Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Giovanni Battista Goineo (Ioannes Baptista Goynaeus Pyrrhanensis) (c. 1515 – ante 1578) [1540], De situ Istriae (ante 1543), versio electronica (), Ed. P. Kandler [word count] [1001goineo].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

CAPUT IV. DE ISTRIAE CIVITATIBUS RECENTIORIBUS.

Ita est autem natura comparatum, ut rerum omnium perpetua sit quaedam vicissitudo ac immutatio: omnia siquidem, ut Aristoteles ait in Libris de Caelo, quae oriuntur, necessario intereunt. Quapropter haud mirum certe videri cuiquam debet, si quemadmodum in reliquo Italiae ambitu, ita in Istria quoque acciderit, ut, quae olim clarae atque illustres Civitates exstiterint, harum vel plane nullum appareat vestigium, vel obscuriores, multo minores, et infrequentiores effectae fuerint; et rursus aliae in eorum locum novae successerint, quae nunc temporis maxime floreant: ex quarum numero in Istria inter reliquas mihi praecipua videtur Justinopolis a Formione quinque millibus passuum distans, quam Istri populi, Sclavonico tumulto territi, teste Sabellico Enneadis VIII. Lib. II. et Blondo de Italia instaurata, ex continentis in insulam confugientes, cui nomen Caprariae fuit, condidere, et in gratiam Justini, qui tunc orientis imperium obtinebat, Justinopolim dixere. Incolae autem adhuc Capratiani nominari consueverunt; quamvis Enneade VIII. Lib. IV. ex nonnullorum sententia dicat auctor idem, temporibus Bucellini, qui agrum Istrorum devastavit, eorundem principes homines ad declinandam Barbarorum injuriam, a Justino seniore, qui Justinianum adoptavit, in hac insula collocatos, urbe ibidem aedificata, quae ejus nomen retinuerit. Quod si verum esse statuimus, Petrus Paulus ille Vergerius, junior, Justinopolitanus episcopus, omnibus ingenii et eloquentiae laudibus ornatissimus, quod ejus bona cum venia et summa hominis reverentia, cui debeo supermaximam, dictum velim, in praelectione Juris Civilis lapsus fuit, qui a Justino instauratam ait, cum de instauratione nusquam sit mentio.

Ab hac parum 62 abest Insula, opidulum certem pulcherrimum, quod etsi aetate nostra junctum sit continenti, tamen procul dubio credendum arbitror olim in insula constitutum, unde illi nomen quoque contigerit: in quo quidem, ut Petro Copo assentiar, ita de ejusdem antiquitate mihi plane venit in dubium, nam nullum de hac re auctorem habeo.

Sed ab ista non procul abest Pyrrhanum, patria mea, ut Zacharias Lilius ait, opidum nobile, ut Blondus Flavius, civitas, et inter utramque Aquaviva, nitidus fluvius. Sed de Pyrrhani constructione apud nullum fere scriptorem legisse meminimus; magnam tamen saepenumero, et fortasse veram facimus conjecturam, ab Aquilejensibus fuisse conditum: et hac quidem via et ratione, quam in praesenti exponemus. Legimus apud Paulum Diaconum, Blondum Flavium, et tandem apud omnes, qui de Attila aliquid prodidere, in Aquilejae dirutione, et Altini, Concordiae, Heracleaeque, captivitate, plerosque multos e Nobilibus, ut suae suorumque vitae atque saluti simul consulerent, ad loca maritima confugisse ubi Gradum opidum, Caprulas Majorbum, Buranum et Venetiarum denique Civitatem condidere, sperantes scilicet, se ita tutos futuros a Barbarorum injuria et detrimento. Quod si ita est, ut certe nemo negare debet, quid prohibebit, quaeso, quando dicamus, ex eis aliquos, naves ingressos, ad adversa maris Adriatici littora navigasse, ut ibi in tutum locum sese reciperent? Et praesertim cum ad hoc faciendum naves minime deessent: nam, teste Herodiano, Capitolino, Paulo Diacono, et Blondo, Aquilejae nobilissimum erat emporium, quo undique convehebantur per Adriam peregrinae merces, ita ut in iis partibus Pyrrhanenses mei consistentes paullatim ligneas domos ex vicina sylva aedificare inciperent, deinde ampliores et splendidiores cursu temporis fabricarent, idque in extremo ipsius maris littore, quo Barbari pervenire ex interioribus Istriae hoc minime possent? Quae quidem nostra opinio si nonnullis morosis et invidis ingeniis minime satisfecerit, rursus afferam aliam 63 conjecturam, quae certe haud poterit improbari, nam, ut paullo superius etiam diximus, tum Sclavorum, tum etiam Bucellini temporibus si ob hoc fuit condita Justinopolis, ut ibidem tuto agerent a Barbarorum incursionibus Nobiles Istri; cur de Pyrrhano idem asserere nequeamus? Et praesertim cum eo plane in loco sit situm, ut difficile cum equitibus, tum peditibus ad illud aditus pateat: quod ita verum esse crediderim, ut falsissimum plane illud constantissime audeam affirmare, quod ajunt nonnulli, a Pyratis denominari; nam a forma potius Pyramidis, quam retinet promontorium, in quo est conditum, appellatum judicaremus, ut praeteream, quod tertio loco orthographiae ratio, inde non esse dictum, maxime ostendit. Duos habet nobilissimos portus, quorum alter urbi inest, longe in mare projecta, et summis expensis exstructa mole, qua a ventorum et tempestatum injuria servantur naves, alter vero ab eodem non procul abest: et hic quidem majoribus navigiis sustinendis aptissimus, ubi saepius ingentem eorum numerum ego conspexi quae, ut Venetias proficiscerentur, commodam tempestatem expectabant. Eximia vero et excellens super omnes alias uni tantum patriae meae ex omnibus Istriae Civitatibus debetur laus, quod Genuensibus, eam oppugnantibus, sola eis acriter restitit, reliquis omnibus ad eorum imperia facienda sponte vel timore adductis, et a Venetorum obedientia alienatis, ut Sabellicus ipse testatur.

