Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Giovanni Conversini da Ravenna (1343 – 1408) [1384], Ioannis Conversini scripta de Ragusio (1384–1400), versio electronica (L. S. Olschki, Firenze), Ed. Vittore Nason [word count] [1001conversini-ragusium].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Historia Ragusii 164

Cum munus haud litteris ineptum, aptum potius et homini libero conueniens sortitum iri putarem, in sordidum indignumque incidi, adeo seruile, inordinatum, inquietumue atque importunum, ut nichil supra omnia huiusce portionis incommoda temeritatis et amplioris ocii seu ingenii foret attingere

Extimacionis satis ac nominis cancellarii titulus habet; rem si uero ipsam metiare, autoritatis parum, plurimum seruitutis Primum haud uni cure mancipatur, uerum quot sunt hominum (homines Kniewald) urgente auaricia seu uoluptate cogitationes uane; nec uni sed omni obtemperandum est plebi. Non litteris, non professione, non titulo muneris prehabita maiestate, leui quisque ac flocco impetu quantinus condicione sordescat, cancellarium ciet, nulla temporis, nulla loci, actionis nulla ordinisue adhibita consideracione Si in foro nundinetur, amicum si consulat, si indulgeat sodalibus, si sibi ipsi, minime paratur et insequatur actutum, inexplebiles questus, murmura, argucie, improbacio atque exprobacio, deinde contumelie ac mine Quo autem huius ope (operis Kniewald) moles quanta sit, pateat, maleficia, testium depositiones, criminaciones, prede, lamenta, citaciones, credita, testamentorum distribuciones, tutele, inuentaria, sacramenta, publicanorum soluciones, creatorum nomina, criminum causarumque sentencie, locaciones, empciones, uendiciones, pacta conuentaque, presentaciones, sequestra, inhibiciones, precepta, edicta, decreta, ciuilitates, proclamaciones, multaque, que pretereo, officine huius solicitudo sunt. Edicta publica insuper ac uendicionum tituli cum precone triuiatim decantandi, quo quid uiro litteras profitenti excogitari fedius potest? Viduarum quoque ac ceterorum, quibus nefas est tribunal adire, quo rerum pro meritis accipiatur assensus, domus obeunde; quod autem reorum supplicia cruciatusque presenciam huius exigant, taceo. Ad ciuilia nemo iudicibus ad causas, uti mos peruetustus dictabat, in triuio sedentibus, cancelarium in subselliis ordo collocat. In fronte igitur astantium atque pertranseuntium populorum citaciones, edita quidem et sapiente indigna uoce singulatim, prout quemque sortio conciniuit, explicande; tum instrumenta, testificata documentaque ab reo atque actore producta materno cuncta clamore reuelanda. Audienda item clamorosi iurgia fori, ut ait 165 Seneca, linguasque uenales, ut Lucanus, quorum peticiones, oppositiones, improbaciones, inficie aggeratim ab actore et reo utrimque delatrate, corde sigillande ac sigillate cum sententia, ita mos exigit, uolumini contexende. Cum semper sit infidelis memoria depositi, quod incomposite ac turbulente credideris quo tanta tamque dissipatim atque inconpaginate tradita, una exquisite instruere, congestare queat, nulla est opus secordia, arrectis potius exertisque auriculis, ne quid effluat e prolatis. Nec ab huiusmodi opera festi pacem dies habent, sed quo maximi sunt, hoc indulgentius instandum; quippe confluentibus ut qui circumferientur agrestibus urbanis cuncta rixisque fremoribus completa sunt. Quid de iugi assistentia cancellarii cum regente? Hic ei reipublice lege debetur, ut qui presit, ni nature necessitas extorqueat, a mane in vesperum in porticu ad ora deambulantium perseueret, mos, quod iudicium magis est peruium passis iniuriam, certe non improbandus. Hic igitur ad subsellia sedendum ut in spectaculo, cuius frequentatione loci, Seneca teste, moribus bonis damnosius nichil est. Ita enim hereat oportet huius obsequio, ut sedente magistratu sedendum, deambulante deambulandum sit. Vix enim, inquam, suapte appetitu refectionem diariam sumi contingat, sicque illorum gregem totalem(?) cedentem auxonia non euasi, qui ad alienum somnum dormiunt, ad alienam famem comedunt, ad alienum gressum ambulant, quorum sorte miserius, ut ait Seneca, et infortunacius nichil est. At uero dictata, quod sue maxime uidetur esse professionis, non pro ingenii facundia seu fecunditate artisue preceptione, sed pro aliene potius ruditatis aut inscitie conceptu, nec unius quidem, cuius in sententiam haud foret perdifficile cedere uel eam ipsam ab erroris caligine detergere, sed plurimorum fabricanda sunt. Sub tot itaque uariorum doctrina ingeniorum ad ipsam dicendi rationem tam cecutientium quam temere et casu per quod impetu uerba formantium, cum alius crassam, attenuatam ille, hic scrupulosam exoptet orationem, quante sit molis dictatorem esse censeat, qui bene dicendi non ambigit rationem. Admirabere, vel magis rideas, ubi noris, disceptationem ex oratiuncule differentia subortam, in qua nulla vel delira anicula ponendum cauillam putet Audine, in obeundis quoque consiliis, quam multa vite iactura et labor inest. Primum recensendi proceres, an quinquagenarium expleant; deinde loco edictore, voce quidem preconia, quo multa plectantur absentes, singillatim nominandi. Circumferende item distributim, quibus sortiendum est, pile; declarandeque, materno sed eloquio, littere destinate 166 annalibus, inscribenda decreta, suspensis item mutisque labiis audiende disceptationes, conciones animose, opiniose, contenciose, clamores, ne dicam furores, consulta quoque et ab ratione semotissima et ipsam plerumqne rempublicam maximas in calamitates precipitantia Contemplare igitur, quante sit molis, si bene, si docte, si composite, etiam si nequiter, si dolose, si fatue, si dissolute peroretur, haurire auribus omnia Ex quibus omnibus potes ipse colligere, quid hos me in questus impulerit

