Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Augustin Zagrepčanin, Juraj (fl. 1454) [1454], Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica (), Verborum 1885, Ed. Ladislaus Juhász [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [augustgepist].
Previous paragraph

Next paragraph

sicque casum, cui vicini fuimus, nobis evadere licuit, quem tibi recensere gestiebam, uti quem tuis precibus paene exauditis subiimus. Et forsitan, nisi quidam religiosi devotissimi nobiscum affuissent, — erant enim et alii procul ab ea semoti, — poenas pro inobedientia etsi insomnio habita tibi luissemus. In eo vero discrimine illico insomnii memini nocturnaeque visionis recordatus sum eamque obiter Heliae plurimum advertenti recensebam. Mirabamur vehementer, quemadmodum ipsi superi non modo tibi vigilanti, verum etiam sopori dedito, ut nobis persuademus, — scimus etenim, quod nondum ad divina officia peragenda surrexeras, — suas aures tam faciles praebuerint, tua vota tam confestim exaudierunt. Certum vero habeas, nil me tibi in hac re finxisse, sed rem ordine actam memorasse.

Previous paragraph

Next paragraph


Augustin Zagrepčanin, Juraj (fl. 1454) [1454], Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica (), Verborum 1885, Ed. Ladislaus Juhász [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [augustgepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.