Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed hic forsan instabit aliquis: Cum scriptum est “Deus non punit bis in id ipsum”, quomodo ergo hoc stabit, si tamen ob unam noxam peccatores et praesentibus et futuris affligerentur flagris? Cuius contrarium et Hieronymus sensisse uidetur, qui illam Hieremiae tractans imprecationem ait: Quod genus humanum diluuio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, Israelitas in eremo perdidit, scitote igitur ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret, quia non iudicabit[ERROR: no reftable :]iudicabit] corr. lector A1 ex iudicabat Deus bis in id ipsum. Qui ergo puniti sunt postea non punientur; alioquin mentiretur scriptura, quod dicere nefas est. – Ceterum hoc de illis dumtaxat intellegere, monet Lombardus, qui inter ipsa flagella paenitentiam egerunt, quam utique Deus uel tenuem aut momentaneam tamen non aspernatur, quod uero hi, qui temporalibus non emendantur uerberibus, aeternis excrucientur tormentis. Idem ipse Hieronymus auctor est. Nam mox fere intulit: Quaeret hic aliquis: Si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo[ERROR: no reftable :]de eo] corr. lector A1 ex deo postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur[ERROR: no reftable :]post dicitur canc. lector A1 non 27r “non iudicabit Deus bis in id ipsum”; aut non punietur, et optandum erit adulteris ut hic breui poena puniantur, ne trucidentur in aeternos cruciatus. Ad quod respondemus Deum ut omnium rerum ita suppliciorum quoque scire mensuram; et non praeueniri sententiam iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem; et magnum peccatum magnis diuersisque lui cruciatibus. Si quis uero punitus sit, ut ille qui Israelitae maledixerat et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis praesenti supplicio compensata sit; leuis enim culpa leui supplicio compensatur. Ex quo habes terrenum iudicem in plectendis reis non posse caelestis iudicis praeuenire sententiam, nec sumpto supplicio diuinam aut prohibere aut temperare ultionem, quam tamen ab ipso sonte posse praeueniri ipse indulsit misericors. Nam pollicitus est: In quacumque hora ingemuerit peccator dimittetur ei et peccatorum eius non recordari amplius; quod intellegens psalmista decantabat: Dixi “confitebor aduersum me peccata mea,” et tu 27v remisisti impietatem cordis mei. – Talis enim, ut inquit Chrysostomus, talis est, mihi crede, erga homines pietas Dei, numquam spernit paenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur; et si ad summum quis perueniat malorum et inde tamen uelit reuerti ad uirtutis uiam, suscipit, libenter amplectitur, facit omnia quatenus ad priorem reuocet statum. Quodque adhuc est praestantius et eminentius, et si non potuerit quis explere omnem satisfaciendi modum, quantulamcumque tamen et quamlibet[ERROR: no reftable :]quamlibet] correxi ex quodlibet breui tempore gestam non respuit paenitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae conuersionis perdere mercedem.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.