Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Previous section

Next section

I. Epistola praeposita libello Plutarchi, De capienda ex hostibus utilitate, in Latinum converso. Ioannes Pannonius Marco Aurelio. S. D.

Multa sunt, Marce Aureli, quae me unum in tanta interpretantium copia, ne quid ipse interpretarer, sunt hactenus dehortata, verum illud in primis, quod mea proferre quam aliena transferre, semper duxi praestantius: tamen quando ita evenit, ut institutum tandem meum transgrederer;

-- 71 --

cui potius has primicias offeram quam tibi? qui me id negotioli suscipere, quod profecto non facile alius fecisset, crebra incitatione compulisti; qui praeterea hunc libellum, me velut in schola dictante, quasi discipulus, aut velut orante, quasi notarius excepisti. nec vero hac sola de causa potissimum tibi eum mitto; sed multo magis, ut tu homo nobis amicissimus, cum inimicitiarum utilitates a Plutarcho sapienter collectas leges, quanto uberiores sint amicitiae nostrae fructus, recognoscas. Ceterum quod ad opusculum ipsum pertinet, nec ego id tibi admodum commendo, nec emitti abs te in vulgus magnopere cupio; quoniam ex ea re laudem nolo consequi, quam laudis gratia non sum ingressus; vituperationem certe non debeo, cum nec doctrina mea, nec aetas ea sit, ut citra veniae meritum quicquam potuerit a nobis delinqui. Quicquid erit, equidem prober ab aliis an reprehendar, juxta aestimo; si tu tantum obsequio meo contentus es, effugi poenitentiam.

Vale. Kal. Decemb. M.CCCC.LVI. Montanianae.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.