Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Nauicula Petri periclitatur in fluctibus atque usque in hodiernum diem recto Dei consilio fluctuat; neque enim aliud teste Ambrosio nauicula Petri designat quam fidelium coetum seu congregationem,[ERROR: no reftable :]Π ecclesia est coetus fidelium not. lector A2 in marg. quam[ERROR: no reftable :]quam] corr. lector A1 ex quod usitato uocabulo ecclesiam appellamus. Soli quippe Simoni dictum est: Tu es[ERROR: no reftable :]es] correxi ex est. Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, quam Matthaeus in medio maris positam uariis exagitari fluctibus iure describit, quoniam diuinae iustitiae sectatores in periculosissimo huius mundi pelago sitos necesse est, et uitiorum aestibus et domesticorum externorumque hostium diuersis insidiis ac insultibus fatigari. Neque id dormiente Deo, ut quidam[ERROR: no reftable :]quidam] corr. lector A1 ex quidem rati sunt qui eius prouidentiam e rebus 16r humanis tollere consueuerunt, uerum et uigilante et uolente, quod utique ipse Dominus per prophetam testatur: Ego, inquit, dormio et cor meum uigilat. Dormit enim et Epicuro et Heraclito Deus, qui fato omnia agi putauerunt.[ERROR: no reftable :]Π Epicurus et Democritus prouidentiam Dei tollunt et omnia casu euenire insane opinantur not. lector A2 in marg. Sed Salomoni uigilat, qui a Domino egredi censet iudicium singulorum. Itidem et aliis omnibus uigilat quicumque Deum et rectorem et conditorem uniuersorum profitentur nec capillum capitis inuito ipso in terram decidere. Sed et aliis Dominus falsa quadam aut religione aut pietate dormire uidetur, quibus Deum alicuius mali auctorem asserere summa religio est: Permittit Deus, inquiunt, malum, sed non facit. Quos tamen ipse per Isaiam arguit dicens:[ERROR: no reftable :]Π Deus est boni et mali per se auctor not. lector A2 in marg. Ego Dominus, et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens omnia.[ERROR: no reftable :]Π nota not. lector A2 in marg. Vel Iob, in tantis malis positus, cur Deo gratias agebat dicens: Si bona de manu Domini suscipimus, mala autem quare non recipiemus? Et iterum: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini 16v benedictum. – Irrisoria siquidem esset illa gratiarum actio, ut inquit Augustinus, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse nec fecit. Aut psalmista de praeuaricatoribus legis cur diceret:[ERROR: no reftable :]diceret] corr. lector A1 ex dicetur Misit in eos iram indignationis suae, iram et indignationem et tribulationum immissiones per angelos malos. Et rursum: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius. Et in lege ueteri quare tanta mala patribus nostris Deus et minitasse et intulisse scriberentur, nisi ipse auctor fuisset? Nonne, antequam terra Chore, Datan et Abiron absorbuisset, Dominus Moysi iusserat dicens: Praecipe populo uniuerso, ut separetur a tabernaculis Chore, Dathan et Abiron, quo facto mox terra dehiscens uiuos omnes absorbuit. Similiter et sequenti die, cum Dominus propter iniustam populi murmurationem eum igne consumere decreuisset, nonne Moysi ait: Recedite de medio huius multitudinis, quia nunc etiam delebo eos, et euestigio incendium uastare coepit populum. Cui Aaron cum thure non tam maturate occurrere potuit, quin quattuordecim milia hominum et septingenti 17r ab igne absorberentur. Longum foret et alias plagas et urbibus et populis priuatisque hominibus et magistratibus, Deo uolente ac iubente, inflictas enumerare. Haec autem pauca et testimonia et exempla, quae inducta sunt, satis docere possunt Deo non solum permittente sed etiam uolente ac iubente pleraque mala immo fere uniuersa fieri. Non dicam de malo quod peccatum est, de quo grandis nobis sermo restat, sed de illis malis nunc loquor ut sunt poenae, carceres, exilia, tormenta, mortes, diuersa