Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kotruljević, Benedikt (oko 1416. - 1469?) [1464], Prohemium in librum de navigatione, versio electronica (), Verborum 740, Ed. Damir Salopek [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - praefatio; prosa oratio - prooemium] [word count] [kotruljevicbnavig].
Previous paragraph

Magnorum siquidem animorum est multas vidisse terras et diversos homminum mores, multos domasse populos diversisque provinciis leges dedisse et ab eis annua tributa reperisse. Committendam litteris eiusdem navigationis disciplinam instituimus vobisque eam destinare curavimus, serenissime dux et inclite senatus, vobis, inquam, quibus maritimarum rerum cura omnis et dominium est, ita ut Veneti maris domini merito nuncupemini mareque undique vestrum est. Quę enim civitas unquam antea fuit post inclinatam, ne iam dicam extinctamque Atheniensium urbem, quę satis late quondam mare tenuisse dicitur - aut Carthaginensium, qui permultum classe maritimisque rebus valuerunt, aut Ethodorum, quorum usque ad Romanos disciplina navalis et gloria remansit, aut Romanorum - quę gloriose nomen invictum ita uti vestra gloriosissima civitas in mari triumphando servavit. Adeo non solum infestos et contra quos arma classesque instituistis ruinę dedistis, verum etiam nomen vestrum a prędonibus ita timetur, ut non solum Italię oram imo totum fere Occeanum tute navigatis. Recte enim ad eos unamquamque disciplinam ac leges edi oportere existimavimus, qui eiusmodi studiorum oblectari solent. Vobis itaque id operis dedicandum inprimis censeo, 2v non tanquam rerum maritimarum ignaris sed ad viros qui rerum terra marique bene gestarum instituti sunt navigationisque scientia pręditi, ut, quę alii bene honesteque gesserunt, probe cognoscere et eque iudicare possitis. Quo fit, ut ea, quę conscribere institui, iam multo ante vobis excogitata et penitus cognita esse non dubito. Non tamen ob id ipsum terrear, quominus institutum ad finem prosequar. Quin immo alacrior ire pergam, ut ea, quę Veneti virtute ac industria duce preclare studioseque gexissent, idoneus ipse existimer qui oratione amplectar. Quis est, inquam, tam ebetis ingenii et immemor, qui delirans dignitatem gloriamque nominis vestri existimare non debeat virtutumque ac morum quin immo legum vestrarum non magni faciat ordines. Quare, ducum inclite gloriosissimeque senatus, hanc maritimam institutionem vobis caram accipite oro, vulgari tamen idiomate conscriptam, ut ob dignitatem ac gloriam nominis vestri illi etiam discant, quibus est solum materna lingua communis, quorum potior est numerus. Sed iam ipsam navigationem seriosius audiamus.

Previous paragraph


Kotruljević, Benedikt (oko 1416. - 1469?) [1464], Prohemium in librum de navigatione, versio electronica (), Verborum 740, Ed. Damir Salopek [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - praefatio; prosa oratio - prooemium] [word count] [kotruljevicbnavig].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.