Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Consolatori optimo tria cognoscere expedit: primum qualiter affecti sint qui consolatione indigent, deinde a quibus personis illam praecipue expetunt, tertio loco qua ratione consolandi officium sit suscipiendum et quibus exsequendum rebus. [1] Sane ad haec singula facilem nobis forsan aditum consolationis definitio praestabit. [2] Proinde primum quid ipsa sit consolatio uideamus. Est igitur consolatio (quatenus ad propositum negotium spectat) amicis
dictis uel factis maerentis animi refocillatio quaedam. [1]
Maeret autem animus praesentis mali opinione: praesentis, inquam, non
re tantum uerum etiam imaginatione. Potest enim malum uel praeteriisse,
uel esse futurum, et nihilominus aegritudine animum afficere, ceterum tunc
dumtaxat, cum illius mali species nos apprehensos tenet. Veluti enim
mens nostra laetatur numquam nisi cum bonum sibi conueniens praesens recognoscit
eiusque commodis se potiri uel putat, uel sperat, itidem nec umquam tristatur nisi
cum existimat rem sibi aduersam accidisse aut imminere ineuitabilem eiusque
molestias pati [2]. Oportet uero opinionem
huiusmodi (ut sapienter monet Zeno) recentem esse, siquidem inueterata et
obsoleta, quoniam iam longiore usu familiarior facta est et iam inter domesticas
computatur, non multum exacerbat animum. Siquidem tanta est
consuetudinis uis, ut etiam, quae natura illepida sunt, ipsa laeta efficiat.
Verum quod recentem opinionem esse debere diximus, ita interpretatur
Cicero: Itaque idem est dicere recentem ac si uiuidam dixeris aut uehementem! Recens ergo opinio malorum Hecubam, Medeam, Niobem, Bellerophontem usque ad ultimos dies persecuta est. Nulla autem saeuior animi pestis est quam aegritudo, sacra Scriptura
attestante quae ait: Docuimus autem alibi singulis passionibus animi corda humana amplius solito exagitari; uerum non omnis immodica exagitatio nocet cordi, quoniam illae passiones, quae concitant appetitum ad prosequendum comprehendendumque quippiam quod conueniat, si non omnino uehementius concutiant, obesse nequeunt. Quae etsi aliquando obsunt, ut Philoni Lacedaemonio, Chiloni philosopho aut Sophocli tragoedo et aliis nonnullis, quos legimus inmodica laetitia exstinctos, non tamen obsunt ratione subiectae materiae, quam repraesentant, quippe quae maxime congruit, immo quodam pabulum ac fomentum est humanae uitae, uerum [1] nocet ratione uehementioris commotionis, aut nimiae dilatationis, propter quam ille uitalis igniculus, qui in corde tenebatur inclusus, euanescat. Siquidem cum cor nimia laetitia iusto se amplius expandit, foliolum illud, quod aditu cordis uitalem claudebat flammam, iusta respirationis uicissitudine temperans resolutas offendens parietes, quibus inniti consueuerat, patens hostibulum dimittere cogitur; itaque spiritus ille igneus claustris lassatis erumpit sedesque antiquas relinquit, quocum homo ipsam pariter animam exhalat. [2] Passiones uero, quae appetitum in fugam uertunt et eum in se ipsum
contrahere cogunt, ueluti res obscena uisum [1], non tantum nocent ratione motus, sed
etiam ipsius pestiferi cibi administratione. Illud enim animo nostro
res tristes illatae faciunt, quod corpori exhibitum uirus; ex quo liquet, cum
nulla aliarum passionum ita infesta face animum impetat, nec ullam aliam esse quae
cor hominis deterius exedat. Quippe quae [2] appetitum impedit ne se extra diffundat, necesse est cor
uiribus destituatur nec ceteris membris debitum possit praestare officium.
Anima quippe [3]
grauiori occupata cura nequit coquendis dirigendisque alimentis uacare nec
sanitati necessitatique consulere corporis. Itaque exsiccatur ac gelu
constringitur humorque eius generis, quem Graeci melancholiam appellant,
incrementum capit ac inualescit uehementius; et quoniam siccus quodammodo ac
gelidus est, itinera spirituum uitalium occupat, nec foueri membra permittit,
atque ita nutrimento subtracto uirere [4]
uigereque desinunt et in dies extenuantur magis ac usque ad exinanitionem
consumuntur. Hoc est quod Ouidius scribens ex Ponto amico suo Flacco
queritur: Et postquam enumerauit incommoda, quae ob aegritudinem uel maerorem
patiebatur, nec iam posse cibum ullum capere nec somnum, intulit: Nec huius mali Proinde tali morbo laborantibus suadent medici somnum, uinum, [1] balnea calida ceteraque eiusmodi quae humectare irrigareque corpus iuuant ac natiuum confirmant calorem. Quorum [2] opem haud mediocrem et Augustinus nono Confessionum libro se sensisse fatetur. Et aegritudo ita corpus cruciat ut dictum est. Porro animum debilitat, grauat, et facultatem adimit philosophandi.
