Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
IX. Ioannes Episcopus Quinque-ecclesiensis ad Cardinalem S. Susannae. Reverende Pater! Nisi mihi jam dudum famae praeconio cognita esset illa R. P. V. humanitas singularis, miratus profecto fuissem, quod is, qui et virtute et doctrina et auctoritate, inter Ecclesiae Dei principes princeps habetur, ad me homunculum prior scripserit, ac per literas suas me ad amicitiam invitaverit, mihique amicum de me R. P. V. pro sua benignitate concepit. Nam quicquid de me rumor personet, ut verum ingenue fatear, nec animi virtutibus adeo unquam excellui; et si quid studiorum olim in Italia hauseram, ea mihi omnia, oblivione et longa desvetudine jam effluxerunt. Quantulumcunque tamen vel natura vel fortuna valeo, sciat R. P. V. id totum obsequiis suis esse dedicatum; nec quidquam mihi futurum jucundius, quam si quid mandaverit, in quo ego saltem hanc animi mei sibi deditissimi affectionem possim declarare. Cetera uberius referet R. P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis, quem mihi per R. P. V. commendatum, eidem una mecum invicem commendo. Equidem ii quid potuissem, libens pro eo fecissem, tum suis meritis, tum commendatione R. P. V. sed neque tum apud Regiam Majestatem affui, neque si interfuissem, multum mea praesentia momenti habuisset; satisque mihi etiam est, quod is, qui aliquid potest, rem ejus prospere expedivit. Omnipotens R. P. V. diu servet incolumem ac felicem! |
Previous section
|
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.