Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Previous paragraph

Next paragraph

Flagellat praeterea Deus delinquentes, ut uerberibus emendati consultius sibi in futurum prospiciant. Nam plerique uix tandem sub flagello se peccasse sentiunt. Afflicti enim Israelitae a serpentibus ignotis dixerunt ad Moysen: Peccauimus, quia locuti sumus contra Dominum et contra te; ante uero nec peccatum suum recognoscebant, nec diuinum implorabant auxilium. Fratres Ioseph locuti sunt ad inuicem: Merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum 23v et idcirco uenit tribulatio. Et Dauid uidens Dominum propter peccatum elationis eius iratum humiliter culpam suam recognouit et petiit, ut ipsemet puniretur, populo autem parceretur, eiulans et dicens: Ego sum qui peccaui, ego inique egi. Isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Auertatur obsecro furor tuus, Domine, a populo tuo. – Vtile namque, ut docet Augustinus, superbis est incidere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant quae sibi placendo considerant. Salubrius enim sibi Petrus displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. Hoc est quod dicit sacer psalmista: Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum, Domine. Perutile[ERROR: no reftable :]Perutile] correxi ex Periculum quippe in se fecerat, qui plagis emendatus Domino seruire didicerat. Propterea gratias agens decantabat: Bonum mihi, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas; quod, ut scriptum est, uexatio dat intellectum.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.