Siquidem contristati nullam rem exacte curare ualemus, quoniam (ut in
communi est prouerbio) delectatio perficit opus; unde et Ouidius ait: Tristitia autem, non iniuria, dicitur aggrauare animum, utpote quae
uires eius ligat. Quod quidem ex ipso corporis habitu uidere licet, siquidem cum
aegritudine aut anxietate premitur quispiam: nullus eum locus capit, nullus
retinet; nunc resupinus recumbit, nunc deambulando fatigatur, huc atque illuc
cursitans interdum iacet, interdum sedet; et post paululum consurgit, gemit,
eiulat, uociferat, agitat caput et [1] manus uentilat,
articulos intorquet, tundit pectus faciem, illidit frontem, plangit, plorat et
crebrioribus interuallis ab imo pectore suspiria trahit; ita corporis totius iugi
sollicitudine et labore, animae eandem aestuationem declarat ac quo pacto intus
fatiscat, manifestum facit. Qua agitatione [2] adeo nonnumquam defatigatur, ut tantis absorpta malis
nullum officium corpori ualeat praestare. Ita homo stupidus aliquando
ac ueluti exanimis linquitur. [3]
Quae singula doctissimus poeta in persona Didonis pulcherrime
expressit: Et post, ubi ostendit ei ademptam omnem spem Aeneae retinendi,
adiecit: Sic et Ouidius, quando Hecubam describit uulnera Polydori intuentem: Qui potuit fingi acerbior persona uel doctius uel aptius, aut quibus
euidentioribus naturae signis summus exprimi luctus et intestini doloris rabies?
Dixi autem merito rabiem, quoniam testimonio Aristotelis multos in
insaniam uertit mentis angor. Vnde et Vergilius non inconcinne de
Amata Latini uxore fingit, cum impetrare nequiuit Lauiniam Turno in coniugium
dari: Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore
correptos ob maeroris acerbitatem poetae scripserunt; etenim aegritudo uehementior
cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines
rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. Succidit quippe eis neruos,
dum florem sanguinis, quo uehuntur, siccibunda depascit. [1]
Nonnullos praeterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de
Periandro Arcadiae tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci
cupiens, liberos eorum ad Alyattem abscidendos misit [2], sed hos Samii seruauerunt.
Qua re audita Periander dolore exstinctus est. Ex his iam
constare potest quo modo quaue [3] de causa
nimia aegritudo uires animi et debilitet et grauet. Porro cur
philosophari maerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersae sunt
uires animae, radix tamen eius substantiae simplex ac penitus una, quamobrem nemo
simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia
negligat necesse est, Atque ita et ratione et experimento seu testimonio doctissimi uiri liquet aegrotum animum ad speculandum minime esse idoneum, quamuis hoc ipsum et aliter confirmare poteramus: sed in re aperta sine uitio immorari non potest. Nos quoque forsan altius in arcem huius rei inuecti sumus quam praesens ratio postulabat, ut iocunda magis quam apta uideantur. Ad alia ergo, quae magis ad nostrum propositum spectant, ueniamus, et quo discrimine ista aegritudo mortalium pectora perturbet, [1] consideremus. Neque enim omnes aequaliter hac aegritudine afficiuntur, sed pro uarietate aetatum personarum temporum ac malorum et alii quidem leuantur celerius, alii tardius, alii uero numquam. Eorum autem animi praecipue refocillantur miseriaque leuantur, qui sunt ad laetitiam uoluptatemque proniores. Quales imprimis sunt iuuenes, quippe quorum animos ob inconstantiam ac inconsiderationem facile est ad quampiam traducere iucunditatem, atque etiam propter rerum imperitiam his persuadere ea, quae patiuntur uel passi sunt, incommoda non esse; uel saltem, quando nimium creduli sunt facileque de se omnia sperant, aliqua egregia spe eos reddere hilariores. Has fere easdem ob causas et mulieres non magno negotio consolationem admittunt, utpote quae et imbecillis sensus sunt et ad quocumque libuerit deducendum faciles. Contra uero consolationi difficulter consentiunt senes, ut qui sua
sponte ob amissam de se fiduciam sedulo maerore conficiuntur, neque ullis
rationibus adduci possunt melius de se sperare, praesertim si qua aperta