Sed haec de patria hactenus; a qua per quinque millia passum distat Salborii promontorium, ad quod Alexandri III. Pontificis tempore, qui Venetiis sub olitoris persona latuit ob timorem Friderici Barbarossae, captus fuit Otho Imperatoris filius, praelio navali commisso cum Sebastiano Ciano Venetiarum duce, pro Pontifice dimicante; qua in re (Deum immortalem!) quantum lapsus est Sabellicus, qui Enneade IX Lib. V. in Japidia Salborium esse crediderit, cum tamen in Istris sit constitutum. Inter Pyrrhanum et Salborium fluit Draconius (nunc Dragognam appellant) fluvius.

A Salborio est 64 Humagum, deide Civitas nova, civitates ambae ob aeris intemperiem haud omnino tutae, Humagum tamen et portu, et clementiori caelo alteri praestat.

Post has supra Parentium est Arupinum, quod Ruignum appellant, opidum quidem haud spernendum, in rupibus, unde dictum, olim conditum, ut Copus asserit. Verum nos secus arbitramur, qui Arupinum, vel Aurupinum, in Japidia fuisse dicimus, et Appiano in Libello, qui Illyricus est inscriptus.

In mediterraneis vero sunt Buleae et Montona, amoena et frequentia satis loca, et cum aeris clementia, tum etiam rerum omnium copia valde praestantia. Est Dignanum et Grisignana, Primontium, Portula, Raspum, Castrum novum, et infinita prope alia opidula, de quibus si quis diligentius proditum videre cupit, is adeat Petrum Copum et Blondum, in hac re diligentissimos, et ob hoc etiam ab Istris omnibus valde amandos.

De Stridonis autem opido, quod Sdregna nonnulli vocant, ex quo ortum ajunt Hieronymum gravissimum et sapientissimum Ecclesiae Christianae propugnatorem, multa quidem dicenda essent, et praesertim contra Wimphelingum Germanum, qui supra vires etiam contendit, eum fuisse Germanicum, digna mehercle flagris dementia. Verum cum Zacharias Lilius et Blondus eum ex isto opido genitum testantur, haudquaquam temere ad horum gravissimorum hominum sententiam adjiciendum putavi, neque miror etiam Erasmum Roterodamum in praefatione in Hieronymi Libros, non libenter omnino Istrorum judicio acquiescere, cum, exemplo Aesopicae vulpis, quae caudam omnibus aliis abscindendam vulpibus exhortabatur, quia casu suam abscinderat, ita ipse, qui inter Barbaros natus fuit, Dalmatam potius quam Italum optabat esse Hieronymum: neque id obstat, quod adducunt ex ejus Libro de Viris illustribus, eum ortum esse ex opido Stridonis, quod in Pannoniae et Dalmatiae confinio, positum fuit; quandoquidem maxima pars Istriae a Dalmatis habitabatur; et Pannones, ut Sabellicus ait, quamquam si ad antiquos Geographorum terminos 65 respexerimus, a Dalmatis sunt discreti; tamen prorogarunt aliquando longius limites, et partem Illyrici occuparunt, ut Blondus etiam ipse testatur, ita ut facile in hanc veniam sententiam, Hieronymum hac ratione esse Istrum, et praesertim, si vera sunt ea, quae tradit Blondus de monumento Eusebii ejusdem patris. Sentiant quicquid velint caeteri vel invidi, vel iniqui hujus rei aestimatores. Sed de Istriae Civitatibus satis, ut opinor, multa. Nunc ad reliqua, quae promissimus, transeamus.

Previous section

Next section


Giovanni Battista Goineo (Ioannes Baptista Goynaeus Pyrrhanensis) (c. 1515 – ante 1578) [1540], De situ Istriae (ante 1543), versio electronica (), Ed. P. Kandler [word count] [1001goineo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.