Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Lipavić, Ivan (floruit 1465) [1465], Joannes Lipauich post pestem Tragurium rediens composuit, versio electronica (), 70 versus, verborum 465, Ed. Šime Jurić [genre: poesis - elegia] [word count] [lipaviceleg].
Joannes Lipauich post pestem Tragurium rediens composuit
Salue terra tuo populo priuata, diu quae crudeli morbo languida facta sedes Salue iterum quoniam pestis demissa periclo es et quia concessa est iam tibi grata quies, Salue etiam quod nec metuit te nec fugit hospes securus iam te quisquis adire potest. Pulcra prius fueras Veneta vel pulcrior urbe quae velut in celo candida luna nitet, magnifica et quamvis stet lucida marmore et auro non est illa tamen te mihi cara magis. Tu mihi sola decens, tu cara et pulcra videris, judice me nulla est anteponenda tibi. Tu mihi te referas tam dulcem tamque suauem et tam jocundam miror ut ipse quidem an sum percupidus te. Longo tempore uixi a te, luce mea, dissociatus enim. An dolor et morbi te reddunt quod sis carior inde mihi, Ac uelut alba dies in noctem uertitur atram, cum uenit ex alto sceua procella mari, insurgunt tenebrae, uentorum magna furit uis, mixtaque cum crebro fulgure grando ruit, at postquam boreas incumbit pulsu ab antro Aeolio, tum nox atra repente fugit Sol redit et radiis armatis undique terram illustrans subito cuncta serena patent. Post tempestates exactas splendidior lux semper et Sic tu, Tracurium, dulcis mea dulcis alumna, cara prius fueras, at modo immo magis En semel atque iterum flectis mea lumina tectis nec possis oculos persatiare meos. Est opere pretium sic te spectare locatam et modo mirari, qualiter ipsa mones. Te uaga percurrens circumfluit unda marina, ne prope te veniat barbarus hostis equo. Te pons a dextra levi de marmore ductus te quoque planities lata decorat ibi. Illic circumstans herbarum uario semper odore uirent, desuper est campus famosus nectare Bacchi, hic legitur dulcis ficus et melliflue fruges hic pendent arbore multa, hic micat et sacra Pallade pinguis ager, parte sed a leva Cerers iacet insula diues, cuius arant totidem jugera Te igitur mediam diuino munere nutrit hac seges hac Bacchus fertilitate sua. Tu procul excelsum templum templique cacumen erectasqua aperis candida terra domos, tu tribus ostendens ornatam turribus arcem inuitas ciues ad sua uota tuos. Hospitium dignare tuum prebere fugatis iam satis est nobis te sine longa dies. Aduuentu et nostro nimium letaris amica presertim domini qui tibi jura dabit. Hic Uincislaus de Rippa quem loquor hic est cuius in aeternum fama perhennis erit, Justicia populo miseris pietate uir iste nam placet et superis religione deis. Gaude igitur postquam Veneti decreta senatus hunc tibi pretorem constituere uirum. Hic est ille quidem fatis promissus ab aeuo aurea qui reducet secula prisca tibi. Plebs ammissa cito reparetur germine prolis, quae tibi felices afferat usque dies. Progeniem Lucina nouam iam duplicet et iam pensa trahit Lachesis de meliore colo. Saluator mundi sic non meritis nostris sed pietate sua. Finis. |
Previous section
|
Lipavić, Ivan (floruit 1465) [1465], Joannes Lipauich post pestem Tragurium rediens composuit, versio electronica (), 70 versus, verborum 465, Ed. Šime Jurić [genre: poesis - elegia] [word count] [lipaviceleg].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.