Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Augustin Zagrepčanin, Juraj (fl. 1454) [1454], Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica (), Verborum 1885, Ed. Ladislaus Juhász [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [augustgepist].
Previous paragraph

Litteras iam dudum tuam ad amplitudinem dedissemus, si tabellarios, quibus eas fide committeremus, nos habere contigisset, verum plurimos metuentes, ne, si alicui nobis ignoto tradidissemus, tibi perferre curaret, opportunum nuntium potius expectare deliberaveramus: itaque data occasione nunc eas tibi transmisimus. Scriptis litteris supervenerunt novitates de concilio Ratisponensi. Imperator ibi non adfuit, sed sua legatio: dux Burgundiae in persona illuc accesserat. Quid actum sit ibi et quae confecerint, proximis litteris tuam humanitatem certiorem faciam et orationem, quam dominus Aeneas episcopus Senarum, ac capitula ibidem confecta tibi transmittam. Hoc tantum habeas: imperator ex tota Alemania ducenta milia armatorum conficere proposuit. Fit autem electus per totam Alemaniam, ut XXX. homines duos pedites bene armatos, alii XXX. unum equitem armatum hanc ad militiam praebeant. Fiet iter ad festum Michaelis, alia congregatio eorundem coadunato exercitu in unum mense Aprili proximo in proximioribis locis Teucrorum castra ponere statuerunt. Quod utinam favore Dei summi eiusque Virginis matris intemeratae fiat, est optandum. Sed ocius, quoad potest, exemplum orationis et rerum ibi actarum istuc transmittam.

Previous paragraph


Augustin Zagrepčanin, Juraj (fl. 1454) [1454], Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica (), Verborum 1885, Ed. Ladislaus Juhász [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [augustgepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.