Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Previous paragraph

Next paragraph

Cum incidissent in manus meas Homerici cujusdam interpretis aliquot libri; tertius, puta, quartus et quintus;

-- 75 --

nolui quicquam de illo temere judicare, nisi prius et meas ipse vires, in eadem, ut ita dixerim, palaestra experirer. Quod etiam eo libentius feci, ut hoc uno compendio tam Graecas literas, quam versificandi usum, longo tandem postliminio repererem; quarum duarum rerum, ab ineunte, ut nosti, pueritia, semper fueram studiosus; sed jam pridem ambas aeque intermiseram, cum aliis occupationibus districtus, tum quod in hac nostra barbaria, nec librorum copia dabatur, nec qui excitare studium posset, usquam applaudebat auditor. Nec vero ego nunc totam ausu temerario Iliadem aggressus, fastidiosum lecturis et ridendum Satyris texui volumen; sed exercendi tantummodo mei gratia, unam ex tanti operis libro sexto particulam libavi, quae Bellerophontis in primis fabulam continet; quem locum ideo potissimum delegi, quod hujus Herois nomen quidem apud Latinos celebre cognoveram, at vero genus et facta et exitum, passim ignorari videbam. Verum et alia quaedam, notitia et memoratu digna hoc habet carmen. Hic quippe et Lycurgi illius fabula intercurrenti narratione inseritur, quem Baccheo furore instinctum, genua sibi succidisse,

-- 76 --

complures nostratium poetarum prodiderunt, et omnis locus famosa illa Diomedis et Glauci armorum permutatione clauditur; in qua Martialis more suo jocatur, inquiens:
Tam stupidus quondam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
Χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.

Previous paragraph

Next paragraph


Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.