Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Previous section

-- 1 --

Non admiretur celsitudo tua, Illustrissime Princeps, 48 nos, qui longis et maritimis navigationibus ab huiusmodi officio et munere legationis excusamur, huc in praesentia accesserimus de tua felici creatione 49 facturos. Juvat enim nos, sicut et multa alia, ita et nos munus, haud omnino debitum, libere et gratis persolvisse; tum nostra 48 49 Fortasse quod Fortasse orationem vel gratulationem singularis observantia in Senatum Venetum, quo gratius offitium suum redderet, discrimina maris et minas hiemis penitus contempsit. Impulit nos insuper eadem causa, que et omnes alios qui huc accessere, gratificandi sed munus nec deterrere potuit quod alios forte impedire potuisset; nam ut est in quodam trito veteri proverbio: Quis laudabit patrem nisi probi liberi? Accedit huc pecculiare vinculum quo astricti sumus Maripetrorum vi familie, ob insignem memoriam generosi illius viri Nicolai Maripetri quondam pretoris nostri, immo parentis optime meriti ac protectoris beneficii. Quippe tibique, 50 ob praecipuam existimationem que de illo viro habebatur in vita, hos ipsos honores deferri oportere sperabamus. At tum volente Deo spes de illo prius concepta, iam dudum familie tue destinata, in te ac nomine tuo consummata est! Etenim quom immortalibus eius beneficiis obligati et obnoxii simus, nedum eius memoriam dignis laudibus persequi, verum etiam nomen eius familie ac cognacionis quasi numen quodam observare, colere et venerari, quod sibi reddere non valuimus, vitio temporum et fatis ita volentibus, id totum ad decus excellentie tue adiungere legati venimus.

Vellem equidem nunc mihi flumen aliquod elloquentie dari quo possem in conspectu dignissimorum patrum senatusque conventu appositus vestro desiderio tueque amplissime

-- 2 --

dignitati accomodatum profferre sermonem. Eniterer 51 libens tuam gloriosam creationem cumulatius exornare et eorum fidem qui nos miserunt uberius patefacere patefactamque commendare! Sed quoniam ingenium nostrum ariditate laborat, ad brevitatem me convertam, amicam tarditati, ne forte incomptus sermo sua prolixitate vacillet indeque maxime defficiat unde proficere sperabat. Neque sane vereor brevitatem nostram laudibus tuis, Illustrissime Princeps, lesum ire, cuius gloria non solum in rebus magnifice gestis, sed etiam in altissimo dignitatis gradu collata nitet et, quod maximum est, in ipso aspectu ac forma principis digna refulget, ut amplius non egeat alicuius orationis subsidio. Magno si quidem ac ingenti gaudio afficimur tue felicissime creationis, que, cum magnis ac divinis praeconiis extollenda sit, nec dum ingenia tarda ac ieiuna, verum etiam fluvios Ciceronis exsicare potuisset!

Relinquam igitur illud consulto pollicioribus exquisitioribusque ingeniis exornandum ampliandumque; mihi quidem sat erit huius communis gaudii ac publicae et late patentis leticie expertem non fuisse, et pro virili mea nonnulla tetigisse, reliqua vero 50 51 Tibique : tuque (?) Emiterer : eniterer voluisse dicere, modo facultas affuisset, hoc itaque affirmare ausum, presentis leticie diem omnes alios longe maxime anteire et omnium gentium ac nacionum gaudia in simili genere salutacionis superare. Nam si magnopere letemur hoste 52 subacto, spoliis, imperiique propagatione, quam maxime gaudere debemus eum nacti principem cuius ductu auspicioque hec et maiora assequi posse non dubitamus. Cuius religio in Deum immortalem, cultusque et pietas eximia huic inclite civitati divinos favores futuros promitit, cuius iusticia nedum suos continere, verum etiam alienos huic inclito et amplissimo imperio adsiscere et conciliare poterit, cuius modestia tanta ac talis est ut superet invidiam, molliat iram, arrogantiam frangat, qui prudentia et consilio ita cuncta moderari solet, ut pene nullum adverse fortune locum relinquat. Ubi enim plurimum consilii, ibi fortune parum! vii Et ut est apud Crispum: Agendo, vigilando et [et] bene consulendo omnia prospere cedunt. viii Ut igitur brevi concludam: te principe

-- 3 --

speramus hanc rem publicam beatam esse futuram.