dolorum mala et cetera id genus, quae cuncta auctore Augustino Dei iudicio dispensantur, sed multis sunt ad probationem multis ad damnationem. Etenim quinque de causis Deus omnipotens mira quadam prouidentia mortales consueuit uexare:[ERROR: no reftable :]Π attende lector quinque ob res mala hominibus a Deo inferri solere not. lector A2 in marg. quosdam enim Deus seuerius exercet, ut probatae eorum uirtuti ampliora rependat praemia; alios tristiore coercet disciplina, ne probitas eorum per lasciuiam effluat; illos pro delictis uerberibus emendatos misericorditer corripit, ne in sempiternum perdat; interdum et completuris 17v in malitia sempiterna tormenta, quibus deputati sunt, in mortali uita incipit infligere; non numquam mala inducit, quo in depellendis illis manifestiora opera sua faciat. Haec autem singula partitur certo inscrutabilique consilio, cui quae expediant distribuendo. Expedit namque uiris fortibus laudem et gloriam propria uirtute comparare.[ERROR: no reftable :]Π audi gloriam propria uirtute comparandam not. lector A2 in marg. Nec in ipsis terrestrium rerum curis digne quispiam dicitur coronari, nisi qui legitime certauerint. Idcirco et apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Sperabant etenim post illum agonem sese immarcescibilem coronam suscepturos, ad quam promerendam strenuum quemque Petrus constanti animo hortatur,[ERROR: no reftable :]Π Petrus not. lector A2 in marg. dicens: In quo exultabitis, modicum nunc sic oportet contristari in uariis temptationibus, ut probatio fidei uestrae multo pretiosior auro, quod per ignem probatur. – Profectus enim fidelium, ut ait Augustinus, sine temptatione non prouenit,[ERROR: no reftable :]Π temptationem sequitur profectus not. lector A2 in marg. nec sibi quisquam innotescit nisi probationis examine, nec coronabitur nisi qui uicerit, nec uincet 18r nisi qui certauerit. Quis autem certat, nisi qui inimicum habens temptationi resistit? Quam ob rem pulcherrime suadet Iacobus:[ERROR: no reftable :]Π Iacobus not. lector A2 in marg. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in uarias temptationes incideritis scientes, quod probatio fidei uestrae patientiam operatur, patientia autem opus reddit perfectum. Et Paulus:[ERROR: no reftable :]Π Paulus not. lector A2 in marg. Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur. Patientia autem habet probationem, probatio spem, spes uero non confundit. Libet hoc loco spectatissimum illius moralis theologi Senecae inducere testimonium,[ERROR: no reftable :]Π spectatissimum Senecae testimonium not. lector A2 in marg. qui hac de re disputans in libris illis, quos de prouidentia Dei ad Lucilium Sed utroque horum Iob, ille noster constantissimus, spectabilius multo dedit spectaculum, multoque Deo gratius et iucundius,[ERROR: no reftable :]Π Iob constantissimus not. lector A2 in marg. qui non mundi gloria accensus, ueluti hi quos modo enumerauit Seneca, sed Dei ipsius spectatoris reuerentia; spoliatus lautissima substantia, carissimis filiis orbatus, uniuersa priuatus familia, esca uermibus factus, atque in ipso omni miseriarum fundo constitutus, inter foetores tamen et acerbissima corporis totius uulnera gratias Deo decantabat.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 in marg. Vel illi tres 19v spectatissimi pueri, Annania, Azaria et Misael[ERROR: no reftable :]Π tres pueri not. lector A2 in marg. quale constantiae suae exemplum praebuerunt! Qui potentissimi regis iussa spernentes fornacem ardentissimam subire maluerunt, quam Dei omnipotentis Ex quo satis constare potest, quantum arguendi non nulli sunt, qui ex plumis Porro et aliam ob causam Deus uult prudentissimo consilio amicos suos aduersa pati, quod plerosque bonos uiros et iustos torpere non sinit.