Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Non admiretur celsitudo tua, Illustrissime Princeps, [48] nos, qui longis et maritimis navigationibus ab huiusmodi officio et munere legationis excusamur, huc in praesentia accesserimus de tua felici creatione [49] facturos. Juvat enim nos, sicut et multa alia, ita et nos munus, haud omnino debitum, libere et gratis persolvisse; tum nostra
48 49
Fortasse quod Fortasse orationem vel gratulationem
singularis observantia in Senatum Venetum, quo gratius offitium suum redderet, discrimina maris et minas hiemis penitus contempsit. Impulit nos insuper eadem causa, que et omnes alios qui huc accessere, gratificandi sed munus nec deterrere potuit quod alios forte impedire potuisset; nam ut est in quodam trito veteri proverbio: Quis laudabit patrem nisi probi liberi? Accedit huc pecculiare vinculum quo astricti sumus Maripetrorum [vi] familie, ob insignem memoriam generosi illius viri Nicolai Maripetri quondam pretoris nostri, immo parentis optime meriti ac protectoris beneficii. Quippe tibique, [50] ob praecipuam existimationem que de illo viro habebatur in vita, hos ipsos honores deferri oportere sperabamus. At tum volente Deo spes de illo prius concepta, iam dudum familie tue destinata, in te ac nomine tuo consummata est! Etenim quom immortalibus eius beneficiis obligati et obnoxii simus, nedum eius memoriam dignis laudibus persequi, verum etiam nomen eius familie ac cognacionis quasi numen quodam observare, colere et venerari, quod sibi reddere non valuimus, vitio temporum et fatis ita volentibus, id totum ad decus excellentie tue adiungere legati venimus.
Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
|