Nam plane compertum est, ut inquit Socrates gravissimus auctor, reges et principes talia sibi regna comperare quales sese in illis administrandis praebuerint, et quales principes esse solere in rem publicam, tales et reliquos cives, quippe quos doctrina accendunt, exemplis confirmant ad bene beateque vivendum. Quantum itaque Numa Pompilius praefuit Romano imperio legibus et religione, quantum Tulius Hostilius aut Ancus Martius 53 armis consiliisque suis, quantum reliqui Romanorum reges, tantum confidimus te et religione et magnanimitate Venetorum imperium propagare. Prospectus quidem est gravissimis 54 et difficilimis istud divinum ingenium consciliumque pace ac bello valere pollereque plurimum. Testis nobis est tua res publica, que semper in arduis rebus tuo conscilio, tua opera usa est! Testis est tota Italia, que tuis compluribus quibusdam stellis micat! Testes sunt tue res geste que suo felici eventu et tuo ausu ac magnanimitate semper claruerunt! Nam praetermissis his que per te gesta sunt in luce et in oculis totius Ytalie, quo et pacto laborante bello Ytaliam, traiecto amne Mintio ix, reiecto hoste armato stricto 55 ense liberasti a faucibus eorum quave virtute Glaream Abduae 56, perdomuisti: quid dicam de illa Ianuensi legatione, in qua quanta animi virtute, prudentia, 52 53 54 55 56 Hoste : honesto Martius : Martinus Gravissimis : gravissimus Stricto : sericto Glaream Abduae : Glaram Abduam (Glarâ abduâ) modestia usus sis ad sedandos feroces animos illius populi et ad reconciliandos componendosque, etiam ad nos fama pervenit? Quid de Bononiensi, x in qua super hominum oppinionem in populo vario et sedicioso multum fecisti? Taceo quanta diligentia ac celeritate, clade ad Caravagium xi accepta, rebus dubiis occurendo tue rei publicae consuluisti. Quid de pace xii cum rege Arragonum, xiii in qua nimirum coronam capiti tuo imposuisti? Et cum in reliquis rebus alios superasses, in hac sola, pace tua dicam, te ipsum superasti et quem (ut fertur) magistratus fieri 57 ostendit urbis Patavine praetura. xiv Et procuratoria dignitas et plerique alii magistratus ab ineunte etate suscepti tuam pietatem, justiciam, integritatem, equitatem, a qua boni viri et sunt

-- 4 --

et nominantur, patefecere et patefactam iam extullere, ut nichil supra. Gloriosum quidem est tantum principem decorum 58 nomen Pascalem sortitum esse, et agnomen quod imperium maris protendit et insigne quod alam imperii, et genus praeclarum et formam maiestate dignam que virtutem gratiorem reddit, ut nil penitus a tanto ac felicissimo principatu videatur discrepare.

Multa quidem et alia que ad tumulum felicitatis tue potuissent pertinere, et que tibi principatum promitere videbantur, ex sententia praetereo, quod ab aliis graviter et accurate perorata sunt. Quare ori meo manum imponere decrevi, testimonio aliorum et auctoritati innixus, sed excellentia huius praestantissime urbis potissimum ad tuam redundat gloriam! Ornamenta eius reticere 59 non possum, que quanto magis magisque considero, tanto magis obstupefio admirorque; nam profecto tantum praestat inter alias urbes, et tam alte caput extulit, ut nullam iam ad eius laudem accedere posse videatur. Iam si locum situmque contempleris, admirabilis, si opportunitatem et opulentiam rerum consideres, inauditum quidem, si templorum ornamenta cultumque divinum conspitias, religiosissima! Si lata 60 palatia, atria pulcra, structuram edium, 61 gemas et aurum et vestem preciosam, luculentam suppelletilem, ante oculos ponere velis, nil pulchrius praestantiusque. Si armamentarium spectes, Atheniensium illud vulgatissimum superat. Si navales pedestresque copias, si onerarias naves intuearis et hasce 62 publico ere nuperrime edificatas, que molle et vastitate 57 58 59 60 61 62 Fieri : vieri Decorum : dequorum Reticere : redicere Late : lata Edium : eclius Hasce : hisce sua montes prope superant, omnibus bonis praesidium et propugnaculum, improbis vero ac novarum rerum cupidis terrorem et formidines incutere plane videatur. Si mercatoriam operam et negotiantium copiam, si peritiam opificum cernas, Sydonem et Tyrum vincit. Si denique senatorum ordines animo volvas, patria regnum est, par origine Romanis, institutione 63 vero rei publicae ac forma admodum superior, quam super millesimum annum nullus unquam error suo cursu et tenore 64

-- 5 --

perturbavit, quatenus res publica Romanorum sexcentis, ut ita dixerim, rerum mutacionibus obnoxia fuerit, quod autem non esse bonum etiam testimonio adversariorum comprobatur.

