Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Previous paragraph

Next paragraph

Nec autem [non] tantum aliorum erroribus quantum sua pulcritudine commendatur. Enim vero natura semper in melius tendit donec ad perfectum accedit; que quantum proficere et oriri potuit, profecto in hac pacatissima re publica demonstratur. Et nisi timerem invidiam, dicerem profecto in eius praestantia etiam naturam fuisse superatam! Ni mirum nisi amore decipior: nulla unquam res publica fuit neque praestancior neque bonorum exemplorum copia exuberantior, Christo duce nata, educata et illico supra naturam eius munere exaltata, praecipua ac singulari dilectione ac studio pacis genus eius non mentita! Et sane sicuti prius fingebat antiquitas Justitiam terris desertis ad cellos commigrasse, ita nunc fama volat relictis aliis ad hanc urbem perinde ac 65 sedem domiciliumque suum Iusticiam se contulisse. O divinam urbem, que sicuti deos alienos ita et servitutem penitus ignoravit nec non 66 sola inter alias libera censetur! Que non parere, sed imperare, non accipere leges, sed aliis imponere et decreta dare didicit! Regina maris in mari sedens longe lateque diffusa, ad imperium et ad Christiane professionis propugnaculum divinitus destinata! Justicie unicum exemplum et virtutum specimen singulare, cuius nedum iusticiam potentiamque timent universi sed etiam admodum ius 67 tremunt transcendens etiam Chaucasum montem, quo Romanorum fama nondum appulerat! Que enim tam barbara gens quo non iam nomen Venetum pervenerit? Ubique colitur, ubique veneratur, et per orbem instar miraculi praedicatur; quam cotidie cerno et tam cotidie admiror, et vetus mihi quum sit iam persuasum novam tamen per admirationem. 63 64 65 66 67 Institutione : institutorem Tenore : terore Ac : ad Nec non : nec enim (nec .n.) Ius : eius

Previous paragraph

Next paragraph


Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.