detrimenta acceperunt; continuo enim putant illa esse certissima interitus
euersionisque suae indicia. Quod [1]
quidem nobilissimus poetarum in Anchisen ingenue effinxit, cum hortaretur a filio
fugam capessere seque incendiis Iliacis subtrahere: Hoc ipsum senum ingenium secutus Terentius scite Menedemum introduxit frustra Demeam consolantem. [1] Peritis quoque mundanarum rerum hominibus magnoque usu edoctis solacium
adhibere malorum plerumque haud facile est, quoniam detrimenta tam honoris quam
facultatum iusto amplius diiudicare consueuerunt et grauioribus metiri ponderibus,
ut non sit possibile ab ipsis ueluti a pueris aut ab aliis leuioribus opinionem
malorum amouere aut eorum mentes ullis demulcere blanditiis. Non facile
etiam solacium suscipiunt homines, qui eas res, quas praecipue dilexerant,
perdiderunt; ut auari diuitias, parentes filios et uniuersaliter cunctas illas
res, quas sibi homines maximo studio ac labore comparauerunt. Ista autem singula
grauiora ad medendum fiunt si uel ab amicis uel aliis caris, a quibus minime
conueniebat, ablata sunt, uel infortunato nimium casu adempta absque ulla spe
recuperandi. Hinc [1] fuit quod Menippo
cynico, cum pecuniam male quaesitam per insidias sublatam didicisset, manus a
iugulo, quin se praefocaret, studium philosophiae prohibere non ualuit.
Hinc quoque uenit ut illi, qui se sciunt morti destinatos, raro et uix
consolationem recipiant. [2]
Amplius et eorum, qui frequentia infortunia passi sunt [3] consolationibus duriores praebent aures, uel
quod crebrioribus acerbitatibus diriguerunt uel quod eis assidua nimium consolandi
officia uiluerunt, praecipue autem quod tantis confracti malis uniuersam penitus
boni spem abiecerunt. Nonnumquam tamen, ut Cicero in Tusculanis
quaestionibus scribit, quidam ex hoc genere fortunii, Insuper, quod mirabilius est, nonnumquam illi, qui semper cunctis in
rebus secunda fortuna usi sunt, et quibus uniuersa ex uoto successerunt, ita unico
uel rerum uel honoris casu franguntur ut frustra illis queuis solacia adhibeas;
quo fit ut quadam tristitia et desperatione conficiantur consumanturque.
Id autem ipsis ea ratione contingit quod nimium sibi uel tribuunt uel
indulgent. Quoniam, ut praeclare ait Boethius: Viri quoque irreligiosi et qui de prouidentia iustitiaque Dei non recte sentiunt et truces nimium ac melancholici solacium accipere nesciunt, quoniam illi quidem iniuste se afflictos putant et non debita pati, ab his uero affectio contraria omne abigit solacium. At uero homines pii et Deum metuentes, quoniam ea, quibus premuntur [1] omnipotentis iudicio destinata recte arbitrantur, ut Iob, Thobias, et alii sanctorum plerique aequo animo ferunt et consolationem lubentes amplectuntur. Similiter et illi facile maerorem reiciunt, quos natura ipsa finxit
hilariores, ut sanguineos aut liberales aut humanarum rerum contemptores, quorum
postremi maxime ualent et ad se et ad alios consolandos. Quod quidem
probat caput illius epistulae, quam Cicero ad L. Lucceium scribit: Ille autem pendere extrinsecus merito dicitur, cui spes non est in se ipso reposita, quin potius in externis bonis, quarum iacturam si fecerit, se periisse funditus arbitratur ac per hoc nisi restitutis bonis solacium admittit nullum; porro qui de se ipso bene sperat, floccipendit cetera uniuersa. Hoc loco non alienum puto singulis his generibus propria assignare antidota ne, si ea inter aliam medicinarum turbam coniciamus, difficultatem lectori praebeamus, si quando cognoscere uoluerit quod praecipue pharmacum cui morbo sit idoneum. Ab his ergo, quos proxime nominauimus, exordium sumamus. Consolatori enim cum huiusmodi uiris non multum negotii erit, siquidem
aduersitatibus tantum concutiuntur, sed non consternantur, ut in eadem epistula
testatur Cicero ita dicens: Tales igitur homines statim confirmare poterimus si eos, ut ad se ipsos redeant, admonebimus et sese diligentius colligentes quid eorum sapientia, quid disciplina, quid uirtus egregia, quid clara morum ac uitae institutio ab ipsis postulet, uelint aduertere. Quam rationem Cicero ad Figulum scribens pulchre per occupationem attigit: ea quidem facultas uel tui uel alterius consolandi in te summa est, si umquam in
