studiorum cupidissimus, et incredibili humanitate, modestia, et pietate etiam praeditus, eum de se aliquando documentum dabit, ut ejus nomine patria terra per se illustris multo illustrior sit futura.

Pratermitto hic Annibalem Grisonum, et Christophorum 67 Zarotum qui in Ovidii Ibin Commentarios scripsit, viros omni laude, praeconiorumque genere dignissimos. Taceo Andream Divum, senem optimum, a quo Homerus, Theocritus, et Aristophanes in Latinum sermonem conversi sunt. Sed quonam te piaculo sileam, Antoni Heli, juvenem omnium, quos unquam noverim, praeter literarum cognitionem, humanissimum, propter cujus singularium virtutum cumulum, a summis ecclesiae omnium ordinum principibus amaris, coleris, in oculis ipsis haberis, a quo ego tam liberaliter, nisi animus alio conversus fuisset, ut cum Marcello Cervino Cardinali Sanctae Crucis quotidie essem, e Germania usque sum invitatus? O humanitatem liberalitatemque a me perpetuo praedicandas! Sed de te alias copiosus, mi Antoni. Reliqui sunt duo studiosissimi iidemque doctissimi juvenes Aloysius Carrerius et Ambrosius Luscus, de quibus alibi.

Nunc ad propositum negotium jam revertur, et primum quidem ut e Justinopoli discendamus, floret in Insulae opidulo Petrus Copus, propter summam ejus industriam in Istria terra illustranda positam valde laudandus. Pyrrhani vero etsi multi olim ex Vitalium praeclara familia, et ex Goynaeorum, Apolloniorumque gente multi exstiterit laude digni, ad eos potius nostram orationem breviter convertemus, qui nunc clari et illustres vivunt, inter quos Jurisconsulti primi mihi occurrunt, Marcus Petronius, et Marcus Antonius Venerius, quorum alter tanta morum et vitae probitate, tanta librorum sacrorum cognitione excellit, ut quem cum eo conferam, habeam neminem; alter vero usque adeo admirabili eloquentiae vi, et ingenii acumine pollet, ut perpetuo eum amarim atque suspexerim. Hos subsequitur Nicolaus Goynaeus frater, a quo juvene magnum et patriae et familiae nostrae accessurum ornamentum summopere spero. In humanioribus autem studiis mirum est quantum excellat Ambrosius Phoebeus, et Joannes Antonius Petronius praeceptor meus, a quo, tanquam a purissimo fonte, literarum latices hausi. Huc accedit Petrus Rosignolus, 68 tanta Platonicarum rerum scientia, tam excellenti librorum sacrorum cognitione, tam multiplici rerum variarum notitia, ut semper ejus eruditionem fuerim admiratus. E Medicorum vero ordine unus tantum, sed is quidem talis, qui multorum instar haberi possit, Joannes Antonius Apollonius, Philosophiae et artis Medicae studiis, caritatis et benevolentiae vinculo mihi conjunctissimus, cujus ego adolescentis ingenii praestantiam, et Medicinae peritiam ita admiror, ut plane animum meum explere non possim.

Sed transeo jam ad Parentium in quo Franciscus Panthera, ut Istrorum omnium fere in postremo loco situs, ita (Deum immortalem testor) cum aliorum quolibet conferendus, sive enim ad philosophiae studia spectes, sive Evangelii doctrinam in eo consideres, nemo eodem perfectior at absolutior reperietur.

Verum hactenus de studiosorum hominum ingeniis; nunc de his, qui in armis et rei militaris peritia clari evasere, pertractemus, ex quorum numero Justinopoli ex Tarsiorum familia exstitere duo, quorum alter sub Pontifice Maximo militavit, et totius exercitus rector et gubernator creatus fuit, qui cum unici filii sui interfectorem obvium sibi factum interimere posset, tamen inermi et ad genua abjecto vitam ipsam condonavit. Alter vero Damianus Reipublicae Venetae stipendia diutissime fecit, et summam etiam inde gloriam reportavit, ut taceam Antonium Zarotum, qui magna cum laude triremium Praefectus Venetis declaratus, multas res praeclaras edidit. Postremus vero mihi occurit Joannes Baptista a Castris pyrrhanensis meus, qui ob excellentis artis militaris peritiam, ob strenua et praeclarissima in bello gesta, maximis a Republica Veneta afficitur praemiis, de quo quidem viro alias alii copiosius scribent fortasse.