Nec autem [non] tantum aliorum erroribus quantum sua pulcritudine commendatur. Enim vero natura semper in melius tendit donec ad perfectum accedit; que quantum proficere et oriri potuit, profecto in hac pacatissima re publica demonstratur. Et nisi timerem invidiam, dicerem profecto in eius praestantia etiam naturam fuisse superatam! Ni mirum nisi amore decipior: nulla unquam res publica fuit neque praestancior neque bonorum exemplorum copia exuberantior, Christo duce nata, educata et illico supra naturam eius munere exaltata, praecipua ac singulari dilectione ac studio pacis genus eius non mentita! Et sane sicuti prius fingebat antiquitas Justitiam terris desertis ad cellos commigrasse, ita nunc fama volat relictis aliis ad hanc urbem perinde ac 65 sedem domiciliumque suum Iusticiam se contulisse. O divinam urbem, que sicuti deos alienos ita et servitutem penitus ignoravit nec non 66 sola inter alias libera censetur! Que non parere, sed imperare, non accipere leges, sed aliis imponere et decreta dare didicit! Regina maris in mari sedens longe lateque diffusa, ad imperium et ad Christiane professionis propugnaculum divinitus destinata! Justicie unicum exemplum et virtutum specimen singulare, cuius nedum iusticiam potentiamque timent universi sed etiam admodum ius 67 tremunt transcendens etiam Chaucasum montem, quo Romanorum fama nondum appulerat! Que enim tam barbara gens quo non iam nomen Venetum pervenerit? Ubique colitur, ubique veneratur, et per orbem instar miraculi praedicatur; quam cotidie cerno et tam cotidie admiror, et vetus mihi quum sit iam persuasum novam tamen per admirationem. 63 64 65 66 67 Institutione : institutorem Tenore : terore Ac : ad Nec non : nec enim (nec .n.) Ius : eius

In hac igitur omnium aliarum primaria civitate, quantum sit in primo ac supremo loco sedere, facile est intelligere, in qua non modo excellere, sed senatorem, sed civem, sed natum esse pulchrum putamus et generosum. Cedant proinde huic glorie tue cunti singulique principes orbis terrarum, quantum glorie urbis et celebritati ac praestantie cedunt! Nec de suma rerum

-- 6 --

se iactent – tanta enim licentia multa solicitudine permixta est: quicquid boni ac decoris principatu est, tu solus possides – illorum enim tantam licenciam illis 68 reliquisti cum multitudine curarum. Cedant 69 huic gaudio nostro in huiusmodi salutacionis officio omnes gentes nationesque, tum praestantia ducis, tum excellentia urbis, tum quia [rerum] 70 reges a fortuna pendent, ex una fere familia nati. Nobis videtur hic florentissimus senatus huius primarie urbis equalem sue amplissime dignitati principem dedit, non sorte praelatum, sed omnium bonorum judicio et extimatione priscos illos populos imitatus, qui ad unius 71 viri praestantiam simili modo confugiebant! O praeclarissimam omnium populorum seclorumve atque etatum civitatem, in qua numquam defficerunt amplissimis magistratibus dignissimi viri neque dignissimis viris amplissimi magistratus.

