Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Non dicam de malo quod peccatum est, de quo grandis nobis sermo restat, sed de illis malis nunc loquor ut sunt poenae, carceres, exilia, tormenta, mortes, diuersa dolorum mala et cetera id genus, quae cuncta auctore Augustino Dei iudicio dispensantur, sed multis sunt ad probationem multis ad damnationem. Etenim quinque de causis Deus omnipotens mira quadam prouidentia mortales consueuit uexare:[ERROR: no reftable :]Π attende lector quinque ob res mala hominibus a Deo inferri solere not. lector A2 in marg. quosdam enim Deus seuerius exercet, ut probatae eorum uirtuti ampliora rependat praemia; alios tristiore coercet disciplina, ne probitas eorum per lasciuiam effluat; illos pro delictis uerberibus emendatos misericorditer corripit, ne in sempiternum perdat; interdum et completuris 17v in malitia sempiterna tormenta, quibus deputati sunt, in mortali uita incipit infligere; non numquam mala inducit, quo in depellendis illis manifestiora opera sua faciat. Haec autem singula partitur certo inscrutabilique consilio, cui quae expediant distribuendo.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
|