Aduerte quam iniqua et aduersa fortuna mea, qui mitem dominum et principem, et diligentem, quodque prestantius est, et prudentem, quo michi uacarem, declinaui, proque uno uiro multis obtemperandum; menstruo (quippe) presidatu reguntur, sicque quot mensibus alternandi sunt, si vanus, si furens, si fatuus, tolerandus est

Ita litterarum penitus ignota uis est, ut ipsi quoque sacerdotes nisi materna dictione lectitare nichil norint; diuinorum officiorum codices usu ipso ac male quidem legunt, soloecismis barbarismisque lectionem claudicare facientes, ut non deuotionem audienti sed tedium pariant. Sexagenarius ferme abbas in festo episcopi et martiris Blasii, qui quidem dies his festiuus populis et persolennis est, pontificio ornatu missam egit (conditio namque abbatie annuatim solennibus catedrali ecclesie missam debet); ita, me hercule, interrupte missam ac laboriose proferebat, ac si litterarum nouitius puer nunc primum elementa redderet; tandem, sicut potuit finita, populum uix sciuit crucis benedictione dimittere. Tunc surridens ueteranis 167 quibusdam ciuitatis primoribus, usque ne, inquam, alias homo iste, an nunc primum celebrauit? immo quotannis istic, aiunt, celebrat; sed hebes adeo rudisque, ut dediscere quotidie uideatur

168

Istic et litterarum usus nullus et ingenia non elimata studiis, non eruditionibus directa, sed qualia quisque secum nascens traxit

170

Nulla hic ingenii subtilioris officina; quidquid reperias affabre factum, latine manus fecere terre misere

Urbis architectura egregia satis, nec qualem in barbaris putes

In quas (sc. domus) igitur adii, ordo tantus, distinctionis compositionisque tanta pulcritudo, quanta maior in Latii medio nulla esse posset

Vita quanto inferior, tanto immundior, brutorumque simillima. Perpaucis demptis stramentis cuncti lineis solo passim cubant, pallearum usum uel ignorant uel non habent, pro quibus succides(?) a pecoribus decisas sub filtris aut tapetibus sternunt, desuper dormitant ac vestiti quidem, linteorum usus ignotus. Haud mollior uictus. Arietum, quorum abunde copia, unus et quotidianus 171 usus. Sat piscium ferax locus est. Conficiendi panis ars nulla. Proinde horum teterrimus odor, hispidus cultus; habenda persona est, forma ipsa tantum a pecoribus distant; preteriti nichil, futuri parum curantes. Ventri uiuunt, tegi et pasci summum est. Corporis cultus hand ceteris discolor moribus, namque rudi(s) et scabra uestis lana, nec varium, ut Maro ait, mentita colorem Neque hominum infimorum, sed eorum quoque, qui mediocri sorte, qui suprema fluunt(?), barbe comarumque nutriendarum mos est At vero natio ista, ut inferior ingenii prestantia, sic morum constantia superior

171

Omnium cura, vigilantia, studium, solertia, ut habeat, intendit; egere nefas, abundare prima laus

nobilem esse atque locupletem, hic loci modice differt

Previous section

Next section


Giovanni Conversini da Ravenna (1343 – 1408) [1384], Ioannis Conversini scripta de Ragusio (1384–1400), versio electronica (L. S. Olschki, Firenze), Ed. Vittore Nason [word count] [1001conversini-ragusium].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.