Letetur igitur hic praeclarissimus senatus, qui praestantissimum et dignissimum principem fecit, letentur omnes huic imperio subiecti quibus obtigit a justissimo integerimoque principe moderari. Letentur omnes Cristicole, qui terra marique sub umbra ac spe tanti protectoris secure quiescunt. Letetur et ipse princeps, magis atque magis qui tanta potitus gloria suorum praeclarissimorum facinorum iam premium tulit et fruitur dignitate sua, quam non ambiendo quesivit sed vigilando, laborando et bene beateque vivendo. Intrent in conspectu tanti principis et dilectentur in leticia simul iuvenes et virgines et cum iunioribus senes et exultent in duce suo, veniant et videant et contemplentur Regem Salamonem in diademate quo coronavit cum matre sua, indutum decore virtutis ac fortitudine! Si populus Atheniensis praeclaros viros ob virtutem donabat coronis, si senatus populusque Romanus tantos suis Cesaribus tribuebat honores, iure suo praestantissimus senatus amplissimos tibi detulit honores, quandoquidem et virtute praestas et etiam dignitate, quoniam in te omnium amplitudo decoratur, cuius enim cuncti 68 69 70 71 Illis : illius Cedant : cedam Fortasse regna et Ad unius : adutus potiuntur imperii et tibi soli insignia 72 cesere, ut quod omnes regere nequeunt in te uno collatum extet, universe 73 enim potestate domini! Tu vero

-- 7 --

solus potestate et dignitate praestas. Fruere igitur his et huiusmodi laudum tuarum praeconiis, ad que non solum te provexit tua praestantissima virtus, totius incliti senatus , sed, ut oppinor, divina providentia vocavit, ut esset qui consuleret temporibus nostris et res Christianas lapsas fatigatasque errigeret atque recuperaret. Tantus et tam insolitus concursus legationum qui te principem salutant et cum pompa insueta aliquod sane futurum significat! Regina Austri venit videre sapientiam Salamonis et regina Amazenum Macedonum Regem et magi ab oriente salutare Christum Ducem, non sine magno misterio rerum futurarum. Animadverte igitur, sicut facis, munera tibi tueque rei publice divinitus collata et induere animos religiosos illorum priscorum patrum, qui adversus imperatoriam maiestatem pro religione, pro justicia, pro vicario Christi, et ut ita dicamus, pro uno homine arma victricia summere non dubitarunt, sola fide et religione freti. Et Grecia 74 quondam unius mulieris rapte iniuriam non tulit, et Sabini raptarum contumelias ulti 75 sunt magnis animis consciliisque. Tu vero in tanto solio constitutus divinitus Christiani imperii sedem et sanctorum domicilium in manibus barbarorum diutius permanere substinebis? Hereditarium est huic urbi, non solum Dei immortalis iniurias sed etiam hominum vindicare: in hoc enim nata, in hoc educata, ut contumelias Christi sui non ferat, quo duce vincere exploratissimum est! Memineris igitur tibi tueque fidei patrocinioque rem Christianam divinitus esse creditam, que non penitus inclinata in te solo recumbit. Eam igitur genu adnixus voce supplici ac demissa tue religiose pietati iterum iterumque commendo. Tum demum 76 Dalmatas omnes tuo imperio devotissimos, et alios, civitatem Sibinicensem praecipue insignitam fide, imprimisque generosum equestris ordinis Marcum 77 Zeno, dignissimum praetorem nostrum, tum vero pontificem nostrum Urbanum Vignatem, xv non minoris dignitatis quam auctoritatis virum, denique maiores civitatis, postremo universos alios ordines eius qui semper in fide et offitio huius imperii permansere. Eos oro, Illustrissime Princeps, suscipias more maiorum et iura eorum deffendas, serves et amplifices, qui sepius pro nomine Veneto terra marique strenue 72 73 74 75 76 77 Soli insignia : sola insigna Fortasse unius est Grecia (in margine) : gratia (gra) Ulti : utiti Tum demum : eum temum(?) Marcum : Marcus pugnantes sanguinem

-- 8 --

suum effudere. Et quomodo habetur in Ethicis [In ethicis], meliorum parentum melior dominatio est, xvi nimirum in defensione et amplitudine subiectorum non solum utilissimum sed etiam felicissimum est nobisque id semper menti cordique fuit et id ipsum ita nos continuis erudivit , ut iam in naturam versum 78 esse cernimus. Juvat itaque nos iusa tua capescere, Illustrissime Princeps; offerimus igitur mentem animosque prontissimos, pro gloria, pro amplitudine huius imperii facultates fortunasque nostras exponentes, quandoquidem beneficencia vestra et solum imperio vestro aucta, 79 ampliata et exornata sunt.

Generosi artium doctoris domini Ambroxii Michete Dalmate legati Sibinicensis ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria. Dicta in Ducali palatio die Mercurii primo Februarii MCCCCLVIII, indicione VI. 78 79 Versum : versus Acuta : aucta
Previous section


Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.