69
CAPUT VI. DE ISTRICI SOLI NATURA

Interea quae maxime ad usum hominum expetuntur, quatuor praecipua in Istria reperiri consueverunt, et tria quidem copiosissima, ut vinum, sal, et oleum; reliquum autem, quod est frumentum, non omnino nascitur multum, quod sive soli ipsius ingenio, sive hominum negligentia accidat, asserere quicquam certe minime possum; credo tamen Poetae dictum esse verissimum, cum ait Georgicorum Lib. I. vers. 54.
Hic segetes veniunt, illic felicius uvae;
Arborei faetus alibi.
Quicquid autem fert, id in suo genere est praestantissimum; nam quod primum ad vinum pertinet, cujus apud Dioscoridem Lib. V. Cap. V. et Galenum in Therapeutica seu Methodo medendi Lib. VII. Cap. VII. Lib. XII. Cap. IV. et in Methodo ad Glauconem Lib. II. Cap. III. sub vini Adriani nomine fit mentio, et etiam Lib. IV. Cap. VI. et Lib. V. Cap. V. de Sanitate tuenda, ex eo genere mihi videtur, quod Lib. VII. Cap. V. Therapeuticos οἰνώδη hoc est, vinosum et potens appellat, contrarium videlicet ei, quod Hippocrates ὀλιγοφόρον, hoc est pauciferum et imbecillum nominat ibidem apud Galenum. Oleum vero adeo excellens ut (Ex Martial. Lib. XII. Epig. LXIV.) cum Venafrano, et quocumque alio laudatissimo conferre possit, in cujus facultatibus dijudicandis incredibile est quantopere deceptus Galenus fuerit, qui in Methodo medendi Lib. XI. Cap. XVI. Lib. XII. Cap. III. et Lib. XIII Cap. XV. amarum et astringens illud asseruit, cum tamen experientia, rerum magistra, manifeste pateat, amaritudine et astrictione, vel actu vel potestate plane vacare. Quod et tributi loco pependerunt aliquando Venetis Istri, ut Sabellicus refert. De sale autem nihil est 70 quid dicamur, quando id nobis fere constat, quantum in Istria proveniat, et quantum emolumenti inde capiat Veneta ipsa Respublica. Fructuum vero omnis generis maxima copia, et hi quidem dignitate inter reliquos Italiae praecellentes. Quod et de omni piscium varietate dictum velim, de quibus etiam aliquando paucula adnotata in manus hominum proferemus. Sed hoc hactenus, quod ad Istriam regionem pertinere mihi est visum. Siquidem autem fuerit, in quo hominibus doctis vel exteris, vel Istris etiam meis, errasse deprehendar, aequissimo animo patiar commoneri, et praesertim a bonis et eruditis viris, a quibus summopere discere cupio. Verum ne qui fortasse malevoli nobis objiciant, Ptolemaeum et Livium in Istria complexos esse Tergestum, quod nos tamen ab ea exclusimus, respondemus hoc pacto, ab his auctoribus non posse aliquem certos Istriae terminos elicere, quum ex his, quos secuti sumus, certissimos et apertissimos colligere possit: et ideo nos illos potius dilucidioris doctrinae gratia esse imitatos.

CAPUT VII. DE TIMAVI ORTU.

Reliquum est unum tantum quod in praesentia nobis succurrit, ut de Timavo verba aliquantulum faciamus, de quo Copus cum loqueretur, haud exiguo errore ductus, juxta Caciti pagum inter Carnos ex duabus ortum foveris tradit. Quo in loco sciendum est in primis, dubium esse apud auctores, an fluvius, vel fons, vel lacus sit nominandus. Virgilius siquidem fontem, Livius Lacum Lib. XLI. Cap. V. Plinius vero et alii multi Flumen esse dixerunt. Locum autem, per quem fluat, inter Tergestum et Concordiam esse, Pomponius ait, Lib. II. Cap. IV. et Plinius prope idem fateri videtur. Quamobrem miror hac in re summopere Flavium Blondum, 71 qui in agro Patavino eum, quem Brentam appellant, Timavum fuisse asserat, cum tamen vere Meduacus sit appellandus. Nam Timavus is omnino est quem apud vicum Sancti Joannis de Duino ex pluribus fontibus, non autem ex duabus foveis tantam, ut Copus ait, conspeximus exeuntem; ita enim inquit Pomponius eodem Lib. II. Cap. IV. Timavus novem Capitibus exsurgens, uno Ostio emissus: cui cum Virgilio in hac re maxime convenit, nam et ille cum de Timavo loqueretur, novem ora, hoc est, principia, unde effluat, ei attribuit, sic enim ait Aeneidos Lib. I. vers. 246.
Antenor potuit mediis elapsus Achivis
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare praeruptum, et pelago premit arva sonanti.
Licet hic poetice aliquantulum ὑπερβολικῶς, nimirum rei parvitatem augeat Virgilius: quapropter rejicienda omnino in hoc est Copi ipsius sententia, qui ex Caciti foveis quibusdam ortum credat Timavum, et praesertim cum de hac ipsa re ita sentiat Petrus Bonhomus, Tergestinus Episcopus, Vir, (Deum immortalem testor) plane singularis; nam et totius antiquitatis est peritissimus, et summa humanitate, prudentia, sapientia et Evangelicae doctrinae purissima et sincerissima cognitione excellentissimus; ut praetermittam Bernardinum Baldum, Jurisconsultum eruditissimum in quo incredibilem quandam infinitarum prope rerum memoriam atque scientiam semper suspexi, amavi, et colui; quibuscum de Timavo aliquoties sermonem habenti mihi, ita esse, ut dixi, constantissime asseruerunt.

72
Previous section


Giovanni Battista Goineo (Ioannes Baptista Goynaeus Pyrrhanensis) (c. 1515 – ante 1578) [1540], De situ Istriae (ante 1543), versio electronica (), Ed. P. Kandler [word count] [1001goineo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.