Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1454], Joannis Sobote Dalmate epistola, versio electronica (, Trogir), Verborum 545, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14540727].
Superioribus diebus literis significavi illa, que rumore quodam ad nos referri
videbantur: secundum Macometum, Teucrorum principem superbissimum, ingenti cum
audacia Serviam invasisse. Parvo deinde interjecto tempore non rumore, sed veris
auctoribus hoc declaratum est; qui rei page novitate
et periculi magnitudine exteriti ad nos venere affirmant tantas copias agrum
eius despoti invasisse, quantas vix unquam aut legimus aut vidimus. Traditum
est, ipsum praeter domesticas gentes X. legiones mercenarias in armis habere, ex
omni genere hominum conductos viros, singulari virtute et ad omne facinus
audacissimos. Dux insolentissimus horum virtute fretus et prospero eventu
superioris belli, quo Bizantium expugnaverat tantum illatus dicitur, ut orbem
spe amplexus est; trecentos currus, quibus machine expugnandarum urbium gratia
comparte deferuntur, eum habere, sunt nonulli, qui affirmant.
Illustris despotus, desperata regni tutella traiecto Danubio ad Panones, veluti
ad unicam arcem recepisse dicitur. Incredibile dictu profecto est, quantum
argenti facti infective detulerit, equidem plura transcribo quam credo; nec
tamen affirmare ausim de quibus dubito, nec subducere quae accepi de magnitudine
auri huius principis. Loquor: vix X et V dies suffecere in transferenda tanta
supelectili ad ulteriorem ripam Danubii; se, liberos, coniugem, humana et divina
Panonibus commendavit; ipsos rogat, ortatur, ne cui rei parcant; per majestatem
regni ortatur, ne prae ripa Danubii stantes arceant transitum hostis, sed vi
ultro transirent, transferrentque bellum. Magnanimus Macometus copia militum
fretus uno tempore omnia oppida despoti obsidere statuit: Smederevo nobile
oppidum, totius regni arcem, Esibego duci audacissimo et obsidendum et
expugnandum commisit. Ille cum parte copiarum Belgrad, urbem munitissimam,
speculatum proficiscitur. Haec urbs inclita illa obsidione Homorati nobilitata
est, in qua Homoratus et militarem auctoritatem et totius ferme exercitus robur
amissise dicitur. Despotus VI. mille equites precipue et fidei et virtutis
gratia praesidii Smederovo reliquerat, qui nacta facultate rei bene gerende
intempestiva nocte ex ulteriori ripa non magnas copias traiiciunt, singulari
fortitudine irruptionem fecere; castra incenduntur, prelium attrox committitur;
et cum aliquantisper pari marte dimicatum esset, tandem hostes terga dare
cohacti sunt, incensis castris, impedimentis, signisque militaribus amissis,
fuga saluti consulere decrevere. Despoti iam milites praeclara victoria elati
ipsos audacissime persecuti sunt; hostes et fuga et proelio fracti belluarum
more in flumen se praecipitavere. Dux Hesibeg cum quatuor militibus evassise
dicitur; preclari facinoris gradus factus est. Macometus, postquam ab Esibego
male pugnatum fuit, contractis undique omnibus copiis, page
diligentius diurnas nocturnasque excubias facere imperavit; totis viribus molem
tanti belli adire statuit. Panones tantum novitate hujus periculi commoti
traduntur adeo, ut numquam in ducibus legendis, nec in exercitu scribendo
diligentiores fuisse; vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni
danda, iugumque servitutis turpissime subeundum, aut his, cum quibus de imperio
immo de vita et sanguine certamen, nec virtute nec pacientia, nec militari
disciplina cedendum esse. Alii vero sunt, qui affirmant, nunc inter Panonnes
ingentem de principatu contentionem esse, mulieris ritu inter se desides
altercantur. Haec sunt, quae mihi digna relatu visa sunt.
Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1454], Joannis Sobote Dalmate epistola, versio electronica (, Trogir), Verborum 545, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14540727].
|