Vide, quaeso, quam prudenter eum admonuit et obliqua oratione insolentiam simul atque arrogantiam euitauit, et quod propter suam modestiam ac amici auctoritatem grauitatemque, cui tantum tribuit ut eum monere non audeat, se facturum negauit, tamen sapientissime effecit. Induxit eum pulcherrime omneque ipsius studium accendit ad tuendam honoris existimationisque suae rationem [1] ad curandumque diligentius ne opinionem praeclaram, quam homines de sapientia et fortitudine eius conceperant, ipse dolendo mollius turpiter perdat ac subuertat. Hinc nos rectissime admonemur in consolandis grauioribus ac prudentioribus uiris ut et nostri pudoris et eorum auctoritatis curamus rationem habere et non illis nos praeceptores aut doctores exhibeamus, ne nostrum consilium sapientiae eorum praeferre uideamur, uerum quicquid uel dicere uel facere uoluerimus, uerecundius agere ac ipsorum dignitatem in omnibus conseruare; ita fiet ut et impudentiae notam pulchre effugiamus et apud eos non minus oratione quam beniuolentia ualeamus. Sed de his uiris praestantibus hactenus; ad eos ueniamus quibus minus
et spei est et uirtutis, cum quibus multo plus operis difficultatisque superest
oratori, atque illud praecipue curandum quo eos bene de se sperare inducat
ostendatque in eis siquid poterit tale esse, quo freti miseri esse non poterunt,
ueluti sapientiam, artem, scientiam, disciplinam, ualitudinem, robur, ingenium,
sollertiam, probitatem, et cetera id genus; quo pacto Cicero Lentulum submonuit:
Et recte sane; quicumque enim aliter agit, id agit ne umquam quietus
esse possit, nec ullis iocundis fruatur diebus uniuersamque uitam suam sollicitam
transigat ac miseram; quippe cuius uota et desideria ab extra pendere incipiunt,
mox fortunae praebet dominae uenale caput, illi [1] se subicit, illius destinat seruituti, quae quoniam uaria
et instabilis est, uarios ac instabiles famulos suos reddat necesse est, et semper
eos cupiditate futurorum bonorum anhelantes efficiat, amore praesentium anxios,
praeteritorum aut ademptorum iactura tristes ac luctuosos. Quomodo
igitur non hic iure ac merito inops et miser, immo miserrimus sit censendus in
tanta animi inopia et fluctuatione positus tametsi Attali aut Croesi thesauros
possideat? Aut quis hunc probum uel bonum dixerit, cui nullum scelus
adeo exsecrandum detestandumque est, quod non leue putet et factu facile, dummodo,
quod cupit, uel retineat uel adipiscatur? Nonne istorum illa uox est:
Et rursum:
Haec sunt periuri uerba qui depositum negauerat amico, hi omnium fortunae seruorum sermones. Nec mirum quidem; qui enim sibi ipsis diffidunt, si amittunt quod possident, desperant sua uirtute aliquid amplius umquam comparare. Idcirco quando in discrimen eorum ueniunt, omnibus illa flagitiis et criminibus defendere non erubescunt, non pietati parcunt, non amicis, non fratribus, non parentibus, non famae suae, non honori, non ipsi denique omnium conditori deo: omnia perturbant, omnia [1] subruunt, polluunt et profanant. Contra uero illi, qui uirtutem colunt eiusque praesidio freti sunt, nullis omnino opibus adduci queunt ut non solum rem piaculo, sed ne laxissima quidem paenitudine dignam committant. [1] Vt M. Curius et C. Fabricius apud Romanos optime declararunt, quorum alter a Samnitibus, alter a rege Pyrrho multa argenti aurique pondera missa non attigit [2]. Etenim tolle cupiditatem et flagitia uniuersa sustuleris; tolle auaritiam et non erit amplius ob quod peterent homines, aut furta latrociniaque exerceant, nec [3] cur fidem uiolent, socium decipiant aut interimant. Sane Xenocrates philosophus quinquaginta auri talenta missa ab Alexandro repudiauit, tametsi ad nullum scelus illis sollicitaretur. [4] Sed Crates Thebanus proprias diuitias collectas in pelagus proiecit, "Abite" dicens "in profundum malae cupiditates; ego uos mergam, ne mergar a uobis." Multi quoque philosophi proprias facultates abiecerunt, ut Democritus et Diogenes, qui se praedicabat Persarum rege ditiorem, quod ipse uidelicet paucorum indigeret. Et Stilbon rapta patria, amissis liberis, uxore, facultatibus omnibus, cum ex incendio