Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1454], Clarissimo patricio Petro M. Joannes Sobote, versio electronica (, Trogir), Verborum 471, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14541224].
Previous paragraph

Next paragraph

Magnanimus Stephanus omni studio, cura, ac cogitatione contendit, ut uxor magnifici Petri bani sibi nubatur. Hoc coniugio in magna spe est, Crovatis imperare posse receptis oppidis, quae bano Petro parebant. Rex et despotus inviti et gementes imperata facturi sunt. Rex tanto periculo exterritus, ut filio suo adolescenti splendidissimo nubat, enixissime contendit. Nihil adhuc compertum habeo; si quid explorati habuero, continuo te certiorem faciam. Magnanimus Stephanus simulate regis molitiones animadvertit; contractis copiis facto undique delectu ingens bellum se Crovatis illaturum minatur. Hoc terrore regias nuptias se disturbare posse confidit. Illi, qui arci Clisse presunt, tum regi Bosne nobile illud oppidum se daturos pollicentur, omnes eludunt, nulli fidi. Dalmatiae illa arx multum accomodata. — Habes epistolam verbosiorem fortasse quam velles. — Patricio domino Nicolao Canalio me comendatum facito. M. A. salutem dicito.

Previous paragraph

Next paragraph


Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1454], Clarissimo patricio Petro M. Joannes Sobote, versio electronica (, Trogir), Verborum 471, Ed. Luka Jelić Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepist14541224].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.