Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed et aliis Dominus falsa quadam aut religione aut pietate dormire uidetur, quibus Deum alicuius mali auctorem asserere summa religio est: Permittit Deus, inquiunt, malum, sed non facit. Quos tamen ipse per Isaiam arguit dicens:[ERROR: no reftable :]Π Deus est boni et mali per se auctor not. lector A2 in marg. Ego Dominus, et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens omnia.[ERROR: no reftable :]Π nota not. lector A2 in marg. Vel Iob, in tantis malis positus, cur Deo gratias agebat dicens: Si bona de manu Domini suscipimus, mala autem quare non recipiemus? Et iterum: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini 16v benedictum. – Irrisoria siquidem esset illa gratiarum actio, ut inquit Augustinus, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse nec fecit. Aut psalmista de praeuaricatoribus legis cur diceret:[ERROR: no reftable :]diceret] corr. lector A1 ex dicetur Misit in eos iram indignationis suae, iram et indignationem et tribulationum immissiones per angelos malos. Et rursum: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius. Et in lege ueteri quare tanta mala patribus nostris Deus et minitasse et intulisse scriberentur, nisi ipse auctor fuisset? Nonne, antequam terra Chore, Datan et Abiron absorbuisset, Dominus Moysi iusserat dicens: Praecipe populo uniuerso, ut separetur a tabernaculis Chore, Dathan et Abiron, quo facto mox terra dehiscens uiuos omnes absorbuit. Similiter et sequenti die, cum Dominus propter iniustam populi murmurationem eum igne consumere decreuisset, nonne Moysi ait: Recedite de medio huius multitudinis, quia nunc etiam delebo eos, et euestigio incendium uastare coepit populum. Cui Aaron cum thure non tam maturate occurrere potuit, quin quattuordecim milia hominum et septingenti 17r ab igne absorberentur. Longum foret et alias plagas et urbibus et populis priuatisque hominibus et magistratibus, Deo uolente ac iubente, inflictas enumerare. Haec autem pauca et testimonia et exempla, quae inducta sunt, satis docere possunt Deo non solum permittente sed etiam uolente ac iubente pleraque mala immo fere uniuersa fieri.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.