Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Nec mihi uanum hunc laborem assumpsisse puto: tametsi multa a peritissimis
uiris egregia monumenta exstent in hanc rationem conscripta, ut sunt paene omnes illi
et praeclari quidem Boethii De consolatione libri, et Senecae tam ille De
consolatione codex insignis quam alter, quem De remediis fortuitorum appellauit.
Isidori quoque [1] Synonymorum clarissima gemmulla. Ciceronis uero si exstaret
opus, quod de hac ipsa ratione conscripsit, forsan et nos et omnes alios hoc labore
leuasset; exstant tamen plereque eius consolatoriae dignae epistulae, quales etiam
sunt nonnullae Cypriani, [2]
Hieronymi, Basilii Magni aliorumque complurium doctissimorum uirorum tam Latinorum
quam Graecorum. Scripserunt enim hac ipsa de re et Graecorum complures:
Plato, Cleanthes, Crato, Diogenes, Epicurus, Dicaearchus, Posidonius, Carneades,
Chrysippus, et Crantor, quem Cicero illo secutus est. [3]
Verum hi omnes officio consolandi perfuncti sunt et quidem dignissime
sapientissimeque; ceterum quo pacto idem munus et alii sequi [4] possent, pauci admodum praecipere uoluerunt.
Et hi quidem pro admirabili ingenii eorum acumine fortasse satis copiose,
sed pro illorum desiderio, qui nondum in philosophia [5] admodum exercitatos habent sensus, meo iudicio et
pressius et parcius. Neque id eos peccati ignorantiae admisisse certo
scio; quid enim diuina illa ingenia ignorarunt, a quibus nobis altissimi ita ferente
prouidentia quicquid luminis est, illuxit; quin potius negligentia aut incuria quadam
et ipsius rei per [6]
facilitatem contemptu. Tametsi quidam nonnullos maiorum nostrorum ut in
ceteris, ita et in hoc ipso inuidiae insimulent. Mihi autem iubetur
scientiam absque inuidia communicare et ex percepto talento lucrum uel fenore
quaerere, nec pudori esse debere infantibus lac praebere, pro quibus Christus mori
non [7] erubuit. Praecipue cum sit ipse dominus non solos
philosophos, aut eos dumtaxat qui habiti sunt sapientiores, uerum omnes omnino
homines interrogaturus si se in carceribus et in tribulatione positum uisitauerint,
aut consolati fuerint; unde uidere licet quanta necessitate mortales cogantur
consolandi munus obire, cuius se Dominus tam seuerum exactorem comminatur. [8]
Itaque et nos uniuersis prodesse cupientes eisque uiam ostendere ad id
consequendum quod diuino pariter ac humano iure ab his exquiritur praecepta
consolandi ex ordine digessimus illius ope adiuti, qui solus est cunctorum miserorum
optimus consolator. [9]
Qua in re, quando curandorum animorum artem professi sumus, nobis ueluti
corporum medicis faciendum statui generales quasdam ac praecipuas medendi rationes
tradere, particulares uero et quae sedulo accidere possunt prudentiae medici
relinquere, praesertim cum ipsae ex traditis principiis per se facile
percipi [10] poterunt.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|