publico solus exiret, interroganti Demetrio numquid bona omnia perdidisset, "Minime," inquit, "omnia enim mea bona mecum porto." Et clariora quidem omnibusque regiis opibus pretiosiora. Vnde [5] iure illi dicere poterat quod Solon cuidam diuiti retulit, a quo dum esset rogatus an thesauros haberet, respondit: "Ambo thesauros habemus, uerum inter meum et tuum hoc interest quia nullus de meo quicquam me inuito contingere potest, et si aliis distribuo, diminutionem non patitur; tuus autem amissionis quotidie patet discrimini, et si alteri uel modice tribuis, semper deperit." Huius expectatio ab se erat et hic ab se pendebat, non ab extrinseco. Quod si dicas "Huic sapientia et rerum ingens scientia erat!" et tu, inquam, sapiens eris si ad naturam uixeris, non ad opinionem; nam neque illi de facultatibus fortunae amplius erat quam tibi; diues tamen erat, quia ei, quod habebat, erat satis. Idem, si cito cupis ditari, tibi faciendum est; mox enim ditaberis si cupiditati detraxeris et pecuniis adiicere non curaueris. His igitur atque eiusmodi suasionibus hi inducendi sunt ut uel fortunas omnes contemnant uel, si id facere nequeunt, fiduciam sui non amittant; quia, ut dicitur, caput facile inueniet pileum; unde habuisti, quae perdidisti, inde et, quae non habes, consequi poteris. Sic illi, qui dolebat uxorem bonam amississe, dictum est: Bono animo esto; aut enim bonam inuenisti, aut fecisti; si fecisti, et aliam facies; periit enim opus, non magister; sin inuenisti, quaere et inuenies. [1] Et hac ratione istos consolabimur de quorum numero senes diximus primos. Nunc dicamus qua praecipue ratione illi dolore leuantur qui summum bonum in fragilibus caducisque rebus posuerunt, quos sui nimios amatores [1] appellauimus. Amatores ergo nimii externorum bonorum erudiantur, ut cognoscant quam iniurii sibi [2] sint qui, cum ad dominandum ceteris omnibus sint procreati, se ipsos sponte tam foedae miserandaeque subiciant seruituti illisque famulentur, quibus imperare oportebat. "Nam si omne cuiusque bonum," ut praeclare ait Boethius, "eo, cuius est, constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista conditio est ut tantum, cum se cognoscit, ceteris rebus excellat; eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare natura est, hominibus uero uitio uenit. Quam uero late pateat hic error uidetur qui ornare aliquid posse ornamentis existimatis alienis. At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat." [1] Ad haec procurandum est ab animo eorum illarum rerum amorem abducamus, ut, si beniuolorum quis uel interitum uel discessum dolet, proderit aliquando, si commode fieri poterit, illos, ob quos ipse tantam maestitiam assumit persuadere ei in amore minime respondisse, nec meritos esse, de quibus adeo uehemens sollicitudo capiatur; ut apud Mantuanum fecit Apollo: "Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris perque niues alium perque horrida castra secuta est." [1] Quibus uerbis prudenter ei insinuare uoluit intelligat se ab illa neglectum esse ac spretum, ut potius odio sit persequenda quam desiderio [1]. Valebit ergo hic, quantum salua pietate fieri potest, locos odii abhominationis inuidiae ac indignationis attingere et illis animum auditoris alienare, ut Ouidius in libello de remedio amoris egregie fecit, quibus de rebus omnibus plenius suis locis disputauimus. Porro, si bona fortunae fuerint, quibus, quorum iacturam uel detrimentum aegro animo ferunt, amorem illorum ab animo maestorum subtrahemus si persuadebimus bona non esse, quin potius, si liquidius discutere uoluerimus mala, ut in eo loco, quem paulo ante adduximus, e uestigio subiecit Boethius: Ego uero nego illud bonum esse quod nocet habenti. Num id mentior? Minime, inquies. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus, quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum, qui habeat, dignissimum putat. [1] Vbi ostendere uoluit Boethius diuitias bonas non esse cum quod nocent habenti, tum quod earum potestas etiam pessimis datur, quorum neutrum accideret si diuitiae uera bona essent: nam quod uere bonum est et nouit nocere nemini, id enim malo proprium est; et apud malum pernoctare nescit, quoniam natura secreta sunt nec ea fas est ulla ratione permisceri; [1] ex pauperibus plerosque probos inuenias, ex diuitibus admodum paucos; quod est unde diuitiae bonae possint appellari. Ego uero sicuti illum minime dixerim candorem, quo splendere potest nihil, itidem nec bonum cuius accessu fieri melius potest nihil. Sed hic mihi forsan aliquis illud satyri opponet: Haud facile emergunt quorum uirtutibus obstat res angusta domi. [1] Quo carmine asserit poeta inopiam difficillimum esse obstaculum illis, qui per uirtutem ad altiora scandere nituntur. Valent ergo diuitiae, quoniam uiros praeclaros reddunt, potestatemque ac facultatem bene gerendi suppetunt sine quibus multae clarissimae uirtutes interirent, ut puta liberalitas, munificentia, et, quod praestantissimum est pietatis munus, ipsa elymosina. Ad haec singula respondere facile poterimus. Namque illud satyricum falsitatis arguit primum Socrates, Diogenes, Democritus, et alia turba philosophorum insignis, quos paupertas et omnium fortunarum contemptus illustres fecit. Item ex nostris prophetarum paene omnes, apostoli, martyres, monachi, et fere sanctorum uniuersi, quos omnes nulla res admirabiliores quam omnium diuitiarum abiectio fecit. Et Saluator non diuites, sed pauperes beatos dixit. [1] Nam quod ad munificentiam liberalitatem ac elymosinam spectat, uera quidem essent, quae dicta sunt, si uirtutis opus pretio potius rerum quam animi probitate pensaretur. Sed nonne legisti illam pauperculam, quae duo aera minuta praestitit plus cunctis aliis in thesauros Domini intulisse [2], ex quo intelligere potes rerum inopia nec ipsam munificentiam excludi posse uirtutemque omnem non ab arca, sed a corde proficisci. Quod uero a sapientibus aliquando usurpatur diuitias bene utentibus bonas esse, nec nos quidem inficiamur, sed hoc ratione defendimus: illud uidelicet quicquid eis bonitatis tribuitur a bonitate possessorum euenire, ipsae uero diuitiae ex se boni habent nihil, nec copia sua ulla ex parte possessores suos reddunt meliores, quin potius deteriores; opes enim homines praestant superbos, superbia autem facit iniustos; sane ubi [1] iniustitia, ibi nullum deest scelus. Quod si horum nihil efficere queunt, certe reddunt hominem magis sollicitum, iuxta illud eiusdem poetae: Pauca licet portes argenti uascula puri nocte iter ingressus contum gladiumque timebis et motae ad lunam trepidabis arundinis umbram; cantabit uacuus coram latrone uiator. [1] Vnde uidere licet quo modo insana aut recta illa mortalium existimanda est beatitudo, quam cum assecuti sunt, minime possunt esse securi, et in qua dum requiescere sperant, maximis tempestatibus conturbantur. His igitur atque eiusmodi uel ueris uel uerisimilibus rationibus, de quibus plenius postea disseremus, amatores nimii praecipue curandi sunt. Irreligiosi uero uiri et impii maxime inducendi sunt ut recte de Deo ipsiusque prouidentia sentiant, suspicentur caelum, considerent tam disparem aequalitatem lationis eius, intueantur terram, mare, et quae in illis nascuntur uniuersa, qua lege gignantur, uiuant, operentur, et intereant; se praeterea ipsos diligentius aduertant atque quo modo in mundum uenerint et unde procreati sint, perscrutentur; seque mortales agnoscant, quam pauca possint paucioraque ualeant et sciant. Demum examinent paululum quo freti intumescant tantopere, quid se subito casuros extollat; aut cur potius, si se prudentes existimant, non illud magis uestigent cuius rei gratia in mundo sint, quemue finem, aut quod tandem propositum habeant, cuius gratia uiuant seu quo actus operationesque suas dirigant. An forte frustra uel temere uel ad nihilum se factos augurantur? Vbi sunt reges, ubi imperatores, ubi alii potentes terrae omnes? Quorsum deuenit cum totius orbis imperio Alexander? Quorsum Darius cum diuitiis suis? Quorsum Cyrus cum tanta potentiae ac gloriae ostentatione? Quorsum? Quorsum Hannibal, Scipio, Caesar, Pompeius, Octauianus et alii duces [1] clarissimi potentissimique? Erubescant saltem uel procacis satyri uocem, qua eiusmodi homines digne coarguit dicens: discite et, o miseri, causas cognoscite