Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Cum incidissent in manus meas Homerici cujusdam interpretis aliquot libri; tertius, puta, quartus et quintus;
nolui quicquam de illo temere judicare, nisi prius et meas ipse vires, in eadem, ut ita dixerim, palaestra experirer. Quod etiam eo libentius feci, ut hoc uno compendio tam Graecas literas, quam versificandi usum, longo tandem postliminio
complures nostratium poetarum prodiderunt, et omnis locus famosa illa Diomedis et Glauci armorum permutatione clauditur; in qua Martialis more suo jocatur, inquiens:
Verum, mea quidem sententia, jam nihil aeque praeclarum, quam moralissima illa humanae nobilitatis sugillatio, ubi peritura terreni stemmatis viriditas, caducis silvarum frondibus aptissime comparatur; ut jam merito desinant mortales barbarico fastu, majorum gloriam jactitare, cum prosapiam suam, medio vere nascentibus, et primo autumno defluxuris arborum foliis quam simillimam esse cogitaverint; ac nonnulla insuper adnotanda, quae legens tu ipse animadvertes. Sed ut omnia liquidius clarescant, contextum tibi poematis breviter intimabo. Praevalentibus adversum Trojanos in campo Graecis, Aeneam et Hectorem Helenus admonet vates, uti restituta quam primum acie, alter eorum, videlicet Hector, urbem petat, ac Minervam supplicationibus et donis propitiandam curet, cujus favore Diomedes et reliqui Graecorum principes, magnam stragem ediderant. Igitur
Hector, cum suos fugientes stitisset, et praelio instaurato, Graecos retrocedere coegisset, discessit. Interim in medium utriusque exercitus, quasi singulari certamine pugnaturi procedunt, hinc Diomedes, inde Lyciorum dux Glaucus; quem Aetolus tanquam sibi antea incognitum, diligenter de progenie sua interrogat, simul obscuritatem hosti militanter objiciens, simul provide cavens, ne forte, quemadmodum paullo ante Veneri et Marti, sic et nunc deo cuipiam, sub humana specie latenti, quamvis ignarus, tamen impie congrederetur. Glaucus vero illi excusationem praefatus, tandem commemorat, se quidem a Sisypho et Bellerophonte Corinthiis regibus esse oriundum; sed modo ad Trojam venisse e Lycia. Quibus auditis confestim a Diomede hospes agnoscitur, et amicitia inter eos, variis pignoribus confirmatur. Proinde, ut ad eam partem unde sequentia dependent, regrediar, Hector quidem, inquit, cohortatis suis, Ilium profectus est.
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.