Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Previous paragraph

Next paragraph

Hinc est quod Deus, prouidens electos suos, alios summam pati sinit inopiam, alios liberis orbari, alios infecundos et sine prole esse, multos aduersa iugiter ualetudine laborare, non nullos diuturnis carceribus coartari, istos indefessis affligi persecutionibus, illos tyrannorum uaria tormenta pati. Nouit enim apprime medicus noster optimus quae cui ad morbum sint, quae autem ad salutem, ac pro uariis laboribus uarias adhibere medelas.[ERROR: no reftable :]Π nouit medicus optimus not. lector A2 in marg. Mauult quippe dilectos suos modicum hic contristari,[ERROR: no reftable :]contristari] correxi ex constritari quam propter momentaneam laetitiam aut prosperitatem sempiterna amittere gaudia. Sic Petrus cito pro reparanda Petronellae sanitate intercedenti respondisse fertur: Sic ei expedit;[ERROR: no reftable :]Π Petrus respondisse fertur not. lector A2 in marg. etenim uerebatur scitus medici nostri discipulus, ne prospera corporis ualetudo uanam pulchritudinem ad lasciuiam induceret et pro temporali toro aeterna perderet connubia; solent plerumque rerum successus ad interitum esse et multi tribulationibus ad caelos 22v euecti sunt. Propterea apostolus ait: Cum infirmor fortior sum.[ERROR: no reftable :]Π cum infirmior fortior sum not. lector A2 in marg. Quid ergo mirum, si Deus ecclesiae suae emulos siue hostes quibuscum certet assignat sedulos castitatis eiusque omnis sanctimoniae uel custodes uel exactores? Deus enim sapientia sua[ERROR: no reftable :]sua] corr. lector A1 ex suam quos diligit illos et corripit. Nonne scriptum[ERROR: no reftable :]scriptum] corr. lector A1 ex scriptores est Sodomae peccatum otium et abundantiam panis fuisse?[ERROR: no reftable :]Π Sodomae peccatum not. lector A2 in marg. Dauid quamdiu tribulatus est non peccauit, in pace uero positus grauiter deliquit;[ERROR: no reftable :]Π Dauid not. lector A2 in marg. et populus postquam comedit et bibit, surrexit ludere, qui prius fame laborans orationi uacabat.[ERROR: no reftable :]Π populus not. lector A2 in marg. Seruiendum ergo Domino est semper cum timore et exsultandum cum tremore nec de se cuiquam praesumendum. Quid enim habes, ut praedicat Paulus, quod non accepisti?[ERROR: no reftable :]Π quid habes quod non accepisti not. lector A2 in marg. Humiliamini ergo sub manu potentis Dei, apprehendite disciplinam et nolite abicere eam, nequando irascatur Dominus et pereatis de uia iusta. Iratum siquidem Deum procul dubio illi cogita, cui[ERROR: no reftable :]cui] add. lector A1 inter lineas cuncta ex uoto fluxerint.[ERROR: no reftable :]fluxerint] corr. lector A1 ex fluerint Nam iuxta praeclaram illam Demetrii sententiam: Nihil uidetur infelicius eo, cui nihil umquam euenit aduersi.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 in marg. – Male enim, ut inquit Seneca, de illo Deus iudicauit, qui indignus uisus est 23r a quo aliquando uinceretur Fortuna, quae ignauissimum quemque refugit, quasi dicat: Quid igitur istum mihi aduersarium assumam? Statim arma demittet; non opus est in illo tota potentia, leui commutatione pelletur. Non potest sustinere uultum meum. Alius circumspiciendus est, cum quo possimus conferre manum; pudet congredi cum homine uinci parato. Ignominiam indicat gladiatore cum inferiore componi. Ecce quam constans est gentilis uox! Sed Christiani qualis esse debeat illa nempe citharoedi illius diuini: Ego uero in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo est semper.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.