rerum: quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo quis datus, aut metae quam mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis quantum largiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte locatus es in re. [1] Sed de his satis. Ad alios, quos consolari difficile est, reuertamur. Illis igitur, qui multis tempestatibus frequentius contriti sunt, enumerare oportunum erit plerosque qui post uarias multiplicesque iacturas et aerumnas laetos tandem ac iocundos expleuerunt dies multifaria felicitate exuberantes. Vt P. Rutilium, Lucium Lentulum, Cn. Cornelium. Quamuis aptius recentiorum adduci memoria [1] et praecipue eorum, quos ipsi maerentes cognouerunt. Amplius hoc loco spe meliore inducere maestum animum non postponas. [2] Vnde laudatus est Rhodius ille, cui in caueam a tyranno coniecto cum suaderet quidam a cibo abstinere, respondit omnia, dum uiuit, homini esse speranda. [3] Adde quod Domini semper fuit institutum corripere, quos dilexit, amicos suos in deliciis non nutrire, sed more optimorum patrum filios suos per [4] duriorem disciplinam seuerius educare, quod multorum amicorum Dei factum declarat, quos nunc prolixitatem euitantes enumerare omittimus. Nimium uero delicatis gloriam, diuitias, potentiam, honorem, quem ipsi habent, aut quo perfuncti sunt, et aliorum uel ordinis uel generis eius miseriam, inopiam, infortunium ad memoriam reducere expedit ac monere uelint potius illis rebus gaudere et deo, qui eis tanta praestiterit, cum nihil amplius quam alii quiuis miseri promeriti ab eo essent, meritas agere gratias. Recolant quoque insigne illud ac omni laude dignum Amasis regis Aegypti factum, cui cum Polycrate tyranno Sami cum hospitium esset, audiretque ei frequenter uniuersa et bella et alia singula longo tempore ex sententia semper succedere, scripsit ad ipsum epistulam in haec uerba: [1] Amasis Polycrati ita inquit: mihi quidem feliciter agi cum uiro amico meo et hospite audire uoluptati est, tamen tuae magnae prosperitates mihi non placent, qui intelligo quam inuidum numen sit. Quod ad me attinet, malim cum meas ipsius, tum eorum, qui mihi curae sunt, res nunc prospere ire, nunc per uarias fortunae uices aeuum traducere quam in omnibus an prospere cedere. Tu itaque mihi obtemperando hoc aduersus prosperitates agito: despice quid tibi est quod plurimum facias quodque amissum tibi maxime doleret; id ubi inueneris, ita abicito ut numquam ad homines ueniat. Quod si prospera deinceps tua non uariabuntur aduersis, medeare tu tibi subinde, eo modo quem tibi subieci. Hoc consilium explere cupiens Polycrates accepit rem quam in deliciis praecipuam habebat, gemmam uidelicet signatoriam, smaragdum quam gestabat auro inclusam, opus Theodoris Samii, atque eam ex biremi longius prouectus cunctis spectantibus in pelagus proiecit, non absque magno dolore. Paucis deinde diebus piscator quidam insigni capto pisce eo Polycratem donauit; in cuius uentre famuli eam ipsam, quam abiecerat, gemmam inuentam Polycrati detulerunt. Qua re Polycrates admodum delectatus singula, ut gesta erant, conscribens misit ad Amasim. Qui intelligens non posse praestare hominem ut uel se uel quempiam alium e fato impendenti eripiat, utque Polycrates bene moreretur bonam fortunam semper expertus, insuper ea quoque reperiret, quae abiecisset, misso Samum caduceatore uoluit ius cum eo hospitii soluere. Quod ideo fecit ne in tristem aliquem grauemque casum incidente Polycrate animi dolorem, ueluti de hospite, ipse contraheret. Neque eum profecto fefellit opinio. Nam post aliquot annos Polycrates ab Oroete quodam Persa Asiae praefecto dolo captus miserrimoque patibulo extinctus est. Hic illius sapientissimae Demetrii sententiae ueritatem intueri licet, qua dicere assolebat "Iratum procul dubio illi deum esse, ne dubita, cui uniuersa ex uoto fluxerunt." Deus quidem bonos (ut egregie etiam sentit Seneca) probat, illisque fortunam, qua eos exerceat, assignat, at imbecilles et effeminatos respuit, nec dignos ducit a quibus fortuna aliquando uincatur. Hanc sententiam primus Plato posuit, quam cum apud eum legisset Callimachus adeo pudore simul et dolore accensus