Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Augustin Zagrepčanin, Juraj (fl. 1454) [1454], Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica (), Verborum 1885, Ed. Ladislaus Juhász [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [augustgepist].
Previous paragraph

Next paragraph

Demum Padum una cum navi rimis fatiscente attigeramus triaque milia itineris perficiendi Ferrariam usque supererant, ibi una lembo conducta Ferrariam sole iam ad occasum vergente adnavimus, urbem ac deinde habitationem introgressi fame membris debilitatis satis aspere nihil prompti nos ad manducandum reperisse ferebamus, fiala tamen vitrea, quam plenam vino tuae benignitatis cocus vester repleverat, ille, ut nosti, brevis, qui, nescio, an iam magis creverit seu potius decreverit. Sed haec alias. Vas tamen vitreum zukka vulgariter nuncupatum adhuc intactum meo adhaerens lateri sat me bono animo esse iubebat nunquam, quousque gutta vel minima ex eo stillare poterit, me asserens deserturum. Sed leniter guttur ac interiora liquore, quod contineret, temperans amissas instaurare vires pollicebar, sed ecce interea et domestici nobis obviavere luceumque iustae quantitatis afferentes ac elixantes nobis epulandum apposuere, ubi totus noster sermo inter edendum tua de amplitudine habitus est, te adesse maximis longisque votis exoptantes. Sed cur amplius te teneo? Tu saepissime nostro sermoni intercurris, omni fere momento tui meminimus, te absentem ac si praesentem conspicimus, tuus enim vultus nostro inhaesit pectori, tua effigies nostro insculpta est cordi, urbanitas morum nostro insedit animo totosque nos tibi scias deditissimos, tui amantissimos, tui cupidissimos. Quod item erga nos tua ab humanitate fieri speramus.

Previous paragraph

Next paragraph


Augustin Zagrepčanin, Juraj (fl. 1454) [1454], Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica (), Verborum 1885, Ed. Ladislaus Juhász [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [augustgepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.