Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Est igitur consolatio (quatenus ad propositum negotium spectat) amicis
dictis uel factis maerentis animi refocillatio quaedam. [1]
Maeret autem animus praesentis mali opinione: praesentis, inquam, non
re tantum uerum etiam imaginatione. Potest enim malum uel praeteriisse,
uel esse futurum, et nihilominus aegritudine animum afficere, ceterum tunc
dumtaxat, cum illius mali species nos apprehensos tenet. Veluti enim
mens nostra laetatur numquam nisi cum bonum sibi conueniens praesens recognoscit
eiusque commodis se potiri uel putat, uel sperat, itidem nec umquam tristatur nisi
cum existimat rem sibi aduersam accidisse aut imminere ineuitabilem eiusque
molestias pati [2]. Oportet uero opinionem
huiusmodi (ut sapienter monet Zeno) recentem esse, siquidem inueterata et
obsoleta, quoniam iam longiore usu familiarior facta est et iam inter domesticas
computatur, non multum exacerbat animum. Siquidem tanta est
consuetudinis uis, ut etiam, quae natura illepida sunt, ipsa laeta efficiat.
Verum quod recentem opinionem esse debere diximus, ita interpretatur
Cicero: ut non tantum illud recens intelligatur, quod paulo ante
acciderit, sed quam diu in illo opinato malo uis quaedam insit et uigeat et
habeat quandam uiriditatem, tam diu appellatur recens; ut Artemisia illa,
Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnassi fecit sepulchrum,
quam diu uixit, uixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat
illa opinio quotidie recens, quae tum denique non appellatur recens cum
uetustate exaruit. [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|