est, quod ei nihil aduersi accidisset, ut se e muro in mare praecipitem daret. Furorem non laudo, laudo tamen singularem uirtutis aemulationem. Demum his eisdem de quibus loquebamur, si res postulabit, spem sumendae uindictae iniciemus de his, a quibus iniuriam acceperunt, quandoquidem ob fastum animi ingenio illorum apprime congruat ipsosque summopere delectet. Extremi uero uidelicet melancholici et natura truces aut duriores uariarum uoluptatum pollicitatione oblectationeque demulcendi sunt et aliis iocundioribus cogitationibus releuandi. De quibus omnibus et aliis plerisque, cum ad medelas aegritudinis ueniemus, latius disputabimus; nunc ista congrua singulis generibus sigillatim assignasse sufficiat. Quod genus hominum officio consolandi sit aptum, dicere non est difficile: ab illis enim consolationem unusquisque cupit quibus ipse bene uult. Nam odiosorum tam uerba quam praesentia cum omnibus, tum praecipue in luctu positis ad morbum esse solet. Quod optime intelligens Seruius Sulpicius scribit ad Ciceronem oportere eos, per quos consolationis munus obeundum sit, propinquos esse ac familiares. Valent ergo ad consolandum amici parentes filii aut alia quauis necessitudine coniuncti, inter quos consolatio filiorum est praecipua, et praesertim adulescentium uel paruulorum, si quando contingit ut quippiam aptius proferant, aut genitori collacriment, quorum altero parentes maxime delectantur, altero post delectationem ob pietatem paternam stringuntur seseque cohibent, ne filiis, quos tenere diligunt, dolorem iniciant aut eos cruciari cernant. Eadem hac ratione et uxoris amicaeque nimium dilectae consolatio egregie ualet. Possunt quoque domini in consolandis familiaribus plurimum ob hoc, quod obscuriores a dignioribus [1] diligi honorarique gaudent, id uero tum liquido intelligunt, cum eos sibi in aduersitatibus familiarius adesse cernunt. Viri etiam graues et qui habiti sunt sapientiores sanctioresque ad leniendos dolores sunt idonei propter admirationem fidei uel alterius uirtutis, et quia eorum aut sapientiae aut sanctimoniae plurimum tribuimus, consolationem ipsorum et salubrem et fidelem nobis arbitramur turpeque ducimus monitis ipsorum non obtemperari [2]. Hinc Cicero ad Seruium ait: Me autem non oratio tua solum et paene societas aegritudinis, sed auctoritas consolatur. Turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. [1] Cum ergo amicorum aut beniuolorum persona ad consolandum sit aptissima, illud unum hoc loco praecipue admonere oportet: consolator primam curam adhibeat ostendere aut persuadere illi, quem consolatur, se uerum esse amicum. Quod Cicero erga Titium pulcherrime seruauit; sic enim exorsus est: Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris ut consolatione ipse eguerim, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te beniuolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, uel quae leuare tuum dolorem posset, si minus sanare potuisset. [1] Et ad L. Fabium: Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem grauius tam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magnopere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te colligas uirumque praebeas unde liquet quam uerum sese ei probet amicum, et quod declarat incommoda eius aegro ferre animo, et quod illum se amare persuadet et de eius languore doloreque esse sollicitum cupereque [1] ipsum, quod unice precatur, tranquilliore esse animo. Hinc et Anna apud Maronem in consolanda Didone sumpsit exordium: "O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuuenta." [1] Hoc ipsum et Hieronymus Theodoram consolando in principio sermonis sui significare curauit: Lugubri nuntio consternatus super sancti ac uenerabilis mihi dormitione Lucinii uix breuem epistulam dictare potui, non quo eius uicem doleam, quem scio ad meliora transisse dicente Moyse transiens uidebo uisionem hanc magnam. Sed quo torqueor desiderio non meruisse eius uiri uidere faciem, quem in breui tempore huc uenturum esse credebam. [1] Multa et alia apud alios doctos uiros ex hoc genere passim reperies. Sed de his ista sufficiant.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.