[ERROR: no reftable :]Π uult prudentissimo consilio amicos aduersa pati not. lector A2 in marg. Hos siquidem pia seueritate sed Nam et nobilior equus sub freno uirgaque /21 Hinc est quod Deus, prouidens electos suos, alios summam pati sinit inopiam, alios liberis orbari, alios infecundos et sine prole esse, multos aduersa iugiter ualetudine laborare, non nullos diuturnis carceribus coartari, istos indefessis affligi persecutionibus, illos tyrannorum uaria tormenta pati. Nouit enim apprime medicus noster optimus quae cui ad morbum sint, quae autem ad salutem, ac pro uariis laboribus uarias adhibere medelas.[ERROR: no reftable :]Π nouit medicus optimus not. lector A2 in marg. Mauult quippe dilectos suos modicum hic contristari,[ERROR: no reftable :]contristari] correxi ex constritari quam propter momentaneam laetitiam aut prosperitatem sempiterna amittere gaudia. Sic Petrus cito pro reparanda Petronellae sanitate intercedenti respondisse fertur: Sic ei expedit;[ERROR: no reftable :]Π Petrus respondisse fertur not. lector A2 in marg. etenim uerebatur scitus medici nostri discipulus, ne prospera corporis ualetudo uanam pulchritudinem ad lasciuiam induceret et pro temporali toro aeterna perderet connubia; solent plerumque rerum successus ad interitum esse et multi tribulationibus ad caelos 22v euecti sunt. Propterea apostolus ait: Cum infirmor fortior sum.[ERROR: no reftable :]Π cum infirmior fortior sum not. lector A2 in marg. Quid ergo mirum, si Deus ecclesiae suae emulos siue hostes quibuscum certet assignat sedulos castitatis eiusque omnis sanctimoniae uel custodes uel exactores? Deus enim sapientia sua[ERROR: no reftable :]sua] corr. lector A1 ex suam quos diligit illos et corripit. Nonne scriptum[ERROR: no reftable :]scriptum] corr. lector A1 ex scriptores est Sodomae peccatum otium et abundantiam panis fuisse?[ERROR: no reftable :]Π Sodomae peccatum not. lector A2 in marg. Dauid quamdiu tribulatus est non peccauit, in pace uero positus grauiter deliquit;[ERROR: no reftable :]Π Dauid not. lector A2 in marg. et populus postquam comedit et bibit, surrexit ludere, qui prius fame laborans orationi uacabat.[ERROR: no reftable :]Π populus not. lector A2 in marg. Seruiendum ergo Domino est semper cum timore et exsultandum cum tremore nec de se cuiquam praesumendum. Quid enim habes, ut praedicat Paulus, quod non accepisti?[ERROR: no reftable :]Π quid habes quod non accepisti not. lector A2 in marg. Humiliamini ergo sub manu potentis Dei, apprehendite disciplinam et nolite abicere eam, nequando irascatur Dominus et pereatis de uia iusta. Iratum siquidem Deum procul dubio illi cogita, cui[ERROR: no reftable :]cui] add. lector A1 inter lineas cuncta ex uoto fluxerint.[ERROR: no reftable :]fluxerint] corr. lector A1 ex fluerint Nam iuxta praeclaram illam Demetrii sententiam: Nihil uidetur infelicius eo, cui nihil umquam euenit aduersi.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 in marg. – Male enim, ut inquit Seneca, de illo Deus iudicauit, qui indignus uisus est 23r a quo aliquando uinceretur Fortuna, quae ignauissimum quemque refugit, quasi dicat: Quid igitur istum mihi aduersarium assumam? Statim arma demittet; non opus est in illo tota potentia, leui commutatione pelletur. Non potest sustinere uultum meum. Alius circumspiciendus est, cum quo possimus conferre manum; pudet congredi cum homine uinci parato. Ignominiam indicat gladiatore cum inferiore componi. Ecce quam constans est gentilis uox! Sed Christiani qualis esse debeat illa nempe citharoedi illius diuini: Ego uero in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo est semper. Flagellat praeterea Deus delinquentes, ut uerberibus emendati consultius sibi in futurum prospiciant. Nam plerique uix tandem sub flagello se peccasse sentiunt. Afflicti enim Israelitae a serpentibus ignotis dixerunt ad Moysen: Peccauimus, quia locuti sumus contra Dominum et contra te; ante uero nec peccatum suum recognoscebant, nec diuinum implorabant auxilium. Fratres Ioseph locuti sunt ad inuicem: Merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum 23v et idcirco uenit tribulatio. Et Dauid uidens Dominum propter peccatum elationis eius iratum humiliter culpam suam recognouit et petiit, ut ipsemet puniretur, populo autem parceretur, eiulans et dicens: Ego sum qui peccaui, ego inique egi. Isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Auertatur obsecro furor tuus, Domine, a populo tuo. – Vtile namque, ut docet Augustinus, superbis est incidere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant quae sibi placendo considerant. Salubrius enim sibi Petrus displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. Hoc est quod dicit sacer psalmista: Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum, Domine. Perutile[ERROR: no reftable :]Perutile] correxi ex Periculum quippe in se fecerat, qui plagis emendatus Domino seruire didicerat. Propterea gratias agens decantabat: Bonum mihi, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas; quod, ut scriptum est, uexatio dat intellectum. Hinc illa uox caelestis ad superbum regem, seque omnipotenti aequantem, ruit dicens: Tibi dicitur, rex Nabuchodonosor; regnum tuum transiit a te, et ab hominibus eicient te, et cum bestiis atque feris erit habitatio tua. Faenum quasi bos 24r comedes et septem tempora commutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno omni et cuicumque uoluerit det illud. Quae singula cum completa essent, quam humilis, quam mansuetus, quam Deo subiectus et in lege ipsius fuerit eruditus audiamus: Ego, inquit, Nabuchodonosor oculos meos ad caelum leuaui et sensus meus redditus est mihi; et Altissimum benedixi et uiuentem in sempiternum laudaui ac glorificaui, quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in omnem generationem; et cuncti habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt; iuxta enim uoluntatem suam facit tam in uirtutibus caeli, quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei: Quare fecisti? Et concludit dicens: Igitur ego Nabuchodonosor laudo magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius uera et uiae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Ecce flagellatus quam resipiscit, qui in deliciis positus a Deo superbiendo delirauerat, ut statuae suae uniuersos populos diuinos exhibere honores compelleret, et cum esset foetidum lutum, 24v sese Deo aequaret, iratus in illos pueros gloriosissimos, qui dementiae eius morem gerere contemnebant, toruo uultu clamitabat: Quis est Deus qui eruat uos de manu mea? Quotiens populus Domini flagris et calamitatibus diuersis est coactus diuinam resumere disciplinam et idola relinquendo Deum sequi ducem? Est enim adeo peruicax ingenium, ut nisi adhibitis tormentis aut ueritatem extorquere aut a malis prohibere nequeas.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 in marg. Quibus monet Salomon frequentius plagas infligere: Qui parcit, inquit, uirgae, odit filium suum. Quam ob rem Deus misericors ex filiis suis quos delinquere conspicit, erga eos uirgam assumere non retardat, quam ut senseris, mox reatum recognosce et cum psalmista prostratus exclama: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper. Propitio enim flagellatur Deo, qui sub uerberibus non induratur; hos enim castigans castigat Dominus, at morti non tradit. Nam ipse prior pollicitus est: Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. Magnae quippe misericordiae 25r Dei est non sinere peccatores cuncta ex sententia agere, sed confestim post delictum sumere poenas; etenim in reprobis diem ultimum exspectat, ut, cum ad fundum peccatorum perueniunt, grauius in eos statuat; consueuit enim quanto serius, tanto ulcisci grauius.[ERROR: no reftable :]nota bene not. lector A1 in marg. Nam quosdam ob perpetuam eorum immanitatem impietatemque aeternis deputatos suppliciis facit in hac mortalitate futurorum malorum praegustare acerbitatem; ut Antiochum et Herodem, quorum uterque miseris excruciatus doloribus lethaeum foetorem et uermes acerbissimos in hac uita praegustauit. Sic Sodomitae sulphureos inferni ignes, quibus perpetuo cruciandi sunt, uiuentes senserunt. Sic Pharao caliginosas tenebras, ardorem, uermes et alia flagella, quibus torquendus a daemonibus erat, in carne expertus est. Sic rex Asuerus uniuersas paene Tartari acerbitates in carne sustinuit, quas erat post mortem sempiternis legibus passurus, cuius peccatum narrat Dominus per Isaiam dicens: Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius; 25v dixit enim: “In fortitudine manus ego feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum,” et cetera. Idcirco iratus Dominus arguens stultitiam eius et reprobans inanitatem ait: Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat ea?[ERROR: no reftable :]ea] corr. lector A1 ex mea Aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si eleuetur uirga contra eleuantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum est. Ob hoc subiungit propheta poenam dicens: Propter hoc mittet Dominus dominator exercituum in pinguibus eius tenuitatem, et subtus gloria eius succensa ardebit quasi combustio ignis; et erit lumen Israel in igne et sanctus eius in flamma et succendetur et deuorabitur eius spina et uepres in die una; et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus; et reliquiae ligni saltus eius prae paucitate numerabitur et puer scribet eos. Huius amentiam pulchre arguit Hieronymus: O stultissime, ait, mortalium, Dei iram tuam putas esse sapientiam et illius iussionem ad tuam refers fortitudinem? Quomodo si securis glorietur contra eum qui securim tenet, et serra contra eum a quo trahitur, 26r et dicant opera cuncta, quae per securim et serram fiunt, sua se arte perfecta. Et si eleuet quispiam uirgam et exaltet baculum cum potentia ad percutiendum, quem uoluerit, et ipsa uirga et baculus glorientur et dicant a se percussum esse, qui percussus est? Et sic tu, cum organum Dei fueris uoluntatis, erigeris in superbiam et cuncta, quae geruntur, tuae gloriaris fuisse uirtutis. Hinc admonentur duces ac principes terrarum, ne partos triumphos et reportatas ex hoste uictorias propriae ascribant uirtuti, sed cuncta potius uoluntati Dei tribuant, qui nouit multitudinem copiosam in paucorum concludere manu. Facit enim multorum amentia, et praecipue eorum qui sibi diuinos usurpant honores, iram Dei ante peractam uitam in se desaeuire, quo exemplum stultitiae suae cunctis edant. Hi sunt de quibus Dominus dicit: Ignis succensus est in furore et ardebit usque ad inferni nouissima. Contra hos et Hieremia grauem illam maledictionem imprecatur: Duplici contritione contere[ERROR: no reftable :]contere] correxi ex conterere eos, Domine; id est, ut et praesentem miseram transigant uitam, et 26v futuram aeternis defleant suppliciis. Sed hic forsan instabit aliquis: Cum scriptum est “Deus non punit bis in id ipsum”, quomodo ergo hoc stabit, si tamen ob unam noxam peccatores et praesentibus et futuris affligerentur flagris? Cuius contrarium et Hieronymus sensisse uidetur, qui illam Hieremiae tractans imprecationem ait: Quod genus humanum diluuio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, Israelitas in eremo perdidit, scitote igitur ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret, quia non iudicabit[ERROR: no reftable :]iudicabit] corr. lector A1 ex iudicabat Deus bis in id ipsum. Qui ergo puniti sunt postea non punientur; alioquin mentiretur scriptura, quod dicere nefas est. – Ceterum hoc de illis dumtaxat intellegere, monet Lombardus, qui inter ipsa flagella paenitentiam egerunt, quam utique Deus uel tenuem aut momentaneam tamen non aspernatur, quod uero hi, qui temporalibus non emendantur uerberibus, aeternis excrucientur tormentis. Idem ipse Hieronymus auctor est. Nam mox fere intulit: Quaeret hic aliquis: Si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo[ERROR: no reftable :]de eo] corr. lector A1 ex deo postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur[ERROR: no reftable :]post dicitur canc. lector A1 non 27r “non iudicabit Deus bis in id ipsum”; aut non punietur, et optandum erit adulteris ut hic breui poena puniantur, ne trucidentur in aeternos cruciatus. Ad quod respondemus Deum ut omnium rerum ita suppliciorum quoque scire mensuram; et non praeueniri sententiam iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem; et magnum peccatum magnis diuersisque lui cruciatibus. Si quis uero punitus sit, ut ille qui Israelitae maledixerat et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis praesenti supplicio compensata sit; leuis enim culpa leui supplicio compensatur. Ex quo habes terrenum iudicem in plectendis reis non posse caelestis iudicis praeuenire sententiam, nec sumpto supplicio diuinam aut prohibere aut temperare ultionem, quam tamen ab ipso sonte posse praeueniri ipse indulsit misericors. Nam pollicitus est: In quacumque hora ingemuerit peccator dimittetur ei et peccatorum eius non recordari amplius; quod intellegens psalmista decantabat: Dixi “confitebor aduersum me peccata mea,” et tu 27v remisisti impietatem cordis mei. – Talis enim, ut inquit Chrysostomus, talis est, mihi crede, erga homines pietas Dei, numquam spernit paenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur; et si ad summum quis perueniat malorum et inde tamen uelit reuerti ad uirtutis uiam, suscipit, libenter amplectitur, facit omnia quatenus ad priorem reuocet statum. Quodque adhuc est praestantius et eminentius, et si non potuerit quis explere omnem satisfaciendi modum, quantulamcumque tamen et quamlibet[ERROR: no reftable :]quamlibet] correxi ex quodlibet breui tempore gestam non respuit paenitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae conuersionis perdere mercedem. Attende ergo diligentius, o peccator, et quocumque in statu peccatorum uel grauissimo et in maximis deprehensus sceleribus, non tardes in ipso uel iudicis uel tyrannorum praesentaneo supplicio ad Dominum tuum corde saltem reuerti et temporanea supplicia animi commitigari contritione. Nempe tibi soli datum est Dei depellere iram, nec iudicis seueritas, nec tyranni immanitas, nec, quod mirabile dictu est, ullo tormentorum genere ipse potest 28r praeuenire Deus. Stabilitum enim et perpetuo sanctitum est consilio non dimitti peccata nisi paenitentibus. Nonne uides ex latronibus paenitentem ex cruce, quam ob scelera patiebatur, ad aeternas mitti delicias, non paenitenti autem ad temporalia sempiterna adiecta esse supplicia? Praedixerat siquidem Dominus etiam ad uesperum in uineam Domini Sabaoth ad opus accedentem felicem illum suscepturum denarium, et non uigilantes uirgines a talamo sponsi exclusas; nec queri poteris te bis punitum. Nam coeptis in hac uita poenis in perpetuum affligendus eris, unaque poena in praesenti incepta uita in futura sine fine perseuerabit. Sed de his hactenus. Nunc ad illud ueniamus omni sane admiratione dignum, quod quinto proposuimus loco, Deum uidelicet immeritis etiam hominibus, non propter augumenta uirtutum, non propter exercitium, non propter correptionem, non propter damnationem, sed ob solam gloriam suae manifestationis multa inducere mala et in noxiorum malo suam ostentare potentiam. Ob hoc namque 28v caecum illum discipulis natum esse respondit; quod Augustinus admiratus, de correctione et gratia disputando: Mirum est, inquit, unum, quod filios quorundam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine baptismo hic paruulos existentes, quibus utique si uellet huiusmodi lauacri gratiam procuraret in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo in quod parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum uenire et per lauacrum introduci in regnum a quo eorum parentes alieni sunt, cum et illis malum et istis bonum meritum nullum sit paruulis ex eorum propria uoluntate. Sed hoc absoluens, quid inquit audiamus: Certe, ait, haec iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec uituperari possunt, nec penetrari. De hoc eodem, cum de bono perseuerantiae disseritur: Non, inquit, fato cogitur Deus illis infantibus subuenire, illis autem non, cum sit utriusque causa communis; aut res humanas in paruulis non diuina prouidentia sed fortuitis agi casibus 29r opinabimur, cum mortales rationales uel damnandae uel liberandae sunt animae, quandoquidem nec passer cadit in terram sine uoluntate patris nostri; aut parentum neglegentiae tribuendum est quod paruuli sine baptismo moriuntur, ut nihil ibi agant diuina iudicia. Quid dicam quod paruulus aliquando ante baptisma exspirat? Etiam festinantibus parentibus et paratis ministris ut paruulus baptisetur, Deo tamen uolente non datur, qui eum paululum in hac uita non tenuit ut daretur. Quid est quod aliquando paruulis infidelium filiis potuit ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit baptismate subueniri? Vbi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio; alioquin electorum suorum magis quam inimicorum filios liberaret. Rursum et de libero arbitrio loquens: Aliquando, ait, filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus piorum quoquomodocumque perueniunt; aliquando fidelium filii non eam consequuntur, aliquando impedimento exsistente ne periclitantibus subueniri. Fiunt uere ista per occultam Dei prouidentiam, cuius inscrutabilia 29v sunt iudicia et inuestigabiles uiae eius. Sed quid ego uermiculus de huiusmodi diuinis respondebo mysteriis, postquam tantus talisque uir titubat et haesitat? Nempe cum Paulo exclamabo: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Videmus pueros innocuos, alios nasci claudos, quosdam caecos, non nullos mancos, monstruosos, leprosos, impetigine laborantes et aliis plerisque affectos malis; num illis parentum aut originalis culpae noxam obiciemus? Sed quid de nobis respondebimus aut de multis infidelium filiis? Qui integris membris et perfectis nascimur lineamentis, quibus eadem crimina impingi possunt, et grauiora haec esse uidentur. Et tamen uas figulo non audet dicere: Cur ita sum formatum? Est enim in ipsius positum arbitrio, quod quali forma producat ac pro libito suo de luto disponat. Illud tamen unum audeo affirmare opificem nostrum numquam consuescere, nisi ob maiora commoda, mala inducere.[ERROR: no reftable :]nota bene not. lector A1 in marg. Siquidem caeci illius nati factum et ipsi caeco et multis aliis occasio sempiterni luminis exstitit, et pueri absque 30r baptismate decedentes plerosque parentes sollicitos ad quaerendam lauacri gratiam effecerunt.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 in marg.; mala non numquam a Deo inferuntur suis fidelibus per parandum futurum bonum not. lector A2 in marg. Constantino quam salutaris fuit illa leprae percussio! Et breuiter nullum adeo graue malum fuit, quin ex ipso multo maius eliciatur bonum. Callet enim oppido sapientissimus artifex etiam ex spinis rosas colligere. Quantos enim grauia exempla in Anthiochum, Herodem, Neronemque diuinitus edita a crudelitate sanguinis humani prohibuerunt! Quantos plaga Adam, Chore, Dathan, Abiron, Mariae sororis Moysi ab inuidia temperauit! Quantos in regem Naboth Hiezrahelitam,[ERROR: no reftable :]Hiezrahelitam] correxi ex Iezi Simonem, Ananiam et Saffiram uxorem eius animaduersio aliena non modo non rapere, sed sua quoque auidius non retinere edocuit! Quantos castiores Sodomitarum reddidit incendium! Similiter Amorrei, Euei, Iebusei, aliorumque populorum terrae promissionis, quos ob carnalia praecipue flagitia Dominus Moysi delendos repromisit. Quantos Babylonis Nabuchodonosor et regis Asueri flagella humana potius quam diuina sapere monuerunt! Numquam tanto malo Pharao cum Aegyptiis 30v affectus est, quin et Israelico et Christiano populo maius inde obuenerit beneficium, neque illud conuenientius nisi indurato Pharaonis corde fieri potuit. Propterea Moysi iussit Dominus postulare a Pharaone populum suum ut dimittat: Ego autem, inquit, indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti; et non audiet uos, imittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel de terra Aegypti per iudicia maxima; et scient Aegyptii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum. Et infra: Ingredere, inquit, ad Pharaonem. Ego enim induraui cor eius et cor seruorum illius, ut faciam[ERROR: no reftable :]ut faciam] correxi ex ac faciam faciam signa mea haec in eo et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quot quotiens contriuerim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus. Quod si Pharao mox dominicis obtemperasset praeceptis, quomodo Dominus populis illis aut potentiam suam aut quanti humanum genus faceret quantumue amaret ostendisset? Sed non oportuit, inquies, Deum meo malo aliis benefacere. 31r Et quis tu es, o peccator, qui iustissimo iudici legem imponere audeas aut ipsius arguere iustitiam? Deus quippe iustus, ut docet Augustinus, gubernans uniuersa nullam poenam sinit immerito infligi. De quo in libro retractationum pulcherrime disserens: Omnis, ait, poena, si iusta est, poena peccati est. Si autem iniusta poena est, poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec est poena et pro peccato aliquo impenditur. Omne autem iustum a prima iustitia, quae est Deus, est iustum. Et contra Iulianum disputans: Iuliane, inquit, si non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente infertur, aut infirmum, quo non auertente infligitur innocenti. Et alibi: Quicquid hoc accidit contra uoluntatem nostram, noueritis non accidere nisi de uoluntate Dei et de ipsius prouidentia, nutu et legibus et si nos non intelleximus quid quare fiat, demus hoc prouidentiae ipsius, quia non fit[ERROR: no reftable :]fit] correxi ex sit sine causa, et non 31v blasphemamus. Omnia enim quae uanis uidentur in rerum natura temere fieri, non fiunt sine iussu eius. – Deus namque, ut pulchre docet Hieronymus, uarie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur, nunc corripit, nunc defendit, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit et diuisas in areis terit, orbemque suum gubernat ut uoluerit. Caue igitur ne tuum diuino praeferas consilium, putesque ipsum quicquam iniuste agere. Nam ut Boethius ait: De hoc quid tu iustissime putas, omnia scienti Prouidentiae diuersum uidetur. Vnde et quaedam causa uictrix[ERROR: no reftable :]uictrix] correxi ex uicta in bello placuit diis, non Catoni, tamquam iusta, uicta uero, Catoni non diis, sicut testatur Lucanus. Sed expositionem Catonis reprobat statim dicens: Igitur quicquid uideas contra spem geri, rebus quidem rectus[ERROR: no reftable :]rectus] correxi ex rectis ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio. Sed quid in tanta rerum uarietate agendum est? Dauiticum profecto sequendum consilium; confitendum uidelicet Domino in cithara et in psalterio decem chordarum psallendum illi. Nam cithara, ut 34v docet Augustinus,[ERROR: no reftable :]post Augustinus add. lector A1 quod cithara ex inferiore parte habet quod sonat, psalterium uero ex superiore, ut cithara significet uitam terrenam, psalterium caelestem, quae
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.