Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].

Next paragraph

Nauicula Petri periclitatur in fluctibus atque usque in hodiernum diem recto Dei consilio fluctuat; neque enim aliud teste Ambrosio nauicula Petri designat quam fidelium coetum seu congregationem,[ERROR: no reftable :]Π ecclesia est coetus fidelium not. lector A2 in marg. quam[ERROR: no reftable :]quam] corr. lector A1 ex quod usitato uocabulo ecclesiam appellamus. Soli quippe Simoni dictum est: Tu es[ERROR: no reftable :]es] correxi ex est. Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, quam Matthaeus in medio maris positam uariis exagitari fluctibus iure describit, quoniam diuinae iustitiae sectatores in periculosissimo huius mundi pelago sitos necesse est, et uitiorum aestibus et domesticorum externorumque hostium diuersis insidiis ac insultibus fatigari. Neque id dormiente Deo, ut quidam[ERROR: no reftable :]quidam] corr. lector A1 ex quidem rati sunt qui eius prouidentiam e rebus 16r humanis tollere consueuerunt, uerum et uigilante et uolente, quod utique ipse Dominus per prophetam testatur: Ego, inquit, dormio et cor meum uigilat. Dormit enim et Epicuro et Heraclito Deus, qui fato omnia agi putauerunt.[ERROR: no reftable :]Π Epicurus et Democritus prouidentiam Dei tollunt et omnia casu euenire insane opinantur not. lector A2 in marg. Sed Salomoni uigilat, qui a Domino egredi censet iudicium singulorum. Itidem et aliis omnibus uigilat quicumque Deum et rectorem et conditorem uniuersorum profitentur nec capillum capitis inuito ipso in terram decidere.

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.