Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Previous section

-- 83 --

IX. Ioannes Episcopus Quinque-ecclesiensis ad Cardinalem S. Susannae. Reverende Pater!

Nisi mihi jam dudum famae praeconio cognita esset illa R. P. V. humanitas singularis, miratus profecto fuissem, quod is, qui et virtute et doctrina et auctoritate, inter Ecclesiae Dei principes princeps habetur, ad me homunculum prior scripserit, ac per literas suas me ad amicitiam invitaverit, mihique amicum illum commendaverit adjuvandum. Ego vero R. P. summi benificii loco, et quodam modo felicitatis instar mihi duxerim, quod a tanto viro, ignotus agnosci, et absens diligi, et prope inutilis aliquem in usum assumi promerui. Et certe, ut debebam, affectabamque, requisissem ego jam pridem orassemque R. P. V. ut me inter suos adnumerare dignaretur, ni me tenuitatis meae conscientia reddidisset verecundiorem. Neque enim ego is sum, qui eam opinionem implere possim, quam forte

-- 84 --

de me R. P. V. pro sua benignitate concepit. Nam quicquid de me rumor personet, ut verum ingenue fatear, nec animi virtutibus adeo unquam excellui; et si quid studiorum olim in Italia hauseram, ea mihi omnia, oblivione et longa desvetudine jam effluxerunt. Quantulumcunque tamen vel natura vel fortuna valeo, sciat R. P. V. id totum obsequiis suis esse dedicatum; nec quidquam mihi futurum jucundius, quam si quid mandaverit, in quo ego saltem hanc animi mei sibi deditissimi affectionem possim declarare. Cetera uberius referet R. P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis, quem mihi per R. P. V. commendatum, eidem una mecum invicem commendo. Equidem ii quid potuissem, libens pro eo fecissem, tum suis meritis, tum commendatione R. P. V. sed neque tum apud Regiam Majestatem affui, neque si interfuissem, multum mea praesentia momenti habuisset; satisque mihi etiam est, quod is, qui aliquid potest, rem ejus prospere expedivit.

Omnipotens R. P. V. diu servet incolumem ac felicem! Ex Quinque-ecclesiis. Die 28. Septembris. 1462.
Previous section


Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.