Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Docuimus autem alibi singulis passionibus animi corda humana amplius
solito exagitari; uerum non omnis immodica exagitatio nocet cordi, quoniam illae
passiones, quae concitant appetitum ad prosequendum comprehendendumque quippiam
quod conueniat, si non omnino uehementius concutiant, obesse nequeunt.
Quae etsi aliquando obsunt, ut Philoni Lacedaemonio, Chiloni philosopho
aut Sophocli tragoedo et aliis nonnullis, quos legimus inmodica laetitia
exstinctos, non tamen obsunt ratione subiectae materiae, quam repraesentant,
quippe quae maxime congruit, immo quodam pabulum ac fomentum est humanae uitae,
uerum [1] nocet ratione uehementioris
commotionis, aut nimiae dilatationis, propter quam ille uitalis igniculus, qui in
corde tenebatur inclusus, euanescat. Siquidem cum cor nimia laetitia
iusto se amplius expandit, foliolum illud, quod aditu cordis uitalem claudebat
flammam, iusta respirationis uicissitudine temperans resolutas offendens parietes,
quibus inniti consueuerat, patens hostibulum dimittere cogitur; itaque spiritus
ille igneus claustris lassatis erumpit sedesque antiquas relinquit, quocum homo
ipsam pariter animam exhalat. [2]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|