Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Previous paragraph

Next paragraph

In hac igitur omnium aliarum primaria civitate, quantum sit in primo ac supremo loco sedere, facile est intelligere, in qua non modo excellere, sed senatorem, sed civem, sed natum esse pulchrum putamus et generosum. Cedant proinde huic glorie tue cunti singulique principes orbis terrarum, quantum glorie urbis et celebritati ac praestantie cedunt! Nec de suma rerum

-- 6 --

se iactent – tanta enim licentia multa solicitudine permixta est: quicquid boni ac decoris principatu est, tu solus possides – illorum enim tantam licenciam illis 68 reliquisti cum multitudine curarum. Cedant 69 huic gaudio nostro in huiusmodi salutacionis officio omnes gentes nationesque, tum praestantia ducis, tum excellentia urbis, tum quia [rerum] 70 reges a fortuna pendent, ex una fere familia nati. Nobis videtur hic florentissimus senatus huius primarie urbis equalem sue amplissime dignitati principem dedit, non sorte praelatum, sed omnium bonorum judicio et extimatione priscos illos populos imitatus, qui ad unius 71 viri praestantiam simili modo confugiebant! O praeclarissimam omnium populorum seclorumve atque etatum civitatem, in qua numquam defficerunt amplissimis magistratibus dignissimi viri neque dignissimis viris amplissimi magistratus.

Previous paragraph